S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECUNDUM MATTHAEUM LIBRI DUO .

 CAPUT PRIMUM. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobriequ

 CAPUT II.---4. Beati mites quoniam ipsi haereditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur, Spes mea es tu, portio mea in t

 CAPUT III.---10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Jam enim caetera compellans loquitur ad illos qui aderant, dicens: Beati eritis, cum vobis ma

 CAPUT IV.---11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur (Isai. XI, 2, 3), his gradibus sententiisque cong

 CAPUT V.---13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent, et persequentur vos, et dicent omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et

 CAPUT VI.---16. Rectissime itaque sequitur, Vos estis sal terrae: ostendens fatuos esse judicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes, vel

 CAPUT VII.---18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Sic

 CAPUT VIII.---20. In hac sententia sensus duplex est secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere aut addend

 CAPUT IX.---21. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum: id est,

 CAPUT X.---26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te rel

 CAPUT XI.---29. Esto, inquit, adversario tuo benevolus cito dum es in via cum eo ne forte te tradat adversarius judici, et judex tradat te ministro,

 CAPUT XII.---33. Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam

 CAPUT XIII.---37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum

 CAPUT XIV.---39. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Haec justitia minor est Pharisaeorum, cui non est contr

 CAPUT XV.---40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi jam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus

 CAPUT XVI.---43. Exoritur hic altera quaestio, cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intelligenda sit fornicatio

 CAPUT XVII.---51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum. Ego autem dico vobis, non ju

 CAPUT XVIII.---54. Sed jam ut istam quoque concludamus summam, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae sua

 CAPUT XIX.---56. Sequitur ergo Dominus, et dicit: Audistis quia dictum est, Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere

 CAPUT XX.---62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus injuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam pat

 CAPUT XXI.---69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite i

 CAPUT XXII.---73. Sed illud magis urget istam quaestionem, quod dicit apostolus Joannes, Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, pos

 CAPUT XXIII.---78. Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, ex illa regula intelligendum est, qua et Joann

 LIBER SECUNDUS. In posteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto et septimo.

 CAPUT PRIMUM.---1. Misericordiam, usque ad cujus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordi

 CAPUT II.---5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab ho

 CAPUT III.---10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platea rum stantes orare, ut videantur ab ho

 CAPUT IV.---15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque or

 CAPUT V.---17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus, ad aeternam haereditatem vocatus, et dicat, Pater noster qui es in coelis: id est, in s

 CAPUT VI.---20. Deinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicat

 CAPUT VII.---25. Quarta petitio est, Panem nostrum 1280 quotidianum da nobis hodie. Nolite cogitare de crastino de nobis hodie: Operamini escam quae

 CAPUT VIII.---28. Sequitur quinta petitio, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita, peccata dici manifestu

 CAPUT IX.---30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, inducas, Ne nos patiaris induci in tentationem inducas.

 CAPUT X.---36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur, atque speretur ae

 CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si eni

 CAPUT XII.---40. Sequitur de jejunio praeceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est ne subre

 CAPUT XIII.---44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: «Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et

 CAPUT XIV.---47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponi

 CAPUT XV.---49. Ideo, inquit, dico vobis, non habere sollicitudinem animae vestrae quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Nonne, anima plus

 CAPUT XVI.---53. «Nolite ergo, inquit, solliciti esse, dicentes. Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur: haec enim omnia Gentes quaerunt. S

 CAPUT XVII.---56. Quaerentibus enim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc praeponentibus caeteris rebus, ut propter hoc caetera quaeramus, non 1

 CAPUT XVIII.---59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat,

 CAPUT XIX.---63. Et quoniam de temerario et iniquo judicio nos hoc loco Dominus monet: vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus qu

 CAPUT XX.---67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando

 CAPUT XXI.---71. Cum igitur praeceptum esset ne sanctum detur canibus, et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere et dicere, consci

 CAPUT XXII.---74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam, in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundatio

 CAPUT XXIII.---77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui utique investigand

 CAPUT XXIV.---78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quam non habent, praecipue cavendi sunt sicut sunt haeretici, qui

 CAPUT XXV.---82. Sed quoniam quamvis quisque oculo mundo sit, id est, simplici et sincero corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri quaecumq

Chapter XI.

38. The sevenfold number of these petitions also seems to me to correspond to that sevenfold number out of which the whole sermon before us has had its rise.336    Lange draws a comparison between the petitions and the Beatitudes similar to that which follows. For if it is the fear of God through which the poor in spirit are blessed, inasmuch as theirs is the kingdom of heaven; let us ask that the name of God may be hallowed among men through that “fear which is clean, enduring for ever.”337    Ps. xix. 9. If it is piety through which the meek are blessed, inasmuch as they shall inherit the earth; let us ask that His kingdom may come, whether it be over ourselves, that we may become meek, and not resist Him, or whether it be from heaven to earth in the splendour of the Lord’s advent, in which we shall rejoice, and shall be praised, when He says, “Come, ye blessed of my Father, inherit338    Accipite; Vulgate, possidete. the kingdom prepared for you from the foundation339    Origine, Vulgate, constitutione. of the world.”340    Matt. xxv. 34. For “in the Lord,” says the prophet, “shall my soul be praised; the meek shall hear thereof, and be glad.”341    Ps. xxxiv. 2. If it is knowledge through which those who mourn are blessed, inasmuch as they shall be comforted; let us pray that His will may be done as in heaven so in earth, because when the body, which is as it were the earth, shall agree in a final and complete peace with the soul, which is as it were heaven, we shall not mourn: for there is no other mourning belonging to this present time, except when these contend against each other, and compel us to say, “I see another law in my members, warring against the law of my mind;” and to testify our grief with tearful voice, “O wretched342    Miser; Vulgate, infelix. man that I am! who shall deliver me from the body of this death?”343    Rom. vii. 23, 24. If it is fortitude through which those are blessed who hunger and thirst after righteousness, inasmuch as they shall be filled; let us pray that our daily bread may be given to us to-day, by which, supported and sustained, we may be able to reach that most abundant fulness. If it is prudence through which the merciful are blessed, inasmuch as they shall obtain mercy; let us forgive their debts to our debtors, and let us pray that ours may be forgiven to us. If it is understanding through which the pure in heart are blessed, inasmuch as they shall see God; let us pray not to be led into temptation, lest we should have a double heart, in not seeking after a single good, to which we may refer all our actings, but at the same time pursuing things temporal and earthly. For temptations arising from those things which seem to men burdensome and calamitous, have no power over us, if those other temptations have no power which befall us through the enticements of such things as men count good and cause for rejoicing. If it is wisdom through which the peacemakers are blessed, inasmuch as they shall be called the children of God;344    Matt. v. 3–9. let us pray that we may be freed from evil, for that very freedom will make us free, i.e. sons of God, so that we may cry in the spirit of adoption, “Abba, Father.”345    Rom. viii. 15 and Gal. iv. 6.

39. Nor are we indeed carelessly to pass by the circumstance, that of all those sentences in which the Lord has taught us to pray, He has judged that that one is chiefly to be commended which has reference to the forgiveness of sins: in which He would have us to be merciful, because it is the only wisdom for escaping misery. For in no other sentence do we pray in such a way that we, as it were, enter into a compact with God: for we say, “Forgive us, as we also forgive.” And if we lie in that compact, the whole prayer is fruitless. For He speaks thus: “For if ye forgive men their trespasses, your heavenly Father will also forgive you: But if ye forgive not men their trespasses, neither will your Father forgive your trespasses.”

CAPUT XI.---38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum (Psal. XVIII, 10). Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram; petamus ut veniat regnum ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus; sive de coelo in terras in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus, et laudabimur , dicente illo, Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). In Domino enim, inquit propheta, laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 2). Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; oremus ut fiat voluntas ejus sicut in coelo et in terra, quia cum corpus tanquam terra, spiritui tanquam coelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus: nam nullus alius hujus temporis luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt, et cogunt nos dicere, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et luctum nostrum lacrymosa voce testari, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis ejus (Rom. VII, 23, 24)? Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati, ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. Tentationes enim de his rebus quae graves et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent, si non valeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetandas putant. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 3-9); oremus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, 1287 Pater (Rom. VIII, 15, et Galat. IV, 6).

39. Sane non negligenter praetereundum est quod ex omnibus iis sententiis, quibus nos orare Dominus praecepit, eam potissimum commendandam esse judicavit, quae pertinet ad dimissionem peccatorum: in qua nos misericordes esse voluit, quod unum est consilium miserias evadendi. In nulla enim alia sententia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Deo: dicimus enim, Dimitte nobis sicut et nos dimittimus. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus. Sic enim dicit: Si enim dimiseritis hominibus delicta eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis peccata vestra.