DE OCCULTIS OPERIBUS NATURAE

DE OCCULTIS OPERIBUS NATURAE

Quoniam in quibusdam naturalibus corporibus quaedam naturales actiones apparent, quarum principia manifeste apprehendi non possunt, requisivit a me vestra dilectio, ut quid super his mihi videatur vobis transcriberem.

Videmus siquidem quod corpora elementorum in se dominantium motus sequuntur: puta quod lapis movetur ad medium secundum proprietatem terrae dominantis in eo; metalla etiam secundum proprietatem aquae habent infrigidandi virtutem. Quaecumque igitur actiones et motus elementatorum corporum sunt secundum proprietatem et virtutem elementorum, ex quibus huiusmodi corpora componuntur, huiusmodi actiones et motus habent manifestam originem, de qua nulla emergit dubitatio.

Sunt autem quaedam huiusmodi corporum quae a virtutibus elementorum causari non possunt: puta quod magnes attrahit ferrum, et quod quaedam medicinae quosdam determinatos humores purgant, et a determinatis corporis partibus.

Oportet igitur huiusmodi actiones in aliqua altiora principia reducere.

Est autem considerandum, quod aliquod agens inferius secundum superioris agentis virtutem dupliciter agit vel movetur. Uno quidem modo inquantum actio procedit ab eo secundum formam vel virtutem sibi impressam a superiori agente, sicut luna illuminat per lumen a sole receptum. Alio vero modo inferius agens agit per solam virtutem superioris agentis, nulla forma recepta ad agendum, sed per solum motum quo a superiori agente movetur, sicut carpentator utitur serra ad secandum: quae quidem sectio est principaliter actio artificis, secundario vero serrae inquantum ab artifice movetur: non quod talis actio sequatur aliquam formam vel virtutem quae in serra remaneat post motionem artificis.

Si igitur elementata corpora a superioribus agentibus aliquas actiones vel motus participant, necesse est altero dictorum modorum hoc esse: scilicet quod huiusmodi actiones consequantur aliquas formas vel virtutes impressas corporibus elementatis a superioribus agentibus, vel quod huiusmodi actiones consequantur solam motionem elementatorum corporum a praedictis agentibus. Superiora autem agentia, quae naturam elementorum et elementatorum excedunt, sunt non solum caelestia corpora, sed etiam superiores substantiae separatae.

Ex utrisque autem horum aliquae actiones vel motus in corporibus inferioribus inveniuntur, quae non procedunt ex aliqua forma inferioribus corporibus impressa, sed solum ex superiorum agentium motione.

Aqua enim maris fluentis et refluentis talem motum sortitur praeter proprietatem elementi ex virtute lunae, non per aliquam formam aquae impressam, sed per ipsam lunae motionem, qua scilicet aqua movetur a luna.

Apparent etiam nigromanticarum imaginum quidam effectus, qui procedunt non ex aliquibus formis quas susceperint praedictae imagines, sed a Daemonum actione qui in praedictis imaginibus operantur: quod quidem etiam quandoque contingere credimus in operatione divina, vel etiam Angelorum bonorum. Quod enim ad umbram Petri apostoli sanarentur infirmi, vel etiam quod ad tactum reliquiarum alicuius sancti aliqua aegritudo pellatur, non fit per aliquam formam his corporibus inditam, sed solum per operationem divinam quae huiusmodi corporibus utitur ad tales effectus. Manifestum est autem non omnes operationes elementatorum corporum occultas rationes habentes esse huiusmodi.

Primo quidem, quia praedictae operationes quae non consequuntur aliquam formam impressam, non inveniuntur communiter in omnibus quae sunt eiusdem speciei: non enim omnis aqua fluit et refluit secundum motum lunae, nec omnia mortuorum ossa apposita sanant aegrotos. Quaedam vero operationes occultae in quibusdam inveniuntur corporibus, quae similiter conveniunt omnibus quae sunt eiusdem speciei, sicut omnis magnes attrahit ferrum.

Unde relinquitur huiusmodi operationes consequi aliquod intrinsecum principium quod sit commune omnibus habentibus huiusmodi speciem. Deinde quia operationes, de quibus supra dictum est, non semper ex huiusmodi corporibus procedunt: quod est evidens signum tales, operationes non provenire ex aliqua virtute indita et permanente, sed ex solo motu alicuius superioris agentis; sicut serra non semper secat lignum sibi coniunctum, sed solum quando ad hunc effectum ab artifice movetur.

Quaedam autem actiones occultae sunt corporum inferiorum, quae quandocumque adhibeantur suis passivis, similes effectus producunt; sicut rheubarbarum semper purgat determinatum humorem.

Unde relinquitur, huiusmodi actionem provenire ab aliqua virtute indita et permanente in corpore tali.

Restat autem considerandum, quid sit illud principium intrinsecum permanens a quo huiusmodi operationes procedunt.

Manifestum est autem hoc principium potentiam quamdam esse: hoc enim dicimus potentiam principium intrinsecum quo agens agit, vel patiens patitur; haec quidem potentia secundum quod refertur ad ultimum in quod aliquid potest, accipit nomen et rationem virtutis.

Huiusmodi autem virtus quae est talium actionum vel passionum principium, manifeste ostenditur ex forma rei specifica derivari: omne enim accidens quod est proprium alicuius speciei derivatur ex principiis essentialibus illius speciei, et inde est quod ad demonstrandum proprias passiones de suis subiectis, accipimus pro causa definitionem designantem essentialia principia rei. Est autem essentiae et quidditatis principium forma in determinata materia existens.

Oportet igitur huiusmodi virtutes procedere a formis talium rerum secundum quod in propriis materiis existunt.

Deinde, cum natura rei dicatur forma vel materia illius; si qua virtus alicuius rei ab his non derivetur, non erit tali rei naturalis, et per consequens nec actio vel passio a tali virtute procedens erit naturalis.

Huiusmodi autem actiones quae sunt praeter naturam, non sunt diuturnae, sicut quod aqua calefacta calefacit; actiones autem occultae, de quibus nunc loquimur, eodem modo se habent semper, vel sicut frequenter.

Relinquitur ergo virtutes quae sunt harum actionum principia, esse naturales et a forma rei procedere secundum quod in tali materia existit.

Formarum autem substantialium principium Platonici quidem attribuebant substantiis separatis, quas species vel ideas vocabant, quarum imagines dicebant esse formas naturales materiae impressas. Sed hoc principium non potest sufficere.

Primo quidem, quia oportet faciens simile esse facto. Id autem quod fit in rebus naturalibus, non est forma, sed compositum ex materia et forma. Ad hoc enim aliquid fit, ut sit. Proprie autem esse dicitur compositum subsistens; forma autem dicitur esse ut quo aliquid est. Non igitur forma proprie est id quod fit, sed compositum.

Id igitur quod facit res naturales non est forma tantum, sed compositum.

Deinde formas absque materia existentes necesse est immobiles esse, quia motus est actus existentis in potentia, quod primo materiae convenit: unde necesse est quod semper eodem modo se habeant. A causa autem eodem modo se habente procedunt formae uniformiter se habentes: quod quidem in formis inferiorum corporum non apparet propter generationem et corruptionem huiusmodi corporum. Relinquitur igitur quod principia formarum huiusmodi corruptibilium corporum sunt caelestia corpora, quae diversimode se habentes secundum accessum et recessum, ad generationem et corruptionem in his inferioribus causant.

Procedunt tamen huiusmodi formae a substantiis separatis sicut a primis principiis, quae mediante virtute et motu caelestium corporum imprimunt formas apud se intellectas in materiam corporalem. Et quia actiones et virtutes naturalium corporum ex formis specificis causari ostendimus; consequens est quod ulterius reducantur, sicut in altiora principia, et adhuc ulterius in substantias intellectuales separatas.

Utrorumque autem principiorum vestigium quoddam apparet in ipsis naturalium rerum operibus. Nam quod huiusmodi naturae opera fiunt cum quadam transmutatione, et secundum certum temporis spatium, provenit ex corpore caelesti, per cuius motum temporis mensura definitur.

Sed a substantiis separatis intellectualibus invenitur in naturae operibus quod determinatis viis ad determinatos fines ordine et modo congruissimo procedunt, sicut et ea quae fiunt ab arte: ita quod totum opus naturae videtur esse opus cuiusdam sapientis, propter quod natura dicitur sagaciter operari.

Opus autem sapientis oportet esse ordinatum: nam hoc proprie ad sapientem pertinere dicimus, ut omnia convenienti ordine disponat.

Quia igitur formae inferiorum corporum proveniunt ex sapientia substantiae separatae mediante virtute et motu caelestium corporum, necesse est in ipsis formis inferiorum corporum quemdam ordinem inveniri: ita scilicet, quod quaedam sint imperfectiores et materiae viciniores, quaedam autem perfectiores et propinquiores superioribus agentibus. Imperfectissimae quidem formae et maxime materiae propinquae, sunt formae elementorum, ex quibus alia inferiora corpora materialiter componuntur; quae quidem tanto sunt nobiliora, quanto a contrarietate elementorum recedentia, ad quamdam aequalitatem mixtionis accedunt; per quam quodammodo assimilantur caelestibus corporibus, quae sunt ab omni contrarietate aliena. Medium enim quod ex contrariis componitur, neutrum contrariorum est actu, sed potentia tantum.

Et ideo, quanto huiusmodi corpora ad maiorem aequalitatem mixtionis accedunt, tanto nobiliorem formam participant, adeo quod corpus humanum, quod est temperatissimae commixtionis, ut probat bonitas tactus in homine, nobilissimam formam habeat, scilicet animam rationalem.

Virtutes autem et actiones necesse est formis proportionari utpote procedentes ex eis.

Et inde est quod formas elementorum quae sunt maxime materiales, consequuntur qualitates activae et passivae, puta calidum et frigidum, humidum et siccum et aliae huiusmodi qualitates quae pertinent ad dispositionem materiae.

Formae vero mixtorum corporum sed inanimatorum, puta lapidum, metallorum, propter virtutes et actiones quas ab elementis participant ex quibus componuntur, quasdam alias nobiliores virtutes et actiones habent consequentes formas eorum specificas, puta quod aurum habet virtutem laetificandi cor, sapphyrus habet virtutem sanguinem constringendi.

Et sic semper ascendendo, quanto formae specificae sunt nobiliores, tanto virtutes et operationes ex formis specificis procedentes excellentiores existunt: intantum quod nobilissima forma, quae est anima rationalis, habet virtutem et operationem intellectivam, quae non solum transcendit virtutem et actionem elementorum, sed etiam omnem actionem corporalem et virtutem.

Ex extremis igitur formis oportet de mediis iudicium sumere. Sicut enim virtus calefaciendi et infrigidandi est in igne et in aqua consequens proprias formas eorum, et virtus et actio intellectualis in homine consequens animam rationalem ipsius, ita omnes virtutes et actiones elementorum, consequuntur proprias formas eorum et reducuntur sicut in altiora principia in virtutes caelestium corporum, et adhuc altius in substantias separatas. Ex huiusmodi enim principiis formae inferiorum corporum derivantur, excepta sola rationali anima, quae ita ab immateriali causa procedit, scilicet deo, quod nullo modo causatur ex virtute caelestium corporum; alioquin non posset habere virtutem et operationem intellectualem a corpore penitus absolutam.

Quia igitur huiusmodi virtutes et actiones a forma specifica derivantur, quae est communis omnibus individuis eiusdem speciei, non est possibile quod aliquod individuum alicuius speciei aliquam talem virtutem vel actionem obtineat praeter alia individua similis speciei, ex eo scilicet quod est sub determinato situ caelestium corporum generatum. Possibile est tamen quod in uno individuo eiusdem speciei virtus et operatio consequens speciem vel intensius vel remissius inveniatur secundum diversam dispositionem materiae et diversum situm caelestium corporum in generatione huius vel illius individui.

Ex hoc autem apparet ulterius quod, quia formae artificiales sunt accidentia quae non consequuntur speciem: non est possibile quod aliquod artificiatum aliquam huiusmodi virtutem et operationem a caelesti corpore in sua compositione sortiatur ad producendum ex virtute indita aliquos effectus naturales transcendentes elementorum virtutes. Huiusmodi enim virtutes si quae essent artificiatis, ex caelestibus corporibus nullam formam consequerentur, cum forma artificialium nihil aliud sit quam ordo, compositio et figura, ex quibus prodire non possunt tales virtutes et actiones.

Unde manifestum est quod si quas huiusmodi actiones aliqua artificiata perficiant, puta quod ad aliquam sculpturam moriantur serpentes aut immobilitentur animalia vel laedantur, non procedit hoc ex aliqua virtute indita et permanenti, sed solum ex virtute agentis extrinseci quod utitur talibus sicut instrumentis ad suum effectum.

Nec potest dici quod huiusmodi actiones proveniant ex virtute caelestium corporum, quia caelestia corpora naturaliter agunt in ista inferiora; et ex hoc quod aliquod corpus sic vel aliter figuratur, nullam idoneitatem vel maiorem vel minorem habet ad recipiendum impressionem naturalis agentis; unde non est possibile quod imagines vel sculpturae quae fiunt ad aliquos effectus singulares producendos, efficaciam habeant ex caelestibus corporibus, quamvis sub certis constellationibus fieri videantur, sed solum ab aliquibus spiritibus qui per imagines et sculpturas tales operantur.

Sicut autem imagines ex materia naturali fiunt, sed formam sortiuntur ex arte; ita etiam verba humana materiam quidem habent naturalem, scilicet sonos ab hominis ore prolatos, sed significationem quasi formam habent ab intellectu suas conceptiones per huiusmodi sonos exprimente.

Unde pari ratione nec verba humana habent efficaciam ad aliquam immutationem corporis naturalis ex virtute alicuius causae naturalis, sed solum ex aliqua spirituali substantia.

Hae igitur actiones quae per huiusmodi verba fiunt, vel per quascumque imagines vel sculpturas, vel quaecumque alia huiusmodi, non sunt naturales, utpote non procedentes a virtute intrinseca, sed sunt empericae; et ad superstitionem pertinentes.

Actiones vero quas supra diximus consequi corporum formas, sunt naturales, utpote ex principiis intrinsecis procedentes.

Et haec de operationibus et actionibus occultis ad praesens dicta sufficiant.