Caput IX.

1 est. Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia daemonia, et languores curandi. 2 Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare 3 aegrotos. Et dixit ad illos: Nihil tollatis in via, neque virgam, neque pera. . . neque calciamenta, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. 4 In quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde exite. 5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, pulverem vestrum de pedibus excutite . . n testimonium illis. 6 Exeuntes autem, circuib . . . r muni. . . evangeli . . ntes, et curantes ubique. 7 Audiit autem Herodes Tetrarcha omnia, quae fiebant, et stupebat, eo quod diceretur 8 a quibusdam: Quia Johannes surrexit a mortuis: a quibusdam autem: Quia Helias apparu- . . . ab aliis autem: Quia Propheta de antiquis surrexit. 9 Dixit au. . . †. . . Joha . . nem . . . collavi. Quis autem est hic, de quo audio ego talia? Et quaerebat videre illum. 10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt: et adsumens eos, secessit seorsum in locum desertum, qui vocabatur Be- 11 t. . da. . . Turbae autem, cum cognovissent, secutae sunt eum: et, excipiens illos, loquebatur illis de regno Dei, eos. . . necesse habebant curari, sanabat. 12 Dies autem coeperat declinare. Accedentes autem duodecim, dixerunt illi: Dimitte turbam †, ut, euntes adjacentes vicos, et agros, reficiant se, et inveniant escas: quoniam hic in deserto loco sumus. 13 Dixit autem ad illos: Date eis manducare. Qui dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et pisces duo: nisi nos, euntes, emamus in omnem populum hunc 14 escas. Erant autem viri fere quinque milia. Dixit autem ad discipulos suos: Facite illos recumbere per con- . . . quin . . . no . . . runt 15 . . recu . . . nt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respiciens in caelum, benedixit super illos †; et confregit, et dabat discipulis †, ut adponerent turbis. 17 Et manducaverunt, et satiati sunt. Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophin . . . decim. 18 E . . . um est, . . . esset in . . . reto, aderant illi discipuli sui, et interrogavit eos, dicens: Quem me dicunt turbae 19 esse? Qui respondentes, dixerunt: Johannem Baptistam; alii autem Heliam; aliqui vero, quia Profeta unus de prioribus 20 surrexit. Dixit autem illis: Vos autem quem me dicitis esse? Respondens autem Petrus, dixit: 21 Christum. Qui, cum obiurgasset illos, praecepit ne cui dicerent hoc, 22 dicens: Quoniam oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a Senioribus, et Pontificibus, et Scribis, et interfici, et post tertium diem resurgere. 23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et sequatur me. 24 Quisque enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: et, qui perdiderit animam suam causa mei, salvabit illam. 25 Qu . . . enim pro . . . homini lucrari mundum totum, se autem ipsum perdere, aut jacturam faciat. 26 † Quisqu . . enim confusus fuer . . me, et m . . . hunc Fil . . . homin . . . fundet . . . cum ven . .- rit in gl . .- ria sua, et . .- tris, et San . .- torum Angelorum. 27 . . co autem vo- . . . vere: sunt . . . dam hic . . . ntes, qui non gustabunt mortem, . . onec vide- . . nt regnum . . ei. Fac- 28 . . um est autem . . ost haec ver- . . a, circiter . . ost dies oc- . . o adsumptis . . . m Petro, . . . ohanne, et . . . bo, † ascen- . . . in mon- . . . m, ut ora- 29 . . t. Et factum . . st, dum o- . . at ipse, et facta est efigies vultus ejus alia, et vestis ejus candida, praefulgens. 30 Et ecce viri duo conloquebantur ei. Erat autem Moyses, et Helias, 31 apparentes in gloriam: dicebant consummationem illius, quam inpleturus erat in Hierusalem. 32 Petrus autem, et qui cum eo erant, gravati sunt somno. Evigilantes autem, viderunt gloriam ejus, et duos viros adsistentes ei. 33 Et factum est dum discerent ab illo, dixit Petrus: Magister, bonum est nos hic esse; et faciamus tabernacula tria, unum Tibi, et unum Moysi, et unum Heliae: nesciens quid diceret. 34 Haec autem eo dicente, facta est nubs, et obumbrabat illos: timuerunt autem, dum illi intrarent 35 in nubem. Et vox facta est de nub. . . icens. . . t Filius. . . s electus; ipsum audite. 36 Et, cum facta est vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini indicaverunt in illis diebus quidquam ex iis, quae viderant. 37 Factum est au- . . . per diem †, descendentibus eis de monte, occurrit illis turba magna. 38 Et ecce vir de. . . rba ex- c. . . avit, dicens: Magister, oro te, respicias in filium meum, quia unicus 39 mihi est: et ecce spiritus arripit illum subito, et concidit, et discarpit illum cum spuma, et vix recedi. . ab illo, contribulans 40 eum: et p. . .- catus sum discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt. 41 Respondens autem Jesus, dixit: O generatio incredibilis; quousque ero aput vos, et sufferam vos? Adduc hoc filium 42 tuum. Adhuc autem † accedente illo, adlisit illum ille spiritus malus, et concarp- 43 sit. Imperavit autem Jesus spiritui † inmundo, et sanavit puerum, et reddidit illum patri suo. 44 Stupebant autem omnes in magnalia Dei: omnibus autem mirantibus, de omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos: Ponite vos in auribus vestris verba haec: Filius enim hominis incipit tradi in manibus hominum. 45 Ad illi ignorabant verbum hoc; et erat occultum ab eis, ne intellegerent, et timebant interrogare eum de verbo 46 hoc. I . . travit autem cogitatio in eis †, quis nam esset major illorum. 47 Jesus autem, visa cogitatione cordis illorum, adprehensum infantem, statuit apud 48 se, et dixit †: quicumque me recipit, non me recipit, sed eum, qui me misit. Qui enim minimus in omnibus vobis est, hic est magnus. 49 Resp . . ndens autem Johannes, dixit: Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus illum; quoniam non sequitur nobiscum. 50 Dixit autem ad illum Jesus: Sinite illum, et nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est: nemo est enim, qui non faciat virtutem in nomine meo, et poterit male loqui de me. 51 Factum est autem, dum conplerentur dies receptionis ejus, et ipse direxit faciem suam ire in Hierusalem. 52 Et misit nuntios ante conspectum suum, et euntes, intraverunt in civitate Samaritanorum, tanquam paraturi 53 illi. Et non receperunt eum, quoniam facies illius erat tendens in Hierusalem. 54 Videntes autem discipuli ejus Jacobus, et Johannes, dixerunt: Domine, vis, dicimus ut ignis de caelo descendat super illos, et consumat eos, sicut Helias fecit? 55 Et conversus, objurgavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. 56 Filius hominis non venit animas hominum † perdere, sed salvare. Et abierunt in aliut cas- 57 tellum. Et factum est, euntibus illis in via, dixit quidam ad eum: Sequar te quocumque 58 ieris. Et † dixit ei Jesus: Vulpes cubilia habent, et volucres caeli nidos, ubi requiescant; Filius autem hominis non habet, ubi capud 59 reclinet. Dixit autem ad illum: Sequere me. Qui dixit: Domine, permitte mihi prius ire, et sepelire patrem 60 meum. Dixit autem † illi: Sine mortuos sepelire † mortuos suos: tu autem vade; adnuntia regnum Dei. 61 Dixit autem et alius: Sequar te Dne; prius autem permitte mihi ire, et nuntiare eis, qui in domo sunt. 62 Dixit autem ad illum Jesus: Nemo retro respiciens, et extendens manum super aratrum, † aptus est reg-