S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter X.

36. But the distinction among these seven petitions is to be considered and commended. For inasmuch as our temporal life is being spent now, and that which is eternal hoped for, and inasmuch as eternal things are superior in point of dignity, albeit it is only when we have done with temporal things that we pass to the other; although the three first petitions begin to be answered in this life, which is being spent in the present world (for both the hallowing of God’s name begins to be carried on just with the coming of the lord of humility; and the coming of His kingdom, to which He will come in splendour, will be manifested, not after the end of the world, but in the end of the world; and the perfect doing of His will in earth as in heaven, whether you understand by heaven and earth the righteous and sinners, or spirit and flesh, or the Lord and the Church, or all these things together, will be brought to completion just with the perfecting of our blessedness, and therefore at the close of the world), yet all three will remain to eternity. For both the hallowing of God’s name will go on for ever, and there is no end of His kingdom, and eternal life is promised to our perfected blessedness. Hence those three things will remain consummated and thoroughly completed in that life which is promised us.

37. But the other four things which we ask seem to me to belong to this temporal life.333    “With all their care, they had not understood the true spirit of the law” (Schaff). The rest of the Sermon is largely a comment on this verse, Christ giving His interpretation of the law, and the righteousness following upon its observance; showing that the purport goes beyond the external act of obedience to the purpose of the heart, and that in the external act of obedience the real purport might be ignored.    Or, as he expresses it in another place (Sermon lvii. 7), “to this life of our pilgrimage” (“ista vita peregrinationis nostræ”). And the first of them is, “Give us this day our daily bread.” For whether by this same thing which is called daily bread be meant spiritual bread, or that which is visible in the sacrament or in this sustenance of ours, it belongs to the present time, which He has called “to-day,” not because spiritual food is not everlasting, but because that which is called daily food in the Scriptures is represented to the soul either by the sound of the expression or by temporal signs of any kind: things all of which will certainly no more have existence when all shall be taught of God,334    Sine causa. The weight of critical evidence is against this clause, which is omitted by Tischendorf, Westcott, and Hort, the Vulgate and the Revised Version.    Isa. liv. 13; John vi. 45. and thus shall no longer be making known to others by movement of their bodies, but drinking in each one for himself by the purity of his mind the ineffable light of truth itself. For perhaps for this reason also it is called bread, not drink, because bread is converted into aliment by breaking and masticating it, just as the Scriptures feed the soul by being opened up and made the subject of discourse; but drink, when prepared, passes as it is into the body: so that at present the truth is bread, when it is called daily bread; but then it will be drink, when there will be no need of the labour of discussing and discoursing, as it were of breaking and masticating, but merely of drinking unmingled and transparent truth. And sins are at present forgiven us, and at present we forgive them; which is the second petition of these four that remain: but then there will be no pardon of sins, because there will be no sins. And temptations molest this temporal life; but they will have no existence when these words shall be fully realized, “Thou shall hide them in the secret of Thy presence.”335    The “judgment” (κρίσις) was the local court of seven, which every community was enjoined to have (Deut. xvi. 18). The “council” was the Sanhedrin, consisting of seventy-two members, sitting in Jerusalem. The “gehenna” was the vale of Hinnom, on the confines of Jerusalem, where sacrifices were offered to Moloch, and which became the place for refuse and the burning of dead bodies. In the New Testament it is equivalent to “hell.”    Ps. xxxi. 20. And the evil from which we wish to be delivered, and the deliverance from evil itself, belong certainly to this life, which as being mortal we have deserved at the hand of God’s justice, and from which we are delivered by His mercy.

CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur aeterna, et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur; trium primarum petitionum impetrationes quanquam in hac vita, quae isto saeculo agitur, exordium capiant (nam et sanctificatio nominis Dei ab ipso humilitatis Domini adventu agi coepit; et adventus regni ejus, quo in claritate venturus est, non jam finito saeculo, sed in fine saeculi manifestabitur; et perfectio voluntatis ejus, sicut in coelo et in terra, sive justos et peccatores coelum et terram intelligas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostrae beatitudinis, et ideo saeculi terminatione complebitur), tamen omnia tria in aeternum manebunt. Nam et sanctificatio nominis Dei sempiterna erit, et regni ejus nullus est finis, et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur.

37. Reliqua vero quatuor quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc ipso enim quod dictus est quotidianus panis, sive spiritualis significetur, sive in Sacramento aut in victu isto visibilis, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie: non quia spiritualis cibus non est sempiternus; sed quia iste qui quotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animae: quae omnia tunc utique non erunt, cum omnes erunt docibiles Deo (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 45), et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum significantes, sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse et propterea panis dictus est, non potus, quia panis frangendo atque mandendo, in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam pascunt; potus vero paratus, sicuti est, transit in corpus: ut isto tempore panis sit veritas, cum quotidianus panis dicitur; tunc autem potus, cum nullo labore disputandi et sermocinandi, quasi frangendi atque mandendi, opus erit, sed solo haustu sincerae et perspicuae 1286 veritatis. Et peccata nunc nobis dimittuntur, et nunc dimittimus; quae harum quatuor reliquarum secunda petitio est: tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant; non autem erunt, cum perfectum erit quod dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Et malum, a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur.