S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CORREPTIONE ET GRATIA AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS Liber unus .

 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat no

 CAPUT II.

 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, «Utquid nobis praedicatur atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, «Tantum praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam?» Cur non potius secundum suum pravum sen

 CAPUT VI.

 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere, «Quid ego feci, qui non accepi?» quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? «Po

 CAPUT VII.

 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad

 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangeli

 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt: quoniam quos ante

 15. Merito sequitur vox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, q

 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere mox additum est, Firmum autem fundam

 CAPUT VIII.

 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non d

 19. Nec miremur nos vestigare non posse investigabiles vias ejus. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a D

 CAPUT IX.

 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam no

 22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audi

 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usqu

 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum ei

 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse poscendam: nemo prudens et

 CAPUT X.

 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exoritur

 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua pot

 CAPUT XI.

 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc verumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri e

 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qu

 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea non posset perm

 CAPUT XII.

 34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine aliment

 35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata,

 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est,

 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 0939 vel non perseverare in ejus relinqueretur ar

 38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adjutorium quale p

 CAPUT XIII.

 40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire debent, quibus exped

 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae, Qui coronat te in

 42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis arbitrium, sive cum

 CAPUT XIV.

 0943 44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis intelligi potest,

 45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quae futura

 CAPUT XV.

 47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur,

 48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri

 CAPUT XVI.

 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus omni

Chapter 35.—There is a Greater Freedom Now in the Saints Than There Was Before in Adam.

Certainly a greater liberty is necessary in the face of so many and so great temptations, which had no existence in Paradise,—a liberty fortified and confirmed by the gift of perseverance, so that this world, with all its loves, its fears, its errors, may be overcome: the martyrdoms of the saints have taught this. In fine, he [Adam], not only with nobody to make him afraid, but, moreover, in spite of the authority of God’s fear, using free will, did not stand in such a state of happiness, in such a facility124    The original is in tanti peccandi facilitate. Of course, non must be inserted, but the translator ventures to conjecture facultate instead of facilitate. of [not] sinning. But these [the saints], I say, not under the fear of the world, but in spite of the rage of the world lest they should stand, stood firm in the faith; while he could see the good things present which he was going to forsake, they could not see the good things future which they were going to receive. Whence is this, save by the gift of Him from whom they obtained mercy to be faithful; from whom they received the spirit, not of fear, whereby they would yield to the persecutors, but of power, and of love, and of continence, in which they could overcome all threatenings, all seductions, all torments? To him, therefore, without any sin, was given the free will with which he was created; and he made it to serve sin. But although the will of these had been the servant of sin, it was delivered by Him who said, “If the Son shall make you free, then shall ye be free indeed.”125    John viii. 36. And by that grace they receive so great a freedom, that although as long as they live here they are fighting against sinful lusts, and some sins creep upon them unawares, on account of which they daily say, “Forgive us our debts,”126    Matt. vi. 12. yet they do not any more obey the sin which is unto death, of which the Apostle John says, “There is a sin unto death: I do not say that he shall pray for it.”127    1 John v. 16. Concerning which sin (since it is not expressed) many and different notions may be entertained. I, however, say, that sin is to forsake even unto death the faith which worketh by love. This sin they no longer serve who are not in the first condition, as Adam, free; but are freed by the grace of God through the second Adam, and by that deliverance have that free will which enables them to serve God, not that by which they may be made captive by the devil. From being made free from sin they have become the servants of righteousness,128    Rom. vi. 18. in which they will stand till the end, by the gift to them of perseverance from Him who foreknew them, and predestinated them, and called them according to His purpose, and justified them, and glorified them, since He has even already formed those things that are to come which He promised concerning them. And when He promised, “Abraham believed Him, and it was counted unto him for righteousness.”129    Rom. iv. 3, and 20, 21. For “he gave glory to God, most fully believing,” as it is written, “that what He has promised He is able also to perform.”130    Rom. iv. 3, and 20, 21.

35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate: isti autem, non dico terrente mundo, sed saeviente ne starent, steterunt in fide; cum videret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non viderent. Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent (I Cor. VII, 25), a quo acceperunt spiritum, non timoris, quo persequentibus cederent, sed 0938 virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7), quo cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, voluntas libera, et eam fecit servire peccato: horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est per illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant quotidie, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem, de quo dicit Joannes apostolus, Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget (I Joan. V, 16). De quo peccato (quoniam non expressum est) possunt multa et diversa sentiri: ego autem dico id esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione, sicut ille, liberi; sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato servi facti sunt justitiae (Rom. VI, 18), in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseverantiam, qui eos praescivit, et praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et justificavit, et glorificavit; quoniam illa quae de his promisit, etiam futura jam fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad justitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere.