S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter VII.

25. The fourth petition is, “Give us this day our daily bread.” Daily bread is put either for all those things which meet the wants of this life, in reference to which He says in His teaching, “Take no thought for the morrow:” so that on this account there is added, “Give us this day:” or, it is put for the sacrament of the body of Christ, which we daily receive: or, for the spiritual food, of which the same Lord says, “Labour for the meat which perisheth not;” 293    Escam quæ non corrumpitur; Vulgate, non cibum qui perit. and again, “I am the bread of life,294    Panis vitæ; Vulgate, panis vivus. which came down from heaven.”295    John vi. 27, 41. But which of these three views is the more probable, is a question for consideration. For perhaps some one may wonder why we should pray that we may obtain the things which are necessary for this life,—such, for instance, as food and clothing,—when the Lord Himself says, “Be not anxious what ye shall eat, or what ye shall put on.” Can any one not be anxious for a thing which he prays that he may obtain; when prayer is to be offered with so great earnestness of mind, that to this refers all that has been said about shutting our closets, and also the command, “Seek ye first the kingdom of God, and His righteousness; and all these things shall be added296    Apponentur; Vulgate, adjicientur. unto you”? Certainly He does not say, Seek ye first the kingdom of God, and then seek those other things; but “all these things,” says He, “shall be added unto you,” that is to say, even though ye are not seeking them. But I know not whether it can be found out, how one is rightly said not to seek what he most earnestly pleads with God that he may receive.

26. But with respect to the sacrament of the Lord’s body (in order that they may not start a question, who, the most of them being in Eastern parts, do not partake of the Lord’s supper daily, while this bread is called daily bread: in order, therefore, that they may be silent, and not defend their way of thinking about this matter even by the very authority of the Church, because they do such things without scandal, and are not prevented from doing them by those who preside over their churches, and when they do not obey are not condemned; whence it is proved that this is not understood as daily bread in these parts: for, if this were the case, they would be charged with the commission of a great sin, who do not on that account receive it daily; but, as has been said, not to argue at all to any extent from the case of such parties), this consideration at least ought to occur to those who reflect, that we have received a rule for prayer from the Lord, which we ought not to transgress, either by adding or omitting anything. And since this is the case, who is there who would venture to say that we ought only once to use the Lord’s Prayer, or at least that, even if we have used it a second or a third time before the hour at which we partake of the Lord’s body, afterwards we are assuredly not so to pray during the remaining hours of the day? For we shall no longer be able to say, “Give us this day,” respecting what we have already received; or every one will be able to compel us to celebrate that sacrament at the very last hour of the day.

27. It remains, therefore, that we should understand the daily bread as spiritual, that is to say, divine precepts, which we ought daily to meditate and to labour after. For just with respect to these the Lord says, “Labour for the meat which perisheth not.” That food, moreover, is called daily food at present, so long as this temporal life is measured off by means of days that depart and return. And, in truth, so long as the desire of the soul is directed by turns, now to what is higher, now to what is lower, i.e. now to spiritual things, now to carnal, as is the case with him who at one time is nourished with food, at another time suffers hunger; bread is daily necessary, in order that the hungry man may be recruited, and he who is falling down may be raised up. As, therefore, our body in this life, that is to say, before that great change, is recruited with food, because it feels loss; so may the soul also, since by means of temporal desires it sustains as it were a loss in its striving after God, be reinvigorated by the food of the precepts. Moreover, it is said, “Give us this day,” as long as it is called to-day, i.e. in this temporal life. For we shall be so abundantly provided with spiritual food after this life unto eternity, that it will not then be called daily bread; because there the flight of time, which causes days to succeed days, whence it may be called to-day, will not exist. But as it is said, “To-day, if ye will hear His voice,”297    Ps. xcv. 7. which the apostle interprets in the Epistle to the Hebrews, As long as it is called to-day;298    Heb. iii. 13. so here also the expression is to be understood, “Give us this day.” But if any one wishes to understand the sentence before us also of food necessary for the body, or of the sacrament of the Lord’s body, we must take all three meanings conjointly; that is to say, that we are to ask for all at once as daily bread, both the bread necessary for the body, and the visible hallowed bread, and the invisible bread of the word of God.299    The Greek ἐπιούσιος, translated daily (see margin of Revised Version, with alternate rendering of American Committee), is found only here and in Luke (xi. 3). Its meaning does not seem to come under the review of Augustin, but has troubled modern commentators. It has been taken to mean (1) needful, hence sufficient, as opposed to superfluity or want (Chrysostom, Tholuck, Ewald, Ebrard, Weiss, etc.); (2) daily (Luther, English version, etc.); (3) for the coming day (Grotius, Meyer, Thayer, Lightfoot, who has an elaborate treatment in Revision of English New Testament, Append. pp. 195–245). The direct reference of the bread to spiritual food is given by the Vulgate, and generally accepted in the Roman-Catholic Church. Olshausen, Delitzsch, Alford, etc., regard the spiritual nourishment involved by implication in the term.

CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus, aut pro iis omnibus dictus est, quae hujus vitae necessitatem sustentant, de quo cum praeciperet, ait, Nolite cogitare de crastino; ut ideo sit additum, de nobis hodie: aut pro Sacramento corporis Christi, quod quotidie accipimus: aut pro spirituali cibo, de quo idem Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur; et illud, Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi (Joan. VI, 17, 41). Sed horum trium quid sit probabilius, considerari potest. Nam forte quispiam moveatur, cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicat, Nolite solliciti esse quid edatis, vel quid induamini. An potest quisque de ea re pro qua adipiscenda orat, non esse sollicitus; cum tanta intentione animi oratio dirigenda sit, ut ad hoc totum illud referatur quod de claudendis cubiculis dictum est, et illud quod ait, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis? Non ait utique, Quaerite primum regnum Dei, et deinde ista quaerite; sed, haec omnia, inquit, apponentur vobis, scilicet etiam non quaerentibus. Quomodo autem recte dicatur non quaerere aliquis, quod ut accipiat intentissime Deum deprecatur, nescio utrum inveniri queat.

26. De Sacramento autem corporis Domini ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in orientalibus partibus, non quotidie coenae dominicae communicant, cum iste panis quotidianus dictus sit: ut ergo illi taceant, neque de hac re suam sententiam defendant vel ipsa auctoritate ecclesiastica , quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt facere prohibentur, neque non obtemperantes damnantur; unde probatur non hunc in illis partibus intelligi quotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur, qui ex eo non accipiunt quotidie: sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet vel addendo aliquid, vel praetereundo. Quod cum ita sit, quis est qui audeat dicere, semel tantum nos orare debere orationem dominicam; aut certe etiam si iterum vel tertio, usque ad eam tantum horam qua corpori Domini communicamus, postea vero non sic orandum per reliquas partes diei? Non enim jam dicere poterimus, da nobis hodie, quod jam accepimus: aut poterit quisque cogere, ut etiam ultima diei parte Sacramentum illud celebremus.

27. Restat igitur ut quotidianum panem accipiamus spiritualem, praecepta scilicet divina, quae quotidie oportet meditari et operari. Nam de ipsis Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur. Quotidianus autem iste cibus nunc dicitur, quamdiu ista vita temporalis per dies decedentes succedentesque peragitur. Et revera quamdiu nunc in superiora, nunc in inferiora, id est, nunc in spiritualia, nunc in carnalia 1281 animi affectus alternat, tanquam ei qui aliquando pascitur cibo, aliquando famem patitur; quotidie panis necessarius est, quo reficiatur esuriens, et relabens erigatur. Sicut itaque corpus nostrum in hac vita, ante illam scilicet immutationem, cibo reficitur, quia sentit dispendium: sic et animus, quoniam temporalibus affectibus quasi dispendium ab intentione Dei patitur, praeceptorum cibo reficiatur. Da nobis hodie autem dictum est, quamdiu dicitur hodie, id est, in hac temporali vita. Sic enim cibo spirituali post hanc vitam saturabimur in aeternum, ut non tunc dicatur quotidianus panis; quia ibi temporis volubilitas, quae diebus dies succedere facit, unde appelletur quotidie, nulla erit. Ut autem dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis (Psal. XCIV, 8); quod interpretatur Apostolus in Epistola quae est ad Hebraeos, Quamdiu dicitur hodie (Hebr. III, 13): ita et hic accipiendum est, Da nobis hodie. Si quis autem etiam de victu corporis necessario, vel de Sacramento Dominici corporis istam sententiam vult accipere, oportet ut conjuncte accipiantur omnia tria; ut scilicet quotidianum panem simul petamus, et necessarium corpori, et sacratum visibilem, et invisibilem verbi Dei .