S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter III.

10. There are in all, then, these eight sentences. For now in what remains He speaks in the way of direct address to those who were present, saying: “Blessed shall ye be when men shall revile you and persecute you.” But the former sentences He addressed in a general way: for He did not say, Blessed are ye poor in spirit, for yours is the kingdom of heaven; but He says, “Blessed are the poor in spirit, for theirs is the kingdom of heaven:” nor, Blessed are ye meek, for ye shall inherit the earth; but, “Blessed are the meek, for they shall inherit the earth.” And so the others up to the eighth sentence, where He says: “Blessed are they which are persecuted for righteousness’ sake, for theirs is the kingdom of heaven.” After that He now begins to speak in the way of direct address to those present, although what has been said before referred also to His present audience; and that which follows, and which seems to be spoken specially to those present, refers also to those who were absent, or who would afterwards come into existence.

For this reason the number of sentences before us is to be carefully considered. For the beatitudes begin with humility: “Blessed are the poor in spirit,” i.e. those not puffed up, while the soul submits itself to divine authority, fearing lest after this life it go away to punishment, although perhaps in this life it might seem to itself to be happy. Then it (the soul) comes to the knowledge of the divine Scriptures, where it must show itself meek in its piety, lest it should venture to condemn that which seems absurd to the unlearned, and should itself be rendered unteachable by obstinate disputations. After that, it now begins to know in what entanglements of this world it is held by reason of carnal custom and sins: and so in this third stage, in which there is knowledge, the loss of the highest good is mourned over, because it sticks fast in what is lowest. Then, in the fourth stage there is labour, where vehement exertion is put forth, in order that the mind may wrench itself away from those things in which, by reason of their pestilential sweetness, it is entangled: here therefore righteousness is hungered and thirsted after, and fortitude is very necessary; because what is retained with delight is not abandoned without pain. Then, at the fifth stage, to those persevering in labour, counsel for getting rid of it is given; for unless each one is assisted by a superior, in no way is he fit in his own case to extricate himself from so great entanglements of miseries. But it is a just counsel, that he who wishes to be assisted by a stronger should assist him who is weaker in that in which he himself is stronger: therefore “blessed are the merciful, for they shall obtain mercy.” At the sixth stage there is purity of heart, able from a good conscience of good works to contemplate that highest good, which can be discerned by the pure and tranquil intellect alone. Lastly is the seventh, wisdom itself—i.e. the contemplation of the truth, tranquillizing the whole man, and assuming the likeness of God, which is thus summed up: “Blessed are the peacemakers, for they shall be called the children of God.” The eighth, as it were, returns to the starting-point, because it shows and commends what is complete and perfect:28    “In the eighth beatitude the other seven are only summed up under the idea of the righteousness of the kingdom in its relation to those who persecute it; while the ninth is a description of the eighth, with reference to the relation in which these righteous persons stand to Christ” (Lange).    Glorificantur; Vulgate honorificentur. The sounding of trumpet is referred by some to an alleged custom of the parties themselves calling the poor together by a trumpet, or even to the noise of the coins on the trumpet-shaped chests in the temple. Better, it is figurative of “self-laudation and display” (Meyer, Alford, Lange, etc.). therefore in the first and in the eighth the kingdom of heaven is named, “Blessed are the poor in spirit, for theirs is the kingdom of heaven;” and, “Blessed are they which are persecuted for righteousness’ sake, for theirs is the kingdom of heaven:” as it is now said, “Who shall separate us from the love of Christ? shall tribulation, or distress, or persecution, or famine, or nakedness, or peril, or sword?”29    Rom. viii. 35.    Acts iii., iv. Seven in number, therefore, are the things which bring perfection: for the eighth brings into light and shows what is perfect, so that starting, as it were, from the beginning again, the others also are perfected by means of these stages.

CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis maledicent, et persequentur vos. Superiores autem sententias generaliter dirigebat: non enim dixit, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum coelorum; sed, quoniam ipsorum est, inquit, regnum coelorum: neque, Beati mites, quoniam vos possidebitis terram; sed, quoniam ipsi possidebunt terram. Et ita caeteras usque ad octavam sententiam, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Inde jam incipit loqui praesentes compellans, cum et illa quae supra dicta sunt, ad eos etiam pertinerent, qui praesentes audiebant; et haec postea quae videntur praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant. Quapropter iste sententiarum numerus diligenter considerandus est. Incipit enim beatitudo ab humilitate: Beati pauperes spiritu, id est, non inflati, dum se divinae auctoritati subdit anima, timens post hanc vitam ne pergat ad poenas, etiamsi forte in hac vita sibi beata esse videatur. Inde venit ad divinarum Scripturarum cognitionem, ubi oportet eam se mitem praebere pietate, ne id quod imperitis videtur absurdum vituperare audeat, et pervicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Inde jam incipit scire quibus nodis saeculi hujus per carnalem consuetudinem ac peccata teneatur: itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur amissio summi boni, quia inhaeretur extremis. In quarto autem 1234 gradu labor est, ubi vehementer incumbitur ut sese animus avellat ab eis quibus pestifera dulcedine innexus est: hic ergo esuritur et sititur justitia, et multum necessaria est fortitudo; quia non relinquitur sine dolore quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur evadendi consilium; quia nisi quisque adjuvetur a superiore, nullo modo sibi est idoneus ut sese tantis miseriarum implicamentis expediat: est autem justum consilium, ut qui se a potentiore adjuvari vult, adjuvet infirmiorem in quo est ipse potentior: itaque Beati misericordes; quia ipsorum miserebitur. Sexto gradu est cordis munditia, de bona conscientia bonorum operum valens ad contemplandum summum illud bonum, quod solo puro et sereno intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tanquam ad caput redit; quia consummatum perfectumque ostendit et probat: itaque in prima et in octava nominatum est regnum coelorum, Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum: cum jam dicitur, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII, 35)? Septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens.