DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

TRACTATUS SINGULARIS, AC PROPE DIVINUS.

CUM ANNOTATIONIBUS F. MAURITII DE PORTU, EJUS QUONDAM INTERPRETIS FIDELISSIMI.

ADJECTIS SCHOLIIS, ET NOTIS R. P. HUGONIS CATELLI,

IN CONVENTU S. MARIAE DE ARACOELI IN URBE, S. THEOLOGIAE

PRIMARII PROFESSORIS.

R. P. F. LUCAE WADDJNGI CENSURA.

Quotquot de Scoli operibus scribunt, tractatum hunc intexunt, et multi a pietate et subtilitate commendant. Circa qualitatem et tempus, quo scriptum est, docte prae fatur ad lectorem R. P. Cavellus. Tria nactus exemplaria MSS. in Bibliotheca Vaticano, ego paucula correxi, et adjunxi. Ad finem capitis secundi majoris factae additionis lectorem praemonebo.

PRAEFATIO AD LECTOREM.

Tractatus iste de primo principio vere aureus est, in quo Doctor, instar aquilae in altum volantis, quantum humano ingenio possibile esse videtur, naturam primi rerum principii, seu causae supremae indagat et scrutatur: quod non propriis naturae viribus, sed specialibus ejusdem primi principii adjutoriis confortatum praestitisse, testantur et persuadent, peculiaris ejus in hoc tractatu prae aliis devotio, et veluti mentis in Deum continua ascensio. Ita enim materiam hanc tractat, ut non minus accendat affectum quam illuminet intellectum, atque ut soliloquium Theologicum magis esse videatur quam scholastica disserlalio. Quatuor continet capitula, quorum singula inchoantur et finiuntur devota oratione, et mentis in Deum elevatione. Cap. 4. ad conclusionem 10. epilogando tractatum, altissimum instituit cum ipso primo principio colloquium, ejus perfectiones numerans, ruminans, maslicans et ad ascendendum in illud, affectum suavissime disponens, invitans et attrahens. Scripsit hunc tractatum ante Metaphysicam, ut habes ex ipso lib. 9. Melarh. quaest. 4. num. 5. et ante Theoremata, ex cap. 4. num. 37. sed post tract, de Anima ex eodem cap. num. 14. 18.

PRIMUM RERUM PRINCIPIUM MIHI EA CREDERE,

SAPERE AC PROFERRE CONCEDAT, QUAE IPSIUS PLACEANT

MAJESTATI ET AD EJUS

CONTEMPLATIONEM ELEVENT MENTES NOSTRAS.