Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

1. Post consulatum Varanis viri clarissimi sexto idus Junias Carthagini in Secretario Thermarum Gargilianarum, adstantibus Sebastiano, Maximiano et Petro, viris devotissimis, protectoribus domesticis, adstantibus etiam Vincentio et Taurillo viris devotissimis agentibus in rebus, Urso, Petronio et Liboso ducenariis illustrium potestatum, Bonifacio et Evasio apparitoribus illustrium atque eminentium potestatum, Fileto et Octaviano apparitoribus illustris comitivae sedis, Restituto et Exitioso adjutoribus cornicularii, Possidio, Quodvultdeo et Colonico adjutoribus commentariorum 1363D officii D. N. viri clarissimi et spectabilis proconsulis, Navigio adjutore numerorum, et Peregrino adjutore subadjuvarum officii D. N. vir clarissimi et spectabilis vicarii, Nampio scriba officii viri clarissimi legati almae Carthaginis, Rufiniano scriba viri clarissimi curatoris celsae Carthaginis; excipientibus etiam Hilaro et Praetextato exceptoribus D. N. viri clarissimi et spectabilis proconsulis. Fabio exceptore D. N. viri clarissimi et spectabilis vicarii, Romulo exceptore V. C. legati almae Carthaginis, excipientibus quoque Januario et Vitale notariis Ecclesiae catholicae, Victore et Cresconio notariis Ecclesiae Donastistarum, Ursus ducenarius illustrium potestatum dixit: Praeterito judicio Donatianae partis episcopi in hodiernam diem, ut exinde 1364A instructi in judicio sublimitatis tuae responderent, causa sibi edendorum gestorum inducias postularunt. Nunc utraeque partes pro foribus sunt, si praecipis, intromittentur.

2. Flavius Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Veniant. Et ingressis episcopis catholicis Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano, et Possidio, cum Novato, Florentio, Maurentio, Bonifacio, Prisco, Sereniano et Scillacio coepiscopis suis, Deuterio, Leone, Asterio, et Restituto aeque coepiscopis et custodibus gestorum: Item e diverso ingressis episcopis Donatistarum, Primiano, Petiliano, Emerito, Montano, Gaudentio, Adeodato, cum Peregrino, Apto, Clarentio, et Habetdeo coepiscopis eorum.

3. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1364B dixit: Certum est ob hoc dilatum fuisse negotium, ut hodierno die gestis editis principalis actio tractaretur. Quod utrum factum sit, edicat officium. Martialis exceptor D. N. viri clarissimi et spectabilis proconsulis dixit: Constat juxta praeceptum nobilitatis tuae gesta ante eum diem edita qua parvitas nostra fuerat professa. Quod, si jubet nobilitas tua, ad plenam fidem ex cautionibus partis utriusque monstrabimus.

4. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Recitentur. Martialis exceptor recitavit. Post consulatum Varanis viri clarissimi octavo idus Junias, Fortunatianus episcopus catholicus civitatis Siccensium scripsi me gesta geminae cognitionis pariter suscepisse, habita primum die kalendarum 1364C Juniarum; item habita die tertia nonarum; et suscepi tradente Martiale exceptore sedis proconsularis, qui sit deputatus Flavio Marcellino viro clarissimo tribuno et notario die octava iduum Juniarum hora diei quinta in Ecclesia catholica restituta. Et quamvis exceptores septimo iduum Juniarum gesta promiserint 295 edituros, melius tamen eorum festinavit industria, ut nobis ante diem promissum acta cognitionum duarum pariter traderentur. Quibus perceptis, loco et tempore suprascripto instructos nos ad peragendum negotium die qui actis expressus est, pollicemur esse venturos. Cumque recitasset, idem dixit: Lego aliam, si praecipit nobilitas tua.

5. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Lege. Martialis exceptor recitavit. Post consulatum 1364D Varanis viri clarissimi octavo idus Junias, Montanus episcopus civitatis Zamensium regiorum. Scripsi vobis, Hilare et Praetextate exceptores, me accepisse a vobis gesta geminae cognitionis; in quibus una cum traditoribus et persecutoribus nostris confliximus, habita primum die kalendarum Juniarum, et alia habita die tertia nonarum earumdem, quae vos exceptores suprascriptae sedis proconsularis, tradidistis nobis coram patribus et coepiscopis nostris die octava iduum Juniarum, hora diei tertia, in Ecclesia Theoprepia; quibus perceptis loco et tempore suprascripto, profitemur nos ad agendum negotium die actis expressa ordine integro esse venturos.

1365A 6. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Lectae cautiones gestis praesentibus adhaerebunt. Et adjecit. Quoniam constat ante diem editionem factam esse gestorum, superest ut principale negotium proponatur.

7. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Principale negotium jamdiu est ut cupimus terminari. Proinde, si vel sero conceditur, probent, quoniam ex parte adversa esse desiderant, totiens objecta Ecclesiae sanctae catholicae toto orbe diffusae crimina et numquam probata. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.)

8. Adeodatus episcopus dixit. Proponant. Sciamus quid agunt. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.

1365B 9. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Propositionem ex mandato non didicisti. Et alia manu. Recognovi.

10. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Morarum tendiculas nullus interponat, si de causae nostrae defensione aliquam habemus fiduciam. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.)

11. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Si quid intenditur, proponatur.

12. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mandatum ipsorum legatur, et intentionem ipsorum inde agnoscet nobilitas tua. Et alia manu. Recognovi.

13. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Amotis omnibus moris, quoniam constat omnia quae ad principia negotii pertinebant superiore 1365C judicio terminata, causa dicatur.

14. Fortunatus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Duo in mandato suo objecisse monstratur pars adversa, traditionem et persecutionem. Si igitur causam Ecclesiae volunt ut peragamus, jamjamque te judicante finiatur. Nefas est enim ut exspectatione populus in errorem mittatur. Si agnoscenda est Ecclesia toto terrarum, sicut promissa est, orbe diffusa, testimoniis scripturarum doceatur. Sin vero solitis praestigiis solitisque ambagibus id intendit pars adversa ne ad veritatem veniamus, dicatur, ut hoc omnibus innotescat. Et alia manu. Recognovi.

15. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid his refertur?

Emeritus episcopus dixit. Numquam memini in 1365D judicio condemnatam esse patientiam. Quin imo semper id laudi est, ut secretum retinens lingua, objectis, si potest, dilucide respondeat. Ergo quoniam omnium actionum debent esse principia, totiusque negotii initia ex se sumere consueverunt, quid praeteritorum dierum actus involvimus, et quasi non fuerint peracta, iterum refricamus, cum praesentis diei propositio suam debeat sumere accipereque personam? Unde si propositio eorum et responsio nostra in judicium mittitur, personarum primum est discutienda qualitas, quis in judicium adduxit, quis convenire fecit, quis principes saeculi convenit, quis legatos misit, quis supplicavit, quis legem meruit, quis judicium postulavit; ut cum eorum intentionibus 1366A docti fuerimus, respondere valeamus, Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

16. Fortunatianus episcopus ecclesiae catholicae dixit. Diffidentia est causae personas velle discutere, quas priore conflictu visus est confirmasse. Et ideo causam Ecclesiae peragamus, quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur. Et alia manu. Recognovi.

17. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sanctitas tua propositionem, quantum arbitror, non diligenter advertit. Alia enim constat esse quaesita.

18. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ad id ergo quod quaesierunt, jube recitari partis utriusque 1366B mandata, et instruentur ad id quod desiderarunt. Et alia manu. Recognovi.

19. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quaesitum est per quos haec sit postulata collatio, quive episcopos qui e diverso consistunt ad judicium postularit. Unde ad haec sanctitas vestra respondere debebit.

20. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si ad rem judicas pertinere, praestantiae tuae est considerare. Catholicis episcopis vel legatis catholicorum episcororum concessum esse habendam collationem, tenor rescripti imperialis ostendit. Venimus utrique, hic sumus; et Deus nos disputatores et collatores magis quam litigatores esse praecepit, et nihil aliud voluit Deum timens et Deo serviens clementissimus 1366C imperator. Adstitisse legitimas personas, et confirmata esse mandata primo die conflictus nostri judicavit sublimitas tua. Non interponantur quae ad rem necessaria non sunt. Ecclesia est quam asserimus testimoniis scripturarum divinarum, omnibus nota, in monte, sicut scriptum est, altissimo constituta, ad quam veniunt omnes gentes. Si est aliquid contra istam Ecclesiam quod dicatur, jam dicatur, et nullae morae interponantur. Si nihil est quod dicatur, cedat veritati, qui suam criminationem affirmare et ostendere et probare hominibus non potest. Quamdiu ista tanta populi exspectatio suspensa est? De anima sua omnes cogitant, et nos moratorias praescriptiones ad hoc interponimus, ut ad finem cognoscendae veritatis numquam veniatur. Et alia manu. Recognovi.

1366D 21. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ut adverti possit in quem modum sit delegata cognitio, imperialis praecepti forma relegatur.

22. Petilianus episcopus dixit. Catholicos se sine praejudicio nostro dixisse, his actis signatum est. Hujusce rei serva conflictum. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod praeceperas recitetur. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Apud nos est enim vera catholica, quae persecutionem patitur, non quae facit. Et alia manu. 296 Petilianus episcopus recognovi, salvo appellationis effectu. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hoc 1367A probare opus est, non jactare. Et alia manu. Recognovi.

23. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc utrarumque partium conflictus inveniet. Et adjecit. Imperialis sanctio interim relegatur.

24. Martialis exceptor recitavit. Imperatores Caesares Flavii Honorius et Theodosius pii, felices, victores ac triumphatores, semper Augusti, Flavio Marcellino suo salutem. Et cum recitaret.

25. Petilianus episcopus dixit. Terreri me Imperator voluit, non occidi, non persecutionem pati, non pertrahi, non spoliari. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

1367B 26. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod amplius est, nec territus es. Et alia manu. Recognovi.

27. Petilianus episcopus dixit. Laudasti constantiam bonae fidei, et verae catholicae disciplinae. Et alia manu. (Petilianus episcopus) salva appellatione recognovi.

28. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nec territus es, ut dictum est, nec timuisti. Et alia manu. Recognovi.

29. Martialis exceptor dixit. Inter imperii nostri maximas curas, catholicae legis reverentia aut prima semper aut sola est. Neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat; 1367C ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim jam implere convenerat; qui Africam, hoc est regni nostri maximam partem, et saecularibus officiis fideliter servientem, vano errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequentius non piget explicare quae omnium retro Principum devota in Deum definivit auctoritas, ne temporibus nostris, si quid forte in injuriam legis catholicae fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi, quem errori suo posse proficere scaeva Donatistarum interpretatio profitetur: qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen ante jussimus, ne qua superstitionibus praestaretur occasio. Nunc quoque 1367D excludendam subreptionem simili auctoritate censemus; illudque merito profitemur libenter nos ea quae statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia, catholicae legis plenam veritatem recto hominum cultu et coelesti sententia comprobatam, studio tamen pacis et gratiae, venerabilium virorum Episcoporum legationem libenter admisimus, quae congregari Donatistas episcopos ad coetum celeberrimae desiderat civitatis, ut lectis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses praecipimus explicari, ut conversos animos 1368A populorum, etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit agnoscere. Quod si intra praestitum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire, trini edicti evocationem volumus custodiri; ita ut vicenis diebus in evocatione contumacium tempora concludantur: quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum Ecclesiis populus, qui doctores suos silentio cognoverit, superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque si non praeceptis nostris, vel catholicae legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco te judicem volumus residere (quidquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi); omnemque vel in congregandis episcopis, vel evocandis si adesse contempserint, curam te volumus 1368B sustinere, ut et ea quae ante mandata sunt, et quae nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia; id ante omnia servaturus, ut ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella subreptione submota, integra et inviolata custodias. Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles proconsulem atque vicarium serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis officiis quam ex omnium judicum apparitione abunde necessarios faciant deputari. Erit jam sollicitudinis tuae, si quid ulla cognoveris arte differri, missis relationibus 1368C indicare, ut negligentes puniat digna correptio. Omnia sane quae vel in unum episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet, ut quod ad confirmandam Catholicam fidem praeceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Et divina manu. Vale, Marcelline, charissime nobis. Datum pridie idus Octobris Ravennae.

30. Petilianus episcopus dixit. Donatistas nos appellandos esse credunt, cum si nominum paternorum ratio vertitur, et ego eos dicere possum, imo palam aperteque designo Mensuristas et Caecilianistas esse, eosdem traditores et persecutores nostros. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi sine 1368D praejudicio appellationis nostrae.

31. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Et hoc recusas quod in praefectorum judicio pro voto complexus es? Et alia manu. Recognovi.

32. Petilianus episcopus dixit. Nec nunc abnuo esse mihi principem ac fuisse beatissimae sanctaeque memoriae Donatum hujus civitatis episcopum, ejusque tanta merita floruisse, ut et illius temporis gloriam vetustas ipsa. Et cum diceret; (Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo appellationis effectu.)

33. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Damnent nomen Donati, et deinceps non appellabimus illos Donatistas. Et alia manu. Recognovi.

1369A 34. Petillianus episcopus dixit. Damna nomen Mensurii et Caeciliani, et non diceris (Mensurista neque) Caecilianista. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi sine praejudicio appellationis nostrae.

35. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Feci enim mentionem Mensurii? Et alia manu. Recognovi.

36. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Haec omnia utrisque partibus salva erunt. Et adjecit. Evidenter apparuit episcopis postulantibus disputationem a venerando principe me disceptante fuisse mandatam, ut causa primi discutiatur erroris, quae jam in medium proferatur.

37. Emeritus episcopus dixit. Lectum est rescriptum. 1369B Legantur et preces, ut causa possit audiri. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

38. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Peritiam sanctitatis vestrae arbitror non latere, pragmaticis rescriptis preces inseri non solere; quas quidem ab episcopis qui collationem postulaverant, 297 sicut ejusdem sanctionis textus ostendit, processisse non constat. Unde tandem aliquando negotium proponatur.

39. Emeritus episcopus dixit. Si pragmatico rescripto preces inseri non solere praestantiae tuae interlocutione signatum est, eos quos legatos esse dixerunt, utrum ex omnium voluntate, utrum ex communi mandato perrexerint, doceant, ut si non in precibus, certe vel in legatis possit stare persona. 1369C Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi, sine praejudicio appellationis meae.

40. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Advertat nobilitas tua quanta aguntur ut nihil agatur. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Ordine integro causa peragenda est. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi, salva provocatione.

41. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Praesentes sunt, utrique convenimus: locus iste episcopis pene refertus est, mandata recitata atque firmata sunt; non negatur a partibus nostris postulatam esse collationem, ut in ea collatione tandem aliquando vel probent vel probare non potuisse monstrentur, quae solent non nobis, non unicuique 1369D nostrum, sed universo orbi christiano objicere crimina: qui Christianus orbis non opinione humana, sed divinis testimoniis et promissus est, et impletur. Quid? Adhuc nescio qua tergiversatione moratoria ab eis interponuntur qui se episcopos Christi dici volunt? Exspectatio, non dico hujus civitatis, sed universi pene generis humani suspensa est, aliquid de Ecclesia cupit audire; et nos adhuc forenses formulas discutimus, et miserrime litigamus. Jam advertat nobilitas tua quid agatur. Jam aliquando nos de hoc negotio amputatis omnibus morulis, adjuvante Deo, liberare dignare. Et alia manu. Recognovi.

42. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1370A dixit. Ad omnem confirmationem sufficere posse non ambigo universorum subscriptiones, superiore judicio mandato insertas atque digestas. Unde quoniam omnium consensus expressus est, amotis superfluis aliquando negotium proponatur.

43. Emeritus episcopus dixit. Duo sunt in judicium missa, a quibus deviari nullo modo potest: unum, quod secundum imperiale praeceptum: alliud, quod secundum mandati tenorem agere se judicio demonstrarunt. Igitur si utraque connexa sunt, debet edoceri: si autem separata atque sejuncta sunt, unius necesse est faciant jacturam, qui utrumque nolunt ad probationem in judicium mittere. Convenire enim debet cum rescripto mandatum, et ad formulam statuti imperialis mandatorum debet sensus astringi. 1370B Quod si neutrum esse intelligitur praestantia tua, neque moratoriis nos velle agere, neque nos a causae actione suspendere, sed constitutis primitus fundamentis ecclesiasticum negotium velle definire, quid est quod nobis de mora praescribitur, et tamquam cavillatoribus, et a cognitione refugientibus, quasi moras quasdam per nos innecti causantur; cum utique, si advertant, magis his qui proponunt incumbere aut necessarium esse dicimus, ut omnibus moris amputatis ad negotii instrumenta arcemque veniatur, ut ostendatur ex adversa parte quis petierit, quemadmodum petierit, vel quid petierit; ut cum de mandato vel de rescripto utraque concordantia complexus fuero, et ea quae in rescripto sunt confirmata, et ea quae ex ipsorum petitione suggesta sunt, 1370C possint judiciis approbari. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

44. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Tuae sunt partes, vir nobilis. Si respondit ad ea quae diximus, opus est ut respondeamus. Si autem pervidet praestantia tua nihil eum respondisse ad id quod juste flagitamus, sed moris superfluis alias moras superfluas addidisse, judica ut videtur. Et alia manu. Recognovi.

45. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Certum cognitionis tenorem principali constat auctoritate definitum. Hoc enim relectae sanctionis series demonstravit ut, convocatis episcopis atque partibus delectis, superstitionem, ut ipsius legis verbis loquar, ratio manifesta confutet. Unde dignabitur 1370D sanctitas vestra clarius demonstrare in qua sit parte superstitio constituta.

46. Petilianus episcopus dixit. Advertit sublimitas tua magnam diffidentiam eos habere, magnumque mendacium, si ea quae petimus prodere noluerint. Etenim ante de sua conscientia judicat, qui petitionem suam timuerit publicare. Non igitur moram aliquam facimus; sed per ipsos moras fieri sublimitati tuae. Et cum diceret, (Et alia manu. Petilianus episcopus salvo appellationis nostrae merito recognovi.)

47. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non sufficit quod tibi respondit judex? Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Aut legant quod petimus, aut negent. Et alia manu. Petilianus 1371A episcopus recognovi, salva appellatione nostra. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quid ad rem pertinet quod pars adversa est prosecuta, et non propter moras quasdam? Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.) Petilianus episcopus partis Donati (( dixit.)) Judica. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostrae appellationis effectu.

48. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Evidentius sanctitas vestra quid postulet designare debebit.

49. Emeritus episcopus dixit. Longo volumine praeterito judicio quasi mandati tenorem pars adversa prodidit. Cui rei si vera adstipulatur assertio, id in judicio publicare ac prodere debent, tantummodo se sequi hoc ipsum: jacturam autem facere imperialis 1371B rescripti, ad cujus promulgationem neque tenorem precum, neque mandatum legatorum monstrare voluerunt. Igitur quia nihil abs re est quod in judicio postulamus, petimus ut primitus aut rescripti jacturam, aut mandati sui faciant cessionem, ut ad causam venire valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi sine praejudicio appellationis ((nostrae)).

50. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Legatur mandatum nostrum, et intelligent quam cuncta contineat. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus partis Donati dixit. Patere, praesta judici patientiam quam nobis praestat. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi sine praejudicio appellationis nostrae.

1371C 51. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil aliud praecipue principali sanctione adverti esse constitutum, nisi ut convenientibus episcopis disputatione habita, causa primi inveniatur erroris. Cui disputationi me judicem voluit residere. Accepit autem sanctitas vestra prosecutionem partis e diverso sistentis; in qua evidenter ostensum est atque promissum, ut Ecclesia toto orbe diffusa divinis testimoniis demonstretur, cum videatis ex mandati serie et ex praesenti professione id fuisse declaratum, ut legis exemplis atque documentis omnia comprobentur. Nec enim clementissimus princeps formam collationi dedisse monstratus 298 est, sed tantum collationem debere fieri judicavit. Unde quoniam secundum desiderium vestrum divinis testimoniis 1371D se agere eorum professio declaravit, quid amplius desideretis ignoro.

52. Petilianus episcopus dixit. Apertissime intelligitur eos diffidentia vel sero pudore id agere, ne petitionem suam omnibus publicent, quoniam eos constat clementissimo imperatori mentitos. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

53. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Collatio petita est a legatis nostris. Lex ipsa hoc continet, quae ad tuam nobilitatem data est. Et alia manu. Recognovi.

54. Petilianus episcopus dixit. Non differimus agere. 1372A Et alia manu. ((Petilianus episcopus)) salva appellatione nostra recognovi.

55. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit. Data est. Omnes fatemur nos petisse collationem, quoniam eam recusabatis; ut tandem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus, collationis et disputationis et demonstrandae veritatis gratia veniremus. Factum est. Venimus, et nihil vultis prodesse quod venimus. Confitemur nos collationem petisse. Nihil aliud imperator quam nos collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa collatio. Videamus quid dicatur contra Ecclesiam toto orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, et nunc ita exhiberi, ut caecorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat. Ad hanc demonstrandam 1372B nolunt pervenire fratres nostri, ut demonstretur, quod latere non potest. Edicant crimina. Videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quae crimina istam promissionem jurantis Dei delere potuerunt audiamns, discamus, noverimus, sequamur. Si autem nihil est quod contra dici possit, aut pronuntia, aut tolle omnes moras, et aliquando negotium finiatur. Et alia manu. Recognovi.

56. Emeritus episcopus dixit. Magno argumento veritas occultatur; ut cum ad inquisitionem nostram modicum quid ex parte adversa prolatum sit, caetera sileantur. Dixit enim suos isse legatos, quorum neque nomina, neque ordinem, neque mandatum vult judicio publicare. Igitur aut hujus rei jacturam faciat; 1372C quia non potest approbare; aut si valet hoc legibus edocere, vel qui legati fuerint, vel quando missi sint, vel quid pertulerint, legati mandatum in judiciorum notitiam asserere debebunt. Videt praestantia tua, nihil nos abs re petere: quippe cum ipsorum sit causa, cur non ad interna negotii veniamus. Proposuerunt enim ex mandati sui tenore nescio quibus se allegationibus adversum nos stare debere. Has ipsas allegationes et nos possumus legalibus testimoniis superare. Prius est ergo ut initio actionis exposito, personam suam, sive suscipientis, sive mandantis in judicio approbare valeat: tunc demum ad negotii merita descendatur. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

1372D 57. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quid est aliud causam dimittere, et personas quaerere, nisi effugere velle? Quare venisti? Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. A personis incipit omnis causa. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostrae appellationis effectu. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non tibi forum tuum designavit, quae omissa sunt, repeti non posse. Et alia manu. Recognovi.

58. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem fuisse postulatam, et collationem fuisse concessam, coelestis sanctionis forma declaravit. Cur nunc legatorum personae in medium veniant, necdum diligenter adverti.

1373A 59. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. 1373A Si negaremus nos petisse collationem, imperatoris testimonio convinceremur. Habemus imperatorem testem, petisse nos confitemur. Venimus ut fiat quod et nos petivimus, et ille concessit, et adhuc nescio quae dubitationes vel morae interponuntur. Et alia manu. Recognovi.

60. Emeritus episcopus dixit. Ecce jam professus es partem. Dic quando petisti, dic per quos petisti. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

61. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ad demonstrandam veritatem, personarum non est necessaria inquisitio. Et alia manu. Recognovi.

62. Montanus episcopus dixit. Quoniam pars adversa ad clementissimum imperatorem confugit, 1373B oportet eamdem et mandatum edere et legationem; ut cum haec potuerimus advertere, in judicio nobilitatis tuae noverimus quid possimus respondere. Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Satis longum est a causa, et praeter hanc causam illa velle repetere quae hujus judicati tenor in statum inquisitionis suae omnino non quaesivit. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Tuae actionis est quod flagito. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Definitiva est judicis qui praesidet sententia, ad quid nos ad hodiernum diem distulit, satis pudoris esse debere, hoc si transimus quod de causa judicamus 1373C nos ipsi. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.) Montanus episcopus dixit. Tuae actionis est quod flagito, tu fundamentum causae constituisti, tu ad imperatorem confugisti. Oportet ergo me et mandatum repetere et legationem, quibus usus sis verbis; ut cum haec omnia in judicio nobilitatis tuae a nobis fuerint pertractata, tum demum quid utilitati nostrae conveniat, valeam respondere. Et alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Professionem tuam tu superare non potes. Unde recessisti cognosce. Omissa repetere non potes. Et alia manu. Recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quid flagitas quando petierim, cum videas quando venerim? Quid quaeris utrum petierim, cum 1373D universum catholicum praesens in hac urbe consilium mandatum dederit, mandato subscripserit, subscriptiones praesens te instante cognoverit? Nihil hic aliud quam morae inquiruntur, quia contra Ecclesiam universam Dei testimoniis commendatam, nihil est quod dicatur. Et alia manu. Recognovi.

63. Montanus episcopus dixit. Scriptum sit, partem adversam moratoria innectere, cum quod a nostris partibus flagitatur non produnt. Ac per hoc si volunt eamdem moram de medio tolli, prodant quod flagitamus, prodant mandatum, prodant et legationem; tum deinde ad merita negotii veniemus. Et alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi.

1374A 64. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non hoc quaeri voluit clementissimus imperator. Causam dissidii et erroris jussit inquiri.

65. Montanus episcopus dixit. Sed clementissimus imperator rescripto suo eosdem publicavit, legationem inseruisse. Unde quia etiam ipse hanc facultatem nobis tribuere voluit pro clementia sua ut hoc 299 in judicio requiramus, oportet eosdem et mandatum proferre et legationem, ut sciamus quid idem in eodem textu fortasse fuerint ementiti; ut tum demum his omnibus pertractatis, noverimus personarum meritum; an valeant honoribus suis integro ordine respondisse. Et alia manu. Montanus episcopus salvo provocationis effectu recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legationi 1374B eos consensisse universi concilii et subscriptionis tenor evidenter ostendit. Denique ad integram confirmationem, cum omnium subscribentium nomina legerentur, sanctitas vestra dixit sibi hoc plene non posse sufficere, nisi etiam omnes advenissent, ut in praesentiarum positi, utrum ipsi subscripsissent atque mandassent, propriis professionibus indicarent. Montanus episcopus dixit. Personas eorum flagito qui mandatum dederunt ad clementissimum imperatorem, non eorum qui hodie ad hoc judicium pervenerunt. Unde, vir sublimis, oportet istos quam refugiunt actionem in judicio nobilitatis tuae prodere. Jam ergo prodant mandatum, prodant et legationem, ut cum his recensitis adverterimus qui iisdem commendarint, valeamus eorum objectionibus 1374C respondere. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu.

66. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Eos quos legationem peregisse dicis, si praesentes esse vel in praesentiarum mandato subscripsisse cognoscis, evidenter ostende. Sin vero absentes, necesse est ut veniant, quatenus omne possit negotium pertractari.

67. Montanus episcopus dixit. Ergo, vir sublimis, eorum praesentia facienda est, qui ad clementissimum imperatorem per maria volaverunt. Ipsorum ergo et persona adstans doceat sibi aliquid ab istis esse mandatum; ut de ipso mandato intelligam quid in sua causa voluerint innectere, quid deinde forsitan in eadem legatione contra nos ementiri. Est enim 1374D studium semper adversariorum, incerta de adversariis auribus sacratissimis innectere. Ergo unde probabo episcopalem quam sibi jactant esse, personam sub verecundia et textu aliquid imperatori suggerere potuisse, nisi eamdem legationem vel mandatum sibi creditum potuero perlegere et de eodem judicare? Et alia manu. Montanus episcopus salvo appellationis effectu recognovi.

68. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Eadem superfluo repeti etiam nobilitas tua nobiscum considerat. Sufficit persona assertorum praesentis mandati auctoritate firmata. Jam nunc remotis superfluis ad negotium veniamus; cujus firmamentum nullam poterit habere dubitationem, quando persona 1375A nostra, quibus universale concilium mandavit, disputationem ab imperatore praeceptam ita firmavit, ut ne ipsi quidem dubitare possint, in quorum adspectibus processerunt omnes qui mandaverunt. Et alia mauu. Recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Petisse nos collationem quis negare potuit aut potest? Et alia manu. Recognovi.

69. Emeritus episcopus dixit. Quid petisti? Quem misisti? Dic nomen, quae mandasti? Et alia manu. Emeritus episcopus salvo appellationis effectu recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. De causa loquere, mandatum audisti. Recitetur identidem, et responde, si habes quod dicas. Superfluis immoraris. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Quem misisti, quid mandasti, quid 1375B egisti advertere debeo. Non enim clanculo tibi licet suggerere, quod postea non debeat publicari. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

70. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Qua ratione legatorum nomina postulentur ignoro, cum collationem tantum postulatam esse et collationem fuisse concessam, sicut superius interfatus sum, principalis sanctio diligenter ostenderit. Unde sanctitas vestra jam ad negotii interna venire dignetur, quatenus veritas elucescat.

71. Montanus episcopus dixit. Sed clementissimus imperator me magis instruere voluit quid de adversariis nostris requiramus, dum utique eorum legationem publicat. Et alia manu. Montanus episcopus 1375C recognovi salvo provocationis effectu.

72. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Separationis et dissensionis tuae ab Ecclesia universali, quae toto orbe diffunditur, causas expone. Et alia manu. Recognovi.

73. Montanus episcopus dixit. Legatur ad locum, si legationem eorum non publicavit clementissimus imperator. De hac re, de hac causa me voluit disputare, eorum legationem in judicio voluit publicari. Ab statutis clementissimi imperatoris non est deviandum, faciendum est satis in hoc loco clementissimo imperatori: siquidem de eorum legatione in judicio publicata nos voluit pertractare. Et alia manu. Montanus episcopus, manente appellationis nostrae effectu, recognovi.

1375D 74. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hoc clementissimus non censuit imperator; sed id partibus dignatus est statuere, ut ab utrisque partibus electis episcopis, veternosum errorem tandem aliquando propter salutem populorum et animarum in medium prolata veritas monstret. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Lege utrum hoc petiveris. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra, recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Caeterum superfluis immoramini, Catholicam monstramus Ecclesiam de Lege, de Prophetis, de Evangeliis, de Psalmis, de omnibus divinis testimoniis. Contra hoc a vobis profertur mandatum. Publica. Tecum ad Ecclesiam 1376A demonstrandam Evangelium proferamus. Et alia manu. Recognovi.

75. Petilianus episcopus dixit. Ecclesiam catholicam penes me esse, et pura observatio nostra facit, et vitia vestra atque flagitia vestra. Omnis Ecclesia Dei pura, sancta, sine macula et ruga esse debebit. Quare igitur, ut ad hujus disputationem rei possimus descendere, et congruo tempore testimoniis Dominicis, ut prius est, quod de te flagito, si non diffidis, maxime cum id agat causae justissimus cognitor, ut quidquid agendum sit populo publicetur. Mentitum te igitur clementissimo imperatori sat constat, cum dubitas proferre quid dixeris, quid egeris, quid mandaveris, quid susceperit ille legatus, quod mandatum acceperit, quid peregerit. Noverit 1376B haec conscientia populi, sciat universa provincia, hoc acta ista quae controversa plene contineant, sciant vos apertissime de mendacio vestro diffidere, morasque innectere actioni, ne ad veritatem aliquando vestris praestigiis nebulisque obstantibus veniatur. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione nostra recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod nescis an petiverim, quomodo reprehendis? Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Petisse se confessus est. Et alia manu. Petilianus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

76. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecclesiam 300 Catholicam apud se esse testatus est. Hanc voluimus residente nobilitate tua 1376C testimoniis edoceri. Publicet quod promittit, ut aut in ejus apertam veritatem noster consensus accedat, aut patiatur monstrari luce clarius veritatem, et tandem aliquando ab errore desciscens cedat veritati congrue pro salute, qui cogitat in errore vincere contra salutem. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Ut possimus facere haec, prius fac quod de te flagitamus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si ordo gestorum flagitat, publicamus. Et alia manu. Recognovi.

77. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Cum legationis formam demonstrarit augusta praeceptio, cur legatorum nomina postulentur ignoro. 1376D An invictissimum principem aliquid contra rationem dixisse vestra sanctitas putat? Cum ad causam peragendam personae videantur expressae atque firmatae, cur nunc legationis mentio fiat, necdum potui diligenter advertere, vel cur legatorum nomina postulentur ignoro. Unde tandem aliquando amotis superfluis, negotium proponatur.

78. Emeritus episcopus dixit. Mandatum quod recenti negotio recitatum est, actis videtur insertum. Quid autem per legatos suos mandaverint insinuare noluerunt. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis nostrae recognovi.

79. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem postulatam evidenter recitata 1377A principalis sanctio declaravit, hancque fuisse concessam constat. Et quoniam in unum sanctitas vestra de delectis ab utraque parte qui negotium possent actitare convenit, quaeso vos ut tandem proponere negotium, et peragere atque explanare dignemini. Emeritus episcopus dixit. Hoc ipsum dicat quod praestantia tua sua interlocutione signavit. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

80. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hoc olim clamamus ut fiat. Collatio postulata est, collatio concessa est, causa collationis utrique venimus. Jam tandem fiat, quod et petitum fatemur et concessum esse ipsa concessio declaravit. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Postulatam 1377B esse dixit. Per quem petiit? Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Finem superfluis imponere nolunt. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Tu ad actionem moras innectis. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi, salvo provocationis effectu.

81. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legatorum personae ibi fuerant exigendae, ubi peracta legatio est. Cum autem de nominibus legatorum clementissimus tacere voluerit imperator, cur hic desiderentur ignoro. Emeritus episcopus dixit. Ipsi non taceant, si tacuit imperator. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

1377C 82. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Causam dicant, ut jam diximus, separationis et divisionis ab Ecclesia toto terrarum orbe promissa, lege firmata, testimoniis prophetarum luce clarius demonstrata, Evangelio usque hodie magna firmitate perducta; et discedant moratoriae tergiversationes, et separationis crimen vel sero cognoscant. Et alia manu. Recognovi.

83. Montanus episcopus dixit. Cum edideris ea quae postulamus, assertionibus nostris non deerimus. Et alia manu. Montanus episcopus prosecutiones meas salvo appellationis effectu recognovi.

84. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Legationem a Catholicis susceptam imperialis sanctionis tenor ostendit, in qua collationem constat 1377D fuisse postulatam, cui me judicem idem clementissimus princeps voluit residere. Unde quoniam de personis legatorum nihil inquirere praeceptus sum, nec excedere me posse praecepti formam vestra sanctitas mecum melius recognoscit, dignamini tandem aliquando negotium proponere, ut et ipsi veritati et principali jussioni satisfactum esse in omnibus videatur.

85. Emeritus episcopus dixit. Quid secreto agatur intelligis, vir spectabilis, dum rem in medio positam et pene ipsa luce clariorem volunt nebulis obligare. Collationem imperiale praeceptum inter partes fieri, 1378A pro sua censuit voluntate. Nos quoque secundum eorum petitionem, ut dicunt, quam nunc in judicio negant, quam approbare nolunt. Et ((cum diceret, (Et) alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi)). Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non negamus. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Quam publicare detrectant, provinciis nostris acciti, conflictum quem se proponere pollicentur, refugere nos non debere omnino profitemur. Igitur quoniam nihil de re, nihil de causa, nihil de persona actum est, cum primitus illud debeat ventilari utrum petierint, per quos petierint, vel quid petierint, quare id sileant, quare non publicent, advertit sublimitas tua. Si concordant petitiones, debent in judicio ventilari. Si neutrum 1378B volunt, unius debent facere cessionem. Si ad prioris mandati volunt nos tenere consensum, non negamus secundum imperiale praeceptum adesse nos conflictationi debere. Si autem secundum praesens mandatum volunt agere, debent cognitionem ejusdem quoque rei, profiteantur adstipulationem. Si dubitant proponere, ut nos eorumdem propositionibus respondere valeamus, videat praestantia tua non e nostris partibus nasci quominus negotium ventiletur. Quippe cum hac agoga et hac quodammodo janua ad negotii merita descendendum sit, intelligit praestantia tua vel negare saltem eos, vel reticere, vel contemnere respondere propositionibus nostris; ut cum haec adverteris, judicare digneris. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostrae, 1378C recognovi.

86. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid petierint, vel quid pertulerint, inquirere me debere non jussit clementissimus imperator. Quare autem petita collatio sit, apertissime demonstratum est, id est, ut superstitionem ratio manifesta confutet. Hoc hodie fieri posse non dubium est; siquidem delectas ab utraque parte personas convenisse cognosco. Unde jam, sicut saepius interfatus sum, negotium proponatur.

87. Emeritus episcopus dixit. Petierunt, aut non petierunt. Dicant per quos vel quid petierunt. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

1378D 88. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sufficit jam rescripti recitatio. Agnoverunt quid voluerit 301 inter nos discuti clementissimus imperator. Removeantur superflua, ad causam veniamus. Considerandum est enim quid agat pars diversa; videlicet, quemadmodum priore judicio longitudine praeteritorum gestorum praetendit dilationem, ita etiam hodie desiderat superfluis codices onerare, ut item causentur de mora describendorum vel edendorum gestorum. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Tu moras innectis, cum non profers quod nos a te flagitamus. Et alia manu. Montanus 1379A episcopus prosecutionem meam recognovi, salvo provocationis effectu.

89. Petilianus episcopus dixit. Proxime praeterita cognitione atque controversia, quamvis ante causae principium ventilatum, non nostro vitio neque nostra petitione dilationem provenisse manifestum est, sed humanitate judiciorum tuorum, quam non poteras denegare: quippe cum exceptores onerati longitudine controversiae ac prolixitate, id etiam professione sua responderint. Unde quoniam ista peracta sunt, sed fecit inde hodie mentionem, ideo haec volui replicare. At nunc eosdem nunc moras innectere, eosdem in praesenti actione obtendere nebulas, ne ad eorum mendacia veniamus, ipsa eorum taciturnitas monstrat. Loquuntur enim cum tacent, se vereri id 1379B proferre quod clementissimo imperatori mentiti sunt. Si igitur freti sunt bonae petitionis voluntate atque ordine, quid eam dubitant ventilare? Et quoniam potestas tua meminisse dignatur id priore controversia agitatum, ut aut jure publico agerent, aut legis dominicae auctoritate descenderent disputare, idque suo mihi promisere consensu, nobilitas autem tua id sibi exceperit, a legibus tolli se minime oportere, tuarum partium est, vir nobilis, id tenere quod legum est; illorum autem est promissa necessitas, ut lege divina debeant experiri. Si igitur apud te legibus publicis agitur, quoniam tu hisdem praesidere te professus es, exige quod leges habent. Si autem disputatio legalis in medium mittitur, interrogo te hic qui desideras disputare, quid petieris, quid egeris, 1379C quid contra me dixeris: quem si invenero vera dixisse, necesse habeo ejus legis disputationem committere. Si autem cognovero a perfidia atque mendacio te coepisse, necesse est ut tuam personam longe prorsus evitem. Quid enim mihi prodest docere mendacem? Quid mihi prodest refragatori ac refragaturo reddere rationem? Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

90. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem a Catholicis tantum postulatam fuisse relecta imperialis sanctio declaravit.

91. Petilianus episcopus dixit. Catholicos nos esse acta contineant. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

92. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1379D dixit. Necesse est me eos ((eo)) nomine appellare, quo eos appellari voluit clementissimus imperator.

93. Petilianus episcopus dixit. Ante causam inane nomen est illis. Etiam de ipso nomine erit disputatio nobis atque contentio. Tum demum obtinebit hoc nomen qui fuerit inventus esse Christianus. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

94. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Certum est post habitum conflictum eos Catholicos nuncupandos, apud quos veritas fuerit deprehensa. Ego autem etiam in hac parte formam necesse habeo sequi praeceptionis augustae, in qua Catholicos eos appellare dignata est.

95. Petilianus episcopus dixit. Sine praejudicio nostro 1380A hoc interfari dignata fuerit praestantia tua. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi, salvo nostrae appellationis effectu.

96. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sanctitas vestra, si eos falso hoc nomine asserit nuncupatos, negotium proponere tandem aliquando dignetur; quatenus de praesumpto nomine, si potuerit comprobari, pars e diverso consistens in omnibus confutetur.

97. Emeritus episcopus dixit. Magnis actum est voluminibus, et respondere noluerunt, tenentes apud se quodam praejudicio voluntatem, ne satisfacerent judicatis. Et cum diceret. (Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione recognovi.) Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quibus judicatis? 1380B Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Vel illud reverentiae ac patientiae judiciorum praestare dignentur ((ut respondeant)) utrum petitoris loco adsistant, utrum ipsi proponant, utrum ipsi nos in judicium vocent; ut cum ex eorumdem responsione vel hoc cognitum fuerit, ad eorum propositiones respondere valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione, recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Respondeatur objectis.

98. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecclesia, quod audire non vultis, et necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proclamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur tenere, falsis criminationibus a vobis 1380C appetita est. Unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istae criminationes quibus insectari soletis Ecclesiam toto, sicut promissa est, orbe diffusam, hodie audire volumus utrum verae sint. Si enim verae sunt istae criminationes quas Ecclesiae memoratae objicere consuestis, si eam pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare potueritis, supererit ut quaeramus utrum apud vos remanserit, quam ubique perisse clamatis. Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, et litem tandem aliquando finiatis. Et alia manu. Recognovi, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepistis prosecutionem partis adversae, cui respondere dignamini.

1380D 99. Emeritus episcopus dixit. Puto importunum esse alienam causam velle defendere, et id in medium negotium mittere, quod praeter ruborem non potest unusquisque sine mandato in judicio ventilare. Possem enim nunc asserere et clamare adversus istos universum orbem reluctari, reniti. Non vobis mandavi, ab hujus cognitionis eventu longe mea posita est conscientia. Ego agnosco victorem. Quicumque justis legitimisque ex causis Christianus fuerit approbatus, ille meus est catholicus, illi hoc nomen imponitur, ille debet sibi hanc regulam vindicare; quamvis ipsa Catholica, quae nunc pro praescriptione partis adversae quasi in fronte quadam rite adversum nos temperari cognoscitur, medium esse debet: et in 1381A judicio ita constitui, ut hoc nomen victor accipiat. Intelligit praestantia tua nihil nobis de peregrinis, nihil nobis de longe positis praejudicare posse, cum inter Afros hoc negotium ventiletur; sed magis hoc exspectari, ut quicumque ex veridica cognitione fuerit superatus, is ab orbe videatur esse rejectus. Intelligant e diverso venientes propositionibus nostris se respondere debere, ut adstantes aut non adstantes, quid personae gerant dicere non morentur, ut eorum intentionibus respondere valeamus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo 302 effectu appellationis nostrae, recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur? Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis 1381B tuae. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi.) Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Aliud quaesitum est.

100. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Interlocutionis tuae forma declaravit. Sed quia dicit cum peregrinis Christianis non se habere aliquam rationem, sed hoc totum quod agitur, inter Afros agi, Afrorum Christianorum Catholicorum haec vox est:, Nos universo orbi Christiano communione cohaeremus. Hanc Ecclesiam elegimus retinendam, quam in eis scripturis invenimus. (( Et cum diceret.)) Et (alia manu. Recognovi. Emeritus) episcopus dixit. Sic semper eligere et mutare consuesti. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione, recognovi.

101. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. 1381C Nos eam Ecclesiam retinemus, quam in illis scripturis invenimus, in quibus etiam cognovimus Christum. Scripturae quippe nostrae, quarum auctoritati utrique subdimur, Christum et Ecclesiam tamquam sanctum commendant conjugium, Christum sponsum, illam sponsam. Ubi illum cognoscimus, ibi et illam invenire debemus. Si itaque nunc exorti essemus, et cogitaremus in Africa cui communioni Christianorum sociari deberemus, procul dubio eam tenere deberemus, quam in Scripturis inveniremus, et criminatrices opiniones hominum repudiare, ad sola eloquia divina, quae mentiri nesciunt, nos tenere. Hoc fecerunt Christiani Afri, et appellantur et merito sunt catholici, ipsa sua communione nomen testantes. Catholon enim secundum totum dicitur. Qui autem a 1381D toto separatus est, partemque defendit ab universo praecisam, non sibi usurpet hoc nomen, sed nobiscum teneat veritatem. Et alia manu. Recognovi.

102. Gaudentius episcopus dixit. Catholicum nomen putant ad provincias vel ad gentes referendum, cum hoc sit catholicum nomen quod sacramentis plenum est, quod perfectum, quod immaculatum, non ad gentes. Nam doceat sibi omnes gentes communicare, et plenus est catholicus. Sed prius est tamen ut doceant quid petierint, quid meruerint. Et alia manu. Gaudentius episcopus, salva appellatione nostra, recognovi. Petilianus episcopus dixit. Utrum debeant edere quae poposcimus necne statuere dignare, ut scilicet. Et cum diceret, (Et alia manu. Petilianus 1382A episcopus sine appellationis nostrae praejudicio recognovi.) Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Aut interloquere, aut jube nos satisfacere postulatis. Et alia manu. Recognovi.

103. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad transacta recurritur. Et adjecit. Catholici nominis doceatur assertio, et illud quod pars e diverso sistens credidit prosequendum, utrum in omnibus gentibus eadem catholica esse ostendi possit Ecclesia.

104. Emeritus episcopus dixit. Si proponit, doceat. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Petilianus episcopus dixit. Dignare pronuntiare de supra comprehensis. Et alia manu. Petilianus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi. Emeritus episcopus 1382B dixit. Si proponit, doceat. Nam si proponere noluerit, quemadmodum docebit? Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis interpositae, recognovi.

105. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia de singulis. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod postulaverunt doce me. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Hoc nobis debet tua persona. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

106. Emeritus episcopus dixit. Petimus ut nulla sit mora, ut aut proponentis aut respondentis possit esse persona. Igitur quoniam approbandum est, et 1382C de causa jam in judicio ventilandum, edicant utrum petunt aut respondent; ut cum eorum intentionem in judicio videro, valeam respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione nostra recognovi.

107. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Justa poscuntur, sanctitas vestra dignetur edicere utrum petitoris loco in judicio adstare videatur.

108. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Tuae sublimitatis est judicare, nos ad eorum criminationes refellendas ingressi sumus. Solent Ecclesiam quam tenemus crimine traditionis arguere. Et alia manu. Recognovi.

109. Emeritus episcopus dixit. Quis me in judicium 1382D vocavit? Ad cujus suggestionem conflictum voluit fieri imperator? Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis, recognovi.

110. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Solent Ecclesiae quam tenemus crimina traditionis objicere, et nescio quorum peccatis eam contendere esse destructam et exstinctam. Et alia manu. Recognovi. Emeritus episcopus dixit. Non hoc a te petii. Fac satis judicatis. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Atque his criminationibus fallere corda simplicium, de quorum salute satagimus. His nos permoti, convenimus eos ut nobiscum conferrent, et quod intendunt utrum probare 1383A possent in Ecclesiam cui intendunt ostenderent. Quam conventionem nostram quoniam recusaverant, cum nuper in comitatum venissent quidam illorum, apud acta etiam praefectoria dixerunt audiri se velle et discuti velle, amplectentes nos, aliquando eorum de collatione consensum petendum ab imperatore credidimus, ut collatio ad hoc fieret ut ea crimina quae solent dicere in universam Ecclesiam aut probarent, ut veritas appareret, aut non probarent, ut nihilominus veritas appareret. Haec crimina si volunt aut possunt ostendere proferantur et demonstrentur. Si autem non possunt aut nolunt, jam tuae sublimitatis est de re tota, sicut ratio ipsa indicat, judicare. Et alia manu. Recognovi.

111. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1383B dixit. Accepistis prosecutionem partis adversae. Si quid objicitis, jam jamque proponite.

112. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiet prius nobilitas tua utrum recte petamus quae petimus, necne; tum demum eis ad singula respondebimus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

113. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Recte vos petere prosecutionis vestrae textus ostendit, et recte respondisse partem e diverso sistentem eorum similiter prosecutionibus declaratum est. Adsertum est enim quod criminibus nescio quibus Ecclesiam quam tenent, a vobis hodieque adserant infestari; quae, si qua sunt, debetis edicere. Si vero non sunt, est necesse ut ad haec respondere dignemini.

1383C 303 114. Emeritus episcopus dixit. Sic agitur causa, haec judicii forma est, sic veritas inquiritur ut de persona taceatur. Dicit me nescio quo auctore crimina in Ecclesiam ventilare, et quasi per famam quamdam honorem suum meritumque destruere. Quidquid velit, quo nomine velit, quo potest argumento huic ipsi causae nomen imponat necesse est, ut quia iterum provocat, petitor adsistat. Utrum ego dixerim necne, utrum vere dixerim, anne confinxerim, cum ipsius propositione cognovero; cum ea quae mihi objicit vera esse, et ex me prolata constiterit, tunc demum necesse est eorumdem me intentionibus respondere. Videt ergo praestantia tua sine provocante respondentis superfluam esse personam, nec 1383D posse quemquam dici respondentem nisi primo fuerit provocator. Ergo si provocatoris loco, hoc est, quod dicitur petitoris, adsistit, instituat actionem, cui respondere debeam. Saepissime enim dicunt nos superfluis moratoriis uti, ne ad negotium veniatur. Ergo cum iste cardo sit causae, ut is qui alterum in judicium vocat, instituere actionem debeat, et provocare ad responsionem, advertat praestantia tua eos prosequi debere, utrum nobis vel quam instituant actionem, ut respondere possimus. Et alia manu. Emeritus episcopus, salvo effectu appellationis nostrae recognovi.

115. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1384A dixit. Edicat pars catholica utrum e diverso sistentibus aliquid objiciendum credit.

116. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nos collationem poposcimus ubi objecta diluamus, non ubi objiciamus diluenda; quandoquidem cum illi objecta probare non potuerint, quid sint, quid remaneant, nobis non dicentibus manifestum erit omninibus, et a tua sublimitate judicabitur. Nunc ingressi sumus diluere criminationes eorum, quas solent Ecclesiae quam tenemus objicere: mandatum quoque ipsorum hoc continet. Adversus traditores et persecutores nostros. Quondam autem Primianus, si dignatur, frater noster conventus pro ipsa collatione respondit. Indignum est ut in unum conveniant filii martyrum et progenies traditorum. Haec crimina diluenda 1384B suscepimus, ut haec crimina diluantur istam collationem poposcimus. Concessa est. Aut probentur, aut purgentur. Et alia manu. Recognovi.

117. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Mandati series traditorum partem e diverso sistentem esse profitetur. Collationem vero, si tamen prosecutio catholicae partis veritate subnixa est, ab utrisque partibus constat esse postulatam. Unde nunc id quod mandato videtur expressum, sanctitas vestra probationibus fulcire dignetur. Accepistis enim ex eorum prosecutionibus magis a vobis aliqua objici, et ea objecta se velle diluere.

118. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiare dignare de persona. Tunc itur in causam. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis 1384C nostrae recognovi.

119. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam non est nostrarum partium de hoc aliquid superfluo respondere. Et alia manu. Recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Interlocutiones superiores sublimitatis tuae recitentur, et agnoscant quid postulant. Et alia manu. Recognovi.

120. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Si collationem ab utrisque partibus constat esse postulatam, constat eum esse petitorem qui crimen intendit.

121. Emeritus episcopus dixit. Doceat ab utrisque partibus collationem esse in judicio flagitatam. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

122. Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. 1384D Docemus. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc pars catholica docere debebit.

123. Adeodatus episcopus dixit. Catholicos nos esse scriptum sit. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salvo appellationis effectu recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Donatistas vos esse ex Primiani mandato docemus. Et alia manu. Recognovi. Adeodatus episcopus dixit. Caecilianistas vos esse scriptum sit. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam, salva appellatione, recognovi.

124. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si praecipis, gesta recitamus in judicio habita 1385A praefecturae; ubi se pars adversa audiri tantopere flagitavit. Et ideo, si praecipis. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et Notarius dixit. Gesta habita in judicio illustrium potestatum suscepta ab officio recitentur.

125. Petilianus episcopus dixit. Contra haec serva quae competunt. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Salva erunt. Petilianus episcopus dixit. De persona pronuntia. Quid petierint, quid suggesserint clementissimo imperatori, quidve mentiti sint, hoc prodatur. Hic Pronuntia utrum id superflue flagitem, necne. Tum demum itur in causam. Et alia manu. Petilianus episcopus, salvo merito appellationis nostrae, 1385B recognovi.

126. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Collationem fuisse postulatam missis legatis sermo coelestis ostendit, hanc fieri evidenter sanctione praecepit; cui me judicem residere pariter constitutum est. Excedere me hujus praeceptionis formam etiam sanctitas vestra omnino non posse mecum melius recognoscit.

127. Petilianus episcopus dixit. Pronuntiare te constanter convenit, vir nobilis, utrum proferri debeant illa quae clanculo habentur, quae rubore compressa sunt mentientium: aut certe si superflue petimus, hoc pronuntia. Et alia manu. ((Petilianus episcopus)) sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

1385C 128. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si quid est quod contra nos, ubi mentitos esse pars adversa designat, proferre poterit, jam proferat; ne superfluis nos accusationibus agens, populus adhuc usque, cui consulere volumus, decipiatur. Et ideo, si nobilitas tua praecepit, apud praefecturam gesta habita recitentur. Et alia manu. Recognovi.

129. Petilianus episcopus dixit. Ordine suo cuncta legantur. Legantur primo quae petimus. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi. Emeritus episcopus dixit. Hoc est quod volebamus in judicio prodi, utrum imperialibus auribus intimarint nos in judicio praefecturae vel voluntarios adstitisse, vel quaesisse conflictum. Si enim ista dixisses, possem te digestorum fide in judicio 1385D confutare. Si autem non dixisses, intelligatis qui cognitor datus est de omnibus se imperatoriae notioni referre oportere. Igitur quoniam evidentissime comprobamus istos docere minime valuisse, vel ea quae imperatoris auribus intimasse se dicunt, vel utrum ierint, vel quando ierint, vel cum quo mandato ierint, hoc ipsum potestas tua judicare dignetur; 304 ut si putant personam nostram tamquam petitorum de actorum confectione quae apud illustrissimas potestates sunt habita, in judicio comprobare, cum ex recitatione gestorum fuerit approbatum, judicare digneris. Et alia manu. Emeritus episcopus, salva appellatione nostra, recognovi.

1386A 130. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad ea ex quibus constat esse transitum, regressum fieri minime oportere sat clarum est. Unde ut evidenter petitoris persona monstretur, illustrium potestatum gesta relegantur.

131. Petilianus episcopus dixit. Nebula est ista quae obtenditur. Nam ab initio ipsos esse petitores certo loco monstrabimus, cum dignaberis de his quae jamdudum petivimus atque petimus pronuntiare. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

132. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam sanctitas vestra quae offert per ordinem relegentur. Et adjecit. Patimini nunc interim quae postulata sunt ab officio recitari.

133. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia, et patior 1386B recitari. Et alia manu. Petilianus episcopus salvo merito appellationis nostrae recognovi.

134. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Petitoris persona tunc aperte poterit demonstrari, cum hoc gestis evidentissimis fuerit approbatum.

135. Petilianus episcopus dixit. Pronuntia me recte an non recte petisse quod diutius flagitavi. Res enim nobis cum populo est. Tu quoque cum populo voluisti habere rationem, qui de judicio tuo voluisti judicari. Et alia manu. Petilianus episcopus sine praejudicio appellationis nostrae recognovi.

136. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Legantur gesta. Et alia manu. Recognovi.

137. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1386C dixit. Pronuntiare me postulat sanctitas tua, cum ab alia parte gesta necessaria probationibus publicentur. Unde hoc fieri patiatur sanctitas tua. Tum demum, utrum de parte negotii pronuntiari debeat, existimabo.

138. Petilianus episcopus dixit. Aliud ostendit, cum aliud postulem. Conscientia ipsa publica tenet, nec tacebo ulterius, nec differam, vir nobilis, te ipsum populo fuisse edictis frequentibus pollicitum, quidquid auditurus esses, inter disceptantes scilicet partes, te rursum edictis subsequentibus prolaturum. Tu hoc videris, tuae existimationis est causa, utrum tam facile me cogere debeas de causae meritis disputare, cum id mihi adversarius meus negaverit quod ego magnopere postulo esse prodendum. Ipse 1386D videris, ipse hoc quomodo volueris aestimes. Ego tamen tuam desidero providere praestantiam quid hoc loco sentias. Mihi hoc expedit, nolo a populo denotari, quod praetermiserim id, et eumdem locum praetermiserim, ubi occulte video tegi mendacium quod debeat publicari. Proinde tu, vir nobilis, qui mediam tenes hoc loco personam, assume illam puram innocentemque constantiam, nec dubites pronuntiare quod licet. Neque enim fas est ut, cum mihi satisfactum non fuerit, ego cogar ad intima causae descendere. Unde quidem magnopere praesumo; sed ea quae expeto non debeo praeterire. Et alia manu. Petilianus Episcopus salvo merito appellationis nostrae recognovi.

1387A 139. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ut diligentius adverti possit quid debeat judicari, patiamini gesta recitari.

140. Petilianus episcopus dixit. Non is est ordo gestorum, ut haec primitus recitentur. Et alia manu. Petilianus episcopus salva nostra appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil debet partibus denegari. Adeodatus episcopus dixit. Si nihil partibus denegandum est, tandem nobis concedendum est quod flagitavimus. Ostendant legationem. Neque enim nudis verbis haec potuit concipi legatio. Scripta sunt; demonstrentur, prodantur in publicum. Videamus utrum haec contra nos vera an falsa sint ficta. Et alia manu. Adeodatus episcopus meam prosecutionem salva appellatione 1387B recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Jam pronuntiavi atque judicavi formam me excedere non posse imperialis oraculi. Nec enim in judicio meo legatorum certum est discuti debere personas. Unde gesta relegantur, ut quis petitoris loco adsistat, clarius demonstretur. Adeodatus episcopus dixit. Hoc imperator non praecepit, ut gesta illustrium potestatum in judicio prodantur; et tamen datur adversae parti licentia prodendi. Produnt ipsi quae volunt, nobis non sinitur accipere quod poscimus. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Et sanctitas tua quaecumque gesta obtulerit, vel prolaturam se esse promittit, necesse est ut eadem relegantur. Adeodatus 1387C episcopus dixit. Quaecumque causae necessaria sunt, negari non debent. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Patere igitur ut hoc quod causae propriae necessarium dicit pars e diverso sistens, ab officio recitetur. Adeodatus episcopus dixit. Concedere non possum ut ea quae volunt in judicio ventilent, nisi ea quae de ipsis flagitavi in judicio deprompserint. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nos ista de archivis accepimus. Si quid est quod et tu accipere potuisti, si recitandum poposceris, et a nobis fuerit contradictum, iniquos deputa, et vicem redde. Et alia 1387D manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Suspicionem judiciis facis, quod ea non pateris, cum et tibi fas sit universa quae ingesseris publicare. Unde tandem aliquando ea quae oblata sunt recitentur. Petilianus episcopus dixit. Noluisse pronuntiare potestatem tuam quod petimus, acta contineant. Ulterius non possumus aliquid dicere, maxime cum videam potestatem tuam aliud velle, cum ego aliud flagitem. Pronuntia superflue me postulare quod peto, sit quod teneam, sit quod populus noverit. Tum demum ad necessaria causae 1388A descendam. Et alia manu. Petilianus ((episcopus)) prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non possum de eo judicare quod necdum est approbatum. Petilianus episcopus dixit. Utrum recte petam prodi oportere id quod clanculo imperatori suggesserint, hoc pronuntia. Et alia manu. Petilianus episcopus hanc prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Clanculo imperatori nihil suggestum esse, ad universos judices datae sanctionis ((forma)), et ad meam quoque mediocritatem ipsius recitatione monstratum est. Unde cum ex lectione gestorum cognovero quid debeam judicare, sine dubio judicabo.

1388B 141. Martialis exceptor recitavit. Exemplum actorum habitorum sub die tertio kalendas Februarias Ravennae, D. N. Arcadio Pp. Augusto et Probo IV, 305 consulibus. Et cum recitaret, Petilianus episcopus dixit. Si jubes, contra hoc advertit sublimitas tua non adhuc satisfactum petitionibus nostris, ut exceptione eorum constaret ipsos esse petitores, ipsosque intendere oportere quae objicienda esse putaverunt. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Jam nunc ex lectione gestorum qui petitor adsistat evidenter aperteque monstrabitur. Petilianus episcopus dixit. Sunt longe primitus gesta confecta, quibus spectabilis viri proconsulis. Et cum diceret, (Et alia 1388C manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Prosecutiones suas formidat, ideo gesta recitari non permittit. Et cum diceret, (Et alia manu. Recognovi.) Petilianus episcopus dixit. Sunt gesta habita in judicio proconsulari, habita etiam in judicio vicariae praefecturae, quibus nobis plurima intendisse monstrantur. Sunt etiam alia quae de clementissimo imperatore, eidem scilicet mentientes, longe ante petiverunt ((per)) adsistentes ac supplicantes, scilicet Theasium et Euvodium , illos scilicet quos praecursores et navigatores semper habent, furiaeque suae legatos, qui expetant sanguinem, expetant proscriptiones, incutiant metus, pericula ingerant, homines per provincias diversas occidant. Haec omnia igitur principio 1388D praecipe recitari. Tum demum eos invenies petitores. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.

142. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Qua impatientia et tumultu agant sit testatum his gestis, interlocutione nobilitatis tuae. Causam enim satis timent, ad cujus meritum omnino descendere nolunt. Non sint vacua omnia quae a partibus nostris in prosecutionibus tanta dicta sunt de Ecclesiae Dei promissionibus et exhibitionibus. Quid tergiversantur, quid nescio quae forensia rimantur? Jam 1389A dignetur nobilitas tua pronuntiare faciem defensionis eorum. Et alia manu. Recognovi.

143. Petilianus episcopus dixit, Ordine suo a principio cuncta recitentur. Tum demum invenies petitorem. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

144. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si a principio ((cuncta recitanda sunt)) ex quo causam ad imperatorem Constantinum miserunt criminum Caeciliani jube recitari. Et alia manu. Recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quia voluistis de prioribus gestis mentionem facere. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi),

145. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Haec gesta quae recitari postulat sanctitas vestra, 1389B posteriora sunt his gestis quae obtulit pars catholica, an priora?

146. Petilianus episcopus dixit. Non est equidem pars catholica, nisi quae hujus conflictationis sumpserit palmam. Igitur cupimus recitari quae in judicio proconsulari et vicariae praefecturae ab ipsis sunt ante longius prompta atque petita. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si de causa praesumeres, ad causae meritum venires. Et alia manu. Recognovi.

147. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sine praejudicio catholicos dico, sequens nuncupationem clementissimi principis. Unde ea gesta quae antiquiora sunt, si placet, ab officio recitentur.

1389C 148. Possidius Episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Offerimus antiquissima quae petimus suscipi ab officio. Praecipiat nobilitas tua ea recitari.

149. Petilianus episcopus dixit. Si hoc potestati tuae mandatum est, si non recesserunt ab his quae jamdudum promiserant se legaliter agere oportere, redde nobis illam primam objectionem, cujus visi quodammodo sumus sub hujus exceptionis ratione fecisse jacturam. Si igitur ad legem se retinet, pervidet praestantia tua nullatenus eos harum chartularum quas proferunt, facere posse mentionem. Et nunc etiam atque etiam flagito ut promant quid eligant, utrum forensi actione mecum agant, an legali concertatione disceptent. Et alia manu. Petilianus 1389D episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.

150. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Suscipiat officium quae ab utrisque partibus offeruntur, et conferat tempus, ut quae priora esse constiterit, eadem recitentur.

151. Petilianus episcopus dixit. Sensim in causam inducimur. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

152. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quod petistis, offerimus. Non vos poeniteat petisse. Antiqua gesta voluistis recitari. Haec in manibus habemus, jubeat nobilitas tua quod offerimus recitari. Et alia manu. Recognovi.

1390A 153. Petilianus episcopus dixit. Me id petisse adhuc recalent gesta, ut ea quae imperatori mentiti sunt proferant, legant quae objecerunt, contra haec hujusmodi nebulas, ut vellent acta relegere quae sunt habita in judicio praefecturae, his quae ego longe praetuli, antiquiora. Igitur, vir nobilis, si tenor se ita habet causae sicut ab initio videtur esse formatus, aut jacturam chartularum istarum publicarum faciant, et ad legalem disceptationem veniant; aut si his rebus uti desiderant, faciant legis divinae jacturam. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

154. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Proconsularia gesta et habita in judicio illustrium potestatum, officium diligenter inspiciat, ut 1390B ea quae priora sunt, primitus recitentur.

155. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ad ea quae prosecuta est modo pars diversa, paucis advertat sublimitas tua. Nos Ecclesiam catholicam retinere, ipsa nostrae communionis testificatione monstramus, quam Ecclesiam probare descendimus, si permittant, non rumoribus humanis, neque errantibus opinionibus, sed divinis eloquiis declaratam. Ut autem leges, vel gesta, vel quaecumque de archivis prolata offeramus in hac collatione recitanda, ipsi cogunt qui talibus agunt. Nam si remotis hujuscemodi omnibus chartis nollent Ecclesiam nisi in Scripturis adverti, nihil vellemus, nihil aliud optaremus. Crimina dicunt traditionis. Ea crimina traditionis aut non probant archivis, et nihil 1390C dicunt; aut probant, et archivis nos vicissim agere compellunt. Itaque pervidet praestantia tua distinguendas esse causas, quando cogamur publicis legibus agere; quando autem velimus et optemus negotium Ecclesiae non nisi divinis eloquiis terminari. Et alia 306 manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Quid elegerit dicat. Ambo enim tenere non poterunt. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam incolumi appellatione recognovi.

156. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Apertissimam prosecutionem partis adversae fuisse satis clarum est: in qua id videtur ostensum ut si traditionis crimen objicitur, quod sine dubio legibus divinis non potest approbari, sed gestorum fide diligentius inveniri, tum demum gestis publicis 1390D omnia peragantur. Sin vero causa fidei coeperit agi, tunc ad ea quae veteris et novi Testamenti exemplis docenda sunt venietur. Unde sanctitas vestra, si petitionem suam prosecutionemque adversae partis vult professionibus roborari, evidenter ostendat, utrum traditionis crimen, quod probari nullatenus potest, nisi quibusdam evidentissimis documentis, agi in judicio desideret, an tantum fidei causam cupit in judicio mediocritatis meae disquiri atque terminari.

157. Emeritus episcopus dixit. Quae ad causam pertinent, saepius me replicare non pudet. Adeo enim et in prima fronte negotii postulavimus, ut mandatum legatorum suorum luce clarius demonstrarent; 1391A ne cum haec in judicium mitterentur, forte renuerent. Possunt enim dicere: alia mandavimus, non eadem censuimus, nec petenda ab imperiali praecepto consensimus. Sicut enim nunc. Et cum diceret ( Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi),

158. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Haec universorum subscriptionibus constat esse mandata.

159. Emeritus episcopus dixit. Quoniam duo sunt negotia, duo debent esse mandata. Mandatum quod in negotio praesenti recitatum, actis insertum est; mandatum vero quod legatis videtur traditum, nullo in modo recitatum est. Debemus ergo advertere utrum et hoc ante, ut imperialibus auribus deferretur, 1391B ab iisdem videtur esse conscriptum; ut cum utraque mandata in judicio fuerint recitata, utrum unam habuerint voluntatem, judicare digneris. Et alia manu. Emeritus episcopus salvo effectu appellationis recognovi.

160. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam toties conclamavimus. Mandatum quod injunctum est legatis episcoporum, ab episcopis flagitant sibi recitari. Hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum quod nobis propter collationem cum his faciendam injunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quae ipsos scire nolumus? Sufficit quod imperator collationem nos petisse suo testimonio 1391C declaravit. Haec concessa est, ad hanc venimus, haec aliquando agatur, veritati aures hominum patent. Et alia manu. Recognovi.

161. Adeodatus episcopus dixit. Confessus es quae olim tacuisti. Ostendisti te multa adversus nos mandasse, quae scire non facile debeamus. Unde advertit sublimitas tua, quid ex ejus prosecutione debeamus advertere, quid illud mandatum continet, quod contra nos mandatum scire non facile debeamus. Et alia manu. Adeodatus episcopus prosecutionem meam salva appellatione recognovi.

162. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non hoc dixi, non advertisti, aut dissimulas te audisse quod dixi. Audi, planius hoc dicimus, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius 1391D aliquantum dixi studio brevitatis, quod percipere nequiveris. Notum est omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, et privatarum personarum sibimet commissarum; et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufficit tibi quod collationem me petisse in causa tua ipse testis est clementissimus imperator. Nihil ultra quaeras, si negotia aliena non quaeris. Negotio tuo sufficit quod de ipsa imperatoris lege recitatum est, 1392A quod nostro mandato subscriptionibusque firmatum est. Et alia manu. Recognovi.

163. Adeodatus episcopus dixit. Non possunt in uno mandato diversa mandari negotia. Sed si forsitan eadem quae adversus nos mandastis, etiam adversus alias provincias mandasse te constat, bene facis non prodere. Non te ergo in medium proferas. Quoniam me primum insequi desideras, servas hoc aliis provinciis. Ostendisti quid fecisti, ostendisti quid celes. Teneo tuum mendacium, teneo falsitatem. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.

164. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Prosecutione sua, vir venerabilis, si dignatur sanctitas tua diligenter advertere, non adversum te 1392B aliquid se mandasse, sed ea quae ad te non pertineant propria prosecutione signavit. Illud tantum evidenter confessus est, collationem se omnibus modis postulasse, et hanc fuisse concessam. Unde illius mandati, ne excedere videamur imperialis praecepti formam, mentionem fieri video non debere. Quapropter ad ea quae quaesivit, sanctitas vestra respondere dignetur, utrum traditionis crimen, quod archivis publicis poterit monstrari, agi in judicio velitis, an Ecclesiae et fidei tantum causam cupiatis inquiri.

165. Petilianus Episcopus dixit. Urbane nobis illuditur, ut cum ipsi sint petitores, semperque nostram pacem inquietaverint atque turbaverint, nos loco petitorum constituamur, cum pacis et Ecclesiae 1392C Dei possessores semper fuerimus ac simus. Peto igitur nobilitatem tuam ut hunc ordinem serves. Ostendant quid egerint, ibi invenies petitores. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

166. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit.Si sanctitas tua permitteret, vel permisisset gesta recitari, jam olim qui petitoris loco adsisteret, potuisset ostendi. Unde vel nunc antiquiora, ut interfatus sum, gesta recitentur. Petilianus Episcopus dixit. Ordinem serva gestorum. Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

167. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Eorum gestorum quae a partibus offeruntur, 1392D id est proconsularium et illustrissimae sedis, tempora recitentur.

168. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Offerimus chartas antiquiores nostris definitionibus profuturas. Et alia manu. Recognovi. Montanus episcopus dixit. Si jubes, de codice lego. Et alia manu. Montanus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

169. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sicut statui, ab officio recitetur. Navigius adjutor numerorum recitavit. Post consulatum D. N. Theodosii Augusti , idibus Septembris Carthagine. Et cum recitaret,

1393A 307 170. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Antiquiora proferimus. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Interim ista quae antiquiora sunt gesta in sede illustrium habita potestatum, patimini relegantur. Navigius adjutor numerorum recitavit. D. N. Arcadio Augusto VI et Probo viro clarissimo consulibus (An. 406) . Et cum recitaret,

171. Marcellinus vir clarissimus tribunus et Notarius dixit. Quae priora sunt, ab officio suggerantur.

172. Rufinianus scriba viri clarissimi curatoris dixit. Ea sunt priora quae in codice oblato ( a Donatistis) continentur.

173. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecce antiquiora proferimus. Et alia manu. Recognovi. 1393B Rufinianus scriba viri clarissimi curatoris dixit. Siquidem, sicut suggessimus, consulatum contineant Theodosii Augusti et Rumoridi viri clarissimi, alia vero consulatum contineant D. N. Arcadii VI et Probi viri clarissimi.

174. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ea quae antiquiora sunt recitentur. Navigius adjutor numerorum officii viri clarissimi et spectabilis vicarii recitavit. Aequitatem tuam petimus, Septimine vir clarissime, proconsulum summe sublimis. Multa contra divinas, humanasque leges ab haereticis de parte Donati Ecclesia catholica sustinet, quae si vel anterioribus vel recentioribus imperialibus jussis prohibenda et tollenda postulanda vellemus, nequaquam audere deberent de nostris actionibus 1393C conqueri, scientes se, cum nulla tali lege adjuvarentur, schismaticos tamen suos Maximianistas per judicum jussa locis ac sedibus eorum pellendos exturbandosque curasse. Verumtamen nos saluti eorum et nostrae existimationi pacifice consulentes, propter charitatem qua Christiani sumus, leniter eos volumus admonere, ut errorem suum cogitando et agnoscendo non negligant; aut si putant se habere aliquid veritatis, non eam furiosis Circumcellionum violentiis contra publicam quietem, sed tranquilla rationis redditione defendant. Unde petimus sublimitatem tuam ut cum eos de hac re per magistratus sive in civitatibus, sive in pertinentibus territoriis admonere voluerimus, copiam nobis praeberi gestorum, et eos ex allegatione nostra honeste 1393D convenire praecipias: quod consecuti, agamus excellentiae tuae apud Deum uberes gratias. Data ab universis episcopis catholicis ex concilio Carthaginensi (Anni 403) , D. N. Theodosio Augusto et Rumorido viro clarissimo consulibus, idibus Septembris Carthagine. Septiminus vir clarissimus proconsul dixit. In quolibet loco antistitibus legis venerabilis ob quietem imperii gestorum conficiendorum tribuitur facultas; hoc etiam tenore hujus praeceptionis limitato, ut intelligant se deviae plebis magistris salubriter petentibus propriae persuasionis ratiocinia persolvere, ut rebus in medio prolatis, amica legis moderatio servetur, superstitione supplosa. Quo recitato,

1394A 175. Petilianus episcopus dixit. Petitor est qui petit, an quid vocabitur? Et alia manu. Petilianus episcopus prosecutionem meam appellatione incolumi recognovi.

176. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Haec postulavimus, sed praecedentibus vestris criminationibus et accusationibus. Nam proferimus antiquissima gesta, quibus vestri majores tunc in tempore ad Anulinum venerunt proconsulem, et illi chartas in quibus dicerent majorum nostrorum crimina esse conscripta obtulerunt, et rogaverunt ut easdem ad Constantinum imperatorem misisset. Has offerimus, et petimus nobilitatem tuam ut eas suscipi ab officio et ex ordine recitari praecipias. Et alia manu. Recognovi.

1394B 177. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Libellus datus a vobis evidenter ostendit schismatis et haereseos crimen objectum; quod probare vos convenit.

178. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Omnia probabuntur, si ea quae obtulimus, et suscipi et ab officio recitari praecipere fueris dignatus. Et alia manu. Recognovi.

179. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Universa per ordinem recitentur.

180. Emeritus episcopus dixit. Ergo loco est petitoris. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Cum chartae fuerint recitatae, petitor facilius invenietur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus 1394C tribunus et notarius dixit. Licet ex his gestis petitorum loco adstare videantur, tamen melius et evidentius approbabitur cum omnia fuerint recitata.

181. Petilianus episcopus dixit. Si in forensem conflictum revertimur, constat eos legis divinae fecisse jacturam. Respondeant igitur etiam atque etiam quod exegi, utrum legibus publicis agant, an legis divinae conflictu. Eligant alterum de duobus. Utrumque enim tenere non possunt. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

182. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Haec quae sanctitas vestra obtulit relegenda non ambigitur, quia in judicio viri spectabilis proconsulis acta sunt, ad forensem disceptationem absque dubio pertinere. Unde, sicut interfatus sum, ut 1394D diligentius ostendatur qui loco petitoris adsistat, etiam illa patimini recitari.

183. Petilianus episcopus dixit. Contra ista praescribo. Si forensis est actio, hujus temporis causam audire praeceptus es, vir nobilis. Si simpliciter et ecclesiastico more res geritur, acquiescam in ea quae lege divina proferuntur, vel a me, vel a parte diversa. Si autem annosas, antiquasque chartulas cupiunt recitare, habeo pro me validas praescriptiones, recito illud tempus cujus contestatione praetermissionem interim feci. Lapsum causa incurrit, non potest rursus audiri. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Crimina traditionis 1395A objiciunt. Et alia manu. Recoghovi. Petillianus episcopus dixit. Hoc causae est. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Redde vicem, auditus es, cum prosequereris, nobis patientibus. Crimina traditionis Ecclesiae quam tenemus objicere consueverunt. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Legaliter agit, an more forensi? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Prior chartas obtulisti. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Redde mihi tempus. Calculetur officium de temporibus, utrum hodierna die causa dicenda sit, si ad forenses descendimus actiones. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

1395B 184. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam vestra sanctitas in hac parte judicare deberet. Constat enim ex consensu utriusque partis judicium fuisse dilatum. Cur nunc superfluo temporis praescriptionem objiciendam esse creditis, cum eam constet ex consensu partium fuisse seclusam? Unde nunc ea quae ad causam pertinent, peragi debere manifestum est.

308 185. Petilianus episcopus dixit. Quia ipsi se ad forensia contulerunt, ideo forensia postulavi. Respondeatur mihi ad ea quae postulo. Forensi more agit, an ecclesiastico? Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

186. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1395C dixit. Respondeatur objectis. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si patiantur, Ecclesiae quam tenemus (sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui mandati tenore declararunt); Ecclesiae, inquam, quam tenemus, crimina solent traditionis objicere. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus partis Donati dixit. Profiteantur ad quaesita. Professionem petivimus, non conflictum. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

187. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nihil proferimus. Si autem in eadem criminatione persistunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse finitam, nec tamen eos ab hujusmodi 1395D objiciendis criminibus cessavisse. Unde nunc collationem istam poposcimus, non ut illam causam traditionis quam Caeciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus denuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam, ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianae salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quaeritur quae sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominibus crimina intendunt, quamquam Ecclesiae causa ab hominum causa distinguenda est, nec in hominibus spes ponenda est Ecclesiae, si boni sunt, neque si mali 1396A sunt, judicanda est Ecclesia Dei perisse: sed tamen etiam ipsorum causam tamquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nobis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt. Non objiciant crimina hominibus, et chartae cessabunt. Sola divina loquetur auctoritas; sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid refertur his?

188. Emeritus episcopus partis Donati dixit. Prolixae orationi respondere non possum. Tamen summatim, ut valeo, quae superflue in judicium missa sunt ventilabo, cum optationes a nostris partibus propositas ne vel relectione confundant, ut neque velint 1396B esse petitores, neque se dicant responsores adstare, intulerintque nostris partibus prosecutionem, ut si forensis regulae ordinem tenent, conditionalis diei non omittam internis sensibus notionem; si autem legalibus magis cupiunt in judicio conluctari, divinis Scripturis nos eis necesse est respondere. Primum est autem quod in judicio flagitamus, ut quoniam de mandatorum suorum allegatione in judicio vacillant, quippe cum unum legentes, aliud negent, dicantque tamen se legatos ad imperiales aures destinasse antea, secutumque est identidem, ut ex responsione gestorum dilucide claruisset, utrum nos inquietatores essemus, an inquietati ad judicium veniremus, his tot propositionibus respondere nolentes, ad alia se nescio qua argumentatione 1396C dejiciunt, quaeso, vir nobilis, constituant gradum, dicant se quo ordine quave actione in judicio consistant. Nos enim, qui adducti sumus ad disceptationem, petitoris loco adstare non possumus. Ipsos necesse est proponere, ut eorum propositionibus pars nostra valeat respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

189. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si petitoris loco adsistunt qui crimina objecta defendunt, tuae nobilitatis est pronuntiare. Et alia manu. Recognovi.

190. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Etiam prosecutione viri venerabilis Petiliani id constat fuisse signatum, ut utrum pars catholica, 1396D quod nomen sine praejudicio dicere me multis interlocutionibus patefeci, jure publico agi vellet, an certe divinis testimoniis; evidenter ostenderet. Sed denuo ad quaesita responsum est, ita ut evidentissime monstraretur, si crimina non objicerentur, a documentis publicis discedendum, quae probari non posse aliter nisi publicorum certum est attestatione gestorum: sin vero causa Ecclesiae tractaretur, legalia tantum testimonia proferrentur. De quibus quid placeat, evidentius designetur.

191. Petilianus episcopus dixit. Duo sunt quae praeter caetera a diei hujus principio coepimus ventilare. Unum, ut ipsi legissent quid imperatori clementissimo suggesserint; aliud, utrum disceptationem 1397A legis divinae tenere cupiant, an publicas leges. De utroque nihil mihi aperte responsum est. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

192. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ad omnia esse responsum superiora testantur gesta. Et alia manu. Recognovi.

193. Petilianus episcopus dixit. Pervidet igitur sublimitas tua sensim nos ad causae interna deduci: pervidet illa tua praestantia atque vivacitas sensus, magis mihi interlocutionibus nobilitatis tuae quam responsionibus adversariorum fuisse responsum. Igitur evidentius aliquid decernatur, evidentius constet, noverim quid debeam respondere. Mihi enim, sicut tua meminit nobilitas, idem a partibus meis 1397B mandatum est, ut objectis respondeam, non ut objiciam aliquid. Non enim loco petitoris adsisto, sed responsuri. Qui saepius apud imperatoris aures et coram omni populo sane apud se constituto, in crimen nos invidiamque deducunt, ut haereticos nominent, ut schismaticos quoque appellent, hoc doceant, hoc diluo, huic rei responsurus sum, si modo se ad legalia convertant, ipsiusque legis quaerant responsa atque judicia. Sin vero utraque miscent, evidentius designetur. Noverim genus actionis, nemo me reprehendat in publico, nemo bonae causae infirmum esse judicet defensorem, nemo judicet obliquum, nemo adversarium dolosum ac licentiosum, cui omnia permittuntur; ut cum de his justa atque evidentia requirantur, libeat illis delicate 1397C quomodo voluerint nebulas ac tenebras obtendere, ut veniri non possit ad cardinem veritatis. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

194. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Duo sunt quae sanctitas tua credidit postulanda; unum, ut mandatum in quo legati delecti sunt a parte e diverso sistente relegeretur; aliud, utrum a divinis legibus recederent, evidentissime demonstrarent. Petilianus episcopus dixit. Respondeant breviter ad utrumque. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Uni rei, quoniam mea intererat, ipse respondi. Nec enim de his legatis poteram dubitare, de quorum legatione pronuntiaverat 1397D clementissimus imperator, ne in ejus injuriam refricari 309 aliquid videretur. Aliud vero eorum constat prosecutionibus definitum, quibus id evidenter ostensum est, velle se a publico jure sub ea conditione discedere, si de personarum criminibus taceretis. Unde quoniam hinc conflictus tantum remansisse cognoscitur, ut qui petitoris loco adsistat evidentissime demonstretur, quoniam gesta a vestra parte oblata recitata sunt, patimini denuo etiam ea quae a diversa parte offerentur, ab officio recitari.

195. Petilianus episcopus dixit. Cujus gesta sunt quae a partibus meis recitata sunt? Si absentes essent e diverso sistentes, licuit tibi, vir nobilis, absentum 1398A partes judiciario animo defensare. Nunc praesentes sunt. Ipsi mihi respondeant, ipsi edicant, ipsi ad utraque quae proposui, respondere non differant. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Nec respondere nos permittis. Petilianus episcopus dixit. Tuum est pronuntiare quid audias; illorum est agere causam qui adversus me loco petitoris. Et cum diceret (Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi),

196. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc pronuntiavit, ut ex gestorum lectione haec omnia possint diligenter agnosci. Petilianus episcopus dixit. Ipsi dicant, ipsi profiteantur. Et alia manu. Petilianus episcopus incolumi appellatione 1398B recognovi.

197. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam diximus unde agamus potius, id est, utrum publicis documentis an divinis testimoniis. In vestra est positum potestate. Si enim a criminibus hominum cessatis, et nos cessabimus a publicis documentis, et solam Ecclesiae causam divinis testimoniis asseremus. Si autem ab hominum criminibus non desistitis, necesse est nos et a vobis publica documenta flagitare, et contra vos publica documenta proferre. Hoc autem cum cognitori insinuaremus, quia illi de corde non est excussum multiplicibus et superfluis prosecutionibus vestris, ideo vobis jam a nobis haec acta esse ipse respondebat, non partes nostras agens, sed suas, cui jam insinuavimus ejusque 1398C cordi penitus infiximus quid dicamus. Et alia manu. Recognovi.

198. Adeodatus episcopus dixit. Quo ordine agere debeamus in nostra non est positum potestate, cum ipsum venire in nostra potestate non fuerit. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.

199. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ergo ad interrogata respondete. Receditis a criminibus traditionis? Respondeant ad breve interrogatum nostrum. Facitis jacturam criminum quae soletis objicere Caeciliano et collegis ejus, an in eadem criminatione persistitis? Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad quaesita respondete.

1398D 200. Emeritus episcopus dixit. Breve suum dicit esse postulatum, breve nostrum debet esse responsum. Omnis actio duas solet suscipere personas, petitoris et e diverso respondentis. Cum haec causa suum ordinem teneat, conflictumque desideret, quid est quod ante principia negotii, quasi quaedam mihi electio ex adversa parte proponitur, ut dicam, utrum criminibus intentatis Caeciliani refrager, atque ab iisdem quae objeceram sileam, an objecta in judicio valeam confirmare? Memento judicum summe, sicut adsoles, qui sit ordo dicendi. Nemo enim adversum se adstanti dicit: Elige tibi utrum me accusas necne. Nemo dicit: Intentaturus es crimen, an nihil mihi in judicio oblaturus es, et intentionibus 1399A tuis mutum quoddam silentium imponens, inanis ac sine ratione de tam longinquis regionibus venisse dicaris, cum ad hoc ego adsistam, ut si me ipse dixerit illa dixisse quae graviter ferre aut imperialibus auribus, aut in suo mandato subscripsit, tum demum eligam atque respondeam, utrum velim intentionibus ejusdem secundum prosecutionis suae tenorem legum confirmatione robustus accedere, an me ab hac actione removere. Videt praestantia tua me respondere non posse, cum incertum dixerit, cum nihil tale proposuerit cui debeam revocare responsum. Dico enim eum utrum petitor an responsor stet. Ille mihi dicit: Si Caeciliani causam intermiseris, tunc petitor sum; si autem non praetermiseris, necesse est me respondere ad ea quae videntur 1399B objecta. Si times Caeciliani causam, metuisque tibi aliquid objectum, tu proponere, tu instituere actionem in judicio debebis. Adtrahe me et in publicum colloca. Dic me aliquod tibi crimen quod ad aures imperatorias detulisti, per publicam conscientiam commendasse. Cum ego autem de te magis expetam quid audieris, quid me dixisse, quid me insinuasse judiciis intimes, cur metuis, cur vereris actionem istam in judicio firmare? Nimirum illud attendis, ne petitoris suscipiens personam, eaque in judicium mittis, aut accepta, aut dicta, aut ab aliquo promulgata docere in judicio compellaris. Attende, vir nobilis, in quo statu sit ista causa, cum ego, qui pulsor, petitionem illorum promi in judicium petam, eosque qua possum postulatione deprecor semper 1399C ne moratoriis ad negotii cardinem venire minime permittamur. Non ergo ex nostra parte est quod adhuc usque nihil de negotio gestum est, cum si personam suam judiciis adstruere voluissent, necesse nos erat objectis illico respondere. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

201. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. O breve responsum! Quam multum dicitur, ubi inveniri non potest quid dicatur! Breviter respondi ego postulationibus tuis. Voluisti ex me scire, utrum legalibus testimoniis divinis agam, an publicis gestis. Respondi: Si recedis a criminibus quae non possunt nisi gestis publicis declarari, recedo a publicis gestis, et solis divinis testimoniis asseram causam 1399D Ecclesiae quam defendo. Si autem tu ab illis criminationibus non vis recedere, nec ego recedam ab eis documentis quibus te ostendam falsa crimina vel nobis vel ipsi Ecclesiae quam retinemus objicere. Et alia manu. Recognovi.

202. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad haec plene constat esse responsum. Quae autem pars loco petitoris adsistat sciri omnino non poterit, nisi ex recitatione gestorum; quae, ut statui, quoniam a parte vestra quae oblata sunt, constat esse recitata, tandem aliquando perlegantur.

203. Petilianus episcopus dixit. Nemo duo eligit de duobus. Cum ergo proposuerim ut alterum elegisset, ille sibi ambo evidentius vindicavit. Non timeo, 1400A non recuso, si hoc potest esse retinendum. Serva mihi primitus tempora legum, statuatur dies. Respondeat officium de die causae cognoscatur lapsus fuisse. Hinc judica, hinc debes ferre sententiam. Siquidem contra me sententiam ferres, si forte defuissem. Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

204. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si die decimo quinto venerunt, ut ad quartumdecimum occurrerent, quare octavo kalendas constiterunt? Et alia manu. Recognovi.

205. Petilianus episcopus dixit. Non inquietasti, scivi 310 te lapsum, superflue ingressus sum judicium, qui intrare non debui post diem lapsi negotii. Et alia manu. Petilianus episcopus, appellatione incolumi 1400B recognovi.

206. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quare ad kalendas se promisit adfuturum esse Primianus? Et alia manu. Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Hoc jube recitari. Quamvis ista transacta sint, quamvis ad illusionem populorum has nebulas injiciat pars diversa, tamen etiam hoc petimus, praecipias recitari, ut sic saltem cognoscant, quam impudenter haec iterum repetant quae jam ante transmissa sunt. Et alia manu. Recognovi.

207. Petilianus episcopus dixit. Dum non vis designare alterum de duobus, ambo tenens, facis me eadem repetere. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

1400C 208. Fortunatius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sciunt se in causa Ecclesiae nihil habere. Ideo moratoriis agunt. Quapropter quoniam illa jam transacta sunt, ut cognoscatur qui sit petitor, jube antiqua gesta recitari. Et alia manu. Recognovi.

209. Petilianus episcopus dixit. Si legibus publicis uti vis, praescribo ne legas. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi,

210. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Contra consensus proprios quod legibus inhibetur, venire desideras. Ex consensu enim partium constat primum dilatum fuisse judicium, ut alio die, vel tertio, vel certe post editionem gestorum, negotium tractaretur. Unde, ut quis loco petitoris adsistat diligentius declaretur, gesta recitentur.

1400D 211. Petilianus episcopus dixit. Servarem consensum, si et ipsi servarent. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

212. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur gesta. Adeodatus episcopus dixit. Contra haec serva quae competunt. Et alia manu. Adeodatus episcopus appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ea quae rationi et aequitati competere potuerint, salva erunt.

213. Adeodatus episcopus dixit. Si enim consensus servandus est, et retinendi sumus ad consensum nostrum, debent etiam nobis ipsi fidem sui consensus, qui se legibus divinis acturos esse promiserunt. 1401A Et alia manu. Adeodatus episcopus appellatione incolumi recognovi.

214. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Sed causam Ecclesiae, non causam Caeciliani et collegarum ejus, quibus crimina intenditis. Ecce pollicemur, et totiens pollicemur quotiens exactum fuerit a nobis, et cum non exigitur, offerimus, Ecclesiae causam non nisi divinis testimoniis firmamus, docemus, ostendimus; Caeciliani autem et quorumlibet hominum non nisi his documentis quibus solent ista vel demonstrari, vel purgari. Et alia manu. Recognovi.

215. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ista frequentius dicta sunt. Unde quoniam constat primitus petitoris personam debere disquiri, 1401B gesta recitentur. Martialis exceptor recitavit. Incipit relatio Anolini proconsulis, ubi ostendit Donatistas Caeciliani causam ad imperatorem Constantinum detulisse. Et cum recitaret,

216. Montanus episcopus dixit. Ut quid iste titulus legitur? Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Neuter titulus actis inseretur. Martialis exceptor recitavit. Augustis nostris Anolinus vir clarissimus proconsul Africae. Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio mea apud acta parvitatis meae insinuare curavit. Et cum recitaret,

217. Petilianus episcopus dixit. Unde hoc profert, 1401C ex publico scrinio, an de suo? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

218. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Legat, et tunc de nobis exigat hujus lectionis firmitatem. Et alia manu. Recognovi.

219. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Ante lectionem unde proferas evidenter ostende.

220. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Si inde dubitant, archiva proconsulis requirantur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quoniam in archivis publicis ea quae recitantur inesse dixisti, sicut coeperat officium, omnia relegere debebit. Martialis exceptor. ex superioribus gestis recitavit. Eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta ((cum omni 1401D omnino)) munere ((indulgentia)) Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica custodia, sanctitati legis debita reverentia, ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae, atque impendio postularunt ut ad sacrum ac venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta signatum ita: Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Majorini. Item 1402A alium sine sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo kalendarum Maiarum Carthagine, D. N. Constantino Augusto III consule. Quo recitato,

221. Petilianus episcopus dixit. Quis est iste qui agit? Caeciliani filius est, an non? Et alia manu. Petilianus episcopus salva appellatione recognovi.

222. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ne vobis dicatis patrem in terra, simul audivimus, simul legimus, simul populis praedicamus. Quid de me quaeris utrum sim filius Caeciliani? Caecilianus, si innocens fuit, gaudeat de sua innocentia, me congaudente, non in ejus innocentia me spem meam ponente. Si autem nocens fuit, quod fortasse discussa causa vel sic, vel aliter declarabit, sustinuit eum Ecclesia quam teneo, ut a similitudinibus dominicis non 1402B recedam, sicut paleam in area, sicut in eisdem pascuis haedos, sicut in eisdem retibus pisces malos; non tamen propter malos nos aut aream dominicam deserere debemus, aut retia dominica nefaria animositate dissensionis abrumpere, et in mare ante tempus littoris prosilire. Et alia manu. Recognovi.

223. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sic ut statutum est omnia relegantur. Emeritus episcopus dixit. Jube nos prosequi. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Agite. Emeritus episcopus dixit. Recitata scriptura quam pars adversa protulit. Et cum diceret (Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi),

224. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quis possit esse petitor, his gestis poterit inveniri. 1402C Et alia manu. Recognovi.

311 225. Emeritus episcopus dixit. Recitata scriptura quam pars adversa protulit, consors meus justa prosecutione signavit nomen sibi imponere debere eum qui causam defendit in judicio Caeciliani. Sed arctatus his nodis veniens e diverso, quasi quodam lubrico fugere atque elabi conatur; duas in judiciis inferens personas et geminas actiones. Dicit enim. Si Caeciliani persona pro objectis criminibus poterit destrui, Ecclesiae, inquit, nihil oberit, cum unius hominis persona destructa adstare videatur in fide. Quid ergo opus est, vir sublimis, Caeciliani causam in medium mittere, si nihil obest his, si nihil adversus eos facit; aut cur in judicio defenditur vel accusatur? Cum enim dicat neque sibi obesse ejusdem reatum, neque 1402D posse aliquam nebulam vel maculam Ecclesiae innectere, vides ergo superflue Carciliani nomen in judicium missum, cum hac quasi peremptoria praescriptione excusatus esse videatur, ut si reus sit, ab Ecclesia videatur extraneus; si innocens, quasi objectis criminibus purgatus atque liberatus, bene in Ecclesia sua stetisse videatur. Judica, vir sublimis, unum eos tenere debere; si Caeciliani causam defendunt, superbire se et prosequi ea quae in judicio adversus Caecilianum de veritate promuntur. Si autem dicunt obesse sibi omnino non posse quid fecerit Caecilianus, quid opus est Caeciliani causam in medium mittere, cum eis obesse non possit si fuerit in judicio reus manifestissimus deprehensus. Et alia 1403A manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Doceatur a parte diversa quod quaeritur.

226. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Caeciliani causam vel collegarum ejus solent ipsi Ecclesiae catholicae objicere, vel ut sine controversia loquar, ipsi Ecclesiae quam tenemus. Proinde, ut video, magnum volunt adferre compendium. Si hanc causam non objiciunt Ecclesiae quam tenemus, dicant quid ei objiciant. Si enim nihil, quare separamur? Si aliquid praeter causam Caeciliani, id ipsum offerant, id ostendant. Et alia manu. Recognovi.

227. Petilianus episcopus dixit. Tu quis es? Filius es Caeciliani, an non? Tenet te crimen Caeciliani, an non, si fuerit? Et cum diceret (Et alia manu. Petilianus 1403B episcopus appellatione incolumi recognovi),

228. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ego in Ecclesia sum in qua Caecilianus fuit. Et alia manu. Recognovi.

229. Petilianus episcopus dixit. Unde coepisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, haereticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

230. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. In Ecclesia sumus, in qua Caecilianus episcopatum gessit et diem obiit. Ejus nomen ad altare recitamus, ejus memoriae communicamus, tanquam memoriae fratris, non tanquam patris aut matris. Quaeris autem a me unde communio mea sumat exordium. 1403C Dominus ipse Christus asserit exordium communionis meae dicens: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. Coepit ista praedicatio ab Hierusalem, inde se ab illustrissimo exordio diffudit, diffundens Ecclesiam quam tenemus; primo per vicina, deinde per Ionginqua, etiam in Africam venit. In hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis et testimoniis sicut ipsum Dominum Christum et redemptorem nostrum comperimus. Ab illo Deo patre, ab hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nullius calumniae separabunt. Et alia manu. Recognovi.

231. Petilianus episcopus dixit. Caecilianus tibi pater aut mater est, ut dixisti? Et alia manu. Petilianus 1403D episcopus appellatione incolumi recognovi.

232. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Jam audisti quia frater erat. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Frater non est qui generat filios. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

233. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nec patrem nec matrem sibi esse Caecilianum apertissima prosecutione signavit. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Caecilianus non est pater meus. Si bonus est, frater meus est bonus; si malus est, frater est malus. Tamen propter sacramenta frater est, sive bonus, sive malus. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius 1404A dixit. Ut nec patrem suum nec matrem Caecilianum fuisse diligentius demonstretur, ejusdem prosecutio superior relegatur.

234. Petilianus episcopus dixit. Satis illos defendis per Deum. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

235. Augustinns episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ecce dico, quoties voluerint dico, Caecilianus non est pater meus, quia audio Dominum meum dicentem: Ne vobis patrem dicatis in terra: unus est pater vester Deus. Dico Caecilianum fratrem, bonum fratrem, si bonus; malum fratrem, si malus est, quoniam propter communia sacramenta frater meus est. Si autem judicium de illo meum vis audire, etiam innocentem credo, appetilum falsis criminationibus 1404B existimo, sed tamquam homo de homine existimans, non tamquam certum aliquid credens. Tu si objicis Ecclesiae crimina Caeciliani, adsisto, defendo tamquam fratris, ostendens non pertinere ad Ecclesiam, nec ad ejus causam, nec ei praejudicare; et sic demonstro nihil te objicere Ecclesiae catholicae, etiamsi vera fortasse, quod nullo modo poteris demonstrare, sint crimina Caeciliani. Si autem nec ipsa vera potueris demonstrare, etiam te judice vides ubi remanseris, et quid rejecta tandem animositate erroris eligere debeas, ut nobiscum teneas veritatem; nobiscum amplectaris damnato errore charitatem. Et alia manu. Recognovi.

236. Petilianus episcopus dixit. Ipsa sunt illa ambigua quibus ab hodierni diei percurrit principio, nec 1404C tamen se alterum tenere aliquando professus est, cum utraque magno amplexu retineat, utrumque metuens dimittere vel tenere. Tandem aliquando expressius dicat, utrum patris loco habeant Caecilianum, ex quo deducta est ista progenies. Non enim potest aliqua res sine generatore suo nasci, aut sine capite incipere, aut sine radice sua crescere. Videt igitur nobilitas tua se originem non habere saepius protestatum. Si igitur originem non habet, ipse est magis haereticus, qui non habet patrem, qui habitum patrem judicio suo damnavit. Adstipuletur igitur, ut si criminosum patrem ejus constiterit, eum crimina teneant; si autem innocentem, necesse habeat esse filius innocentis; ita quoque e diverso necesse habeat ut sit filius criminosi, si constiterit criminosum. Et 1404D alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.

237. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Habeo caput, sed Christus est. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Diligentius demonstretur 312 utrum patrem vestrum Caecilianum, aut matrem, sicut quaesitum est, esse dicatis. Augustinus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi),

238. Petilianus episcopus dixit. Quis te ordinavit ut episcopus esses? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi salvo appellationis effectu.

239. Montanus episcopus dixit. Et quid est quod 1405A dicit apostolus Paulus: Et si decem millia paedagogorum habueritis in Christo, sed non multos patres. Per Christum enim ego vos generavi per Evangelium.

240. Cumque streperent, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. De tumultu testatum sit. Et alia manu. Recognovi.

241. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad quaesita responde.

242. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Habeo caput, sed Christus est, cujus Apostolum audio dicentem: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei. Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatein crederemus, addidit. Per Evangelium ego vos genui. Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio 1405B ducitur. Honorificentiae causa patres appellamus eos qui nos vel tempore, vel meritis praecesserunt. Aliud est cum quaerimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem aeternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam, et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una Ecclesia, nec in iisdem sacramentis constitutis, dicimus, Frater. Sodomitis etiam dixit Loth, Fratres, utique ad Ieniendam eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem, et quasi unius haereditate consortium. Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula quae hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requirimus. Pro salute aeterna, pace Apostoli 1405C dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem aeternam, qui mihi dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. De hoc Dominus dixit: Nolite vobis dicere patrem in terra. Utique scivit dicturum apostolum. Per Evangelium ego vos genui. Non enim Domino dicente: Ne vobis dicatis patrem in terra, contrarius futurus erat Apostolus dicens: Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui. Sed quia distinxit ad quam rem patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia eum apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria Dominicae veritati. Patres igitur quoscumque agnosco 1405D in terra, honorificentiae causa agnosco. Patrem salutis meae non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit: Ne vobis patrem dicatis in terra, et qui quotidie dicimus: Pater noster qui es in coelis. Et alia manu. Recognovi.

243. Petilianus episcopus dixit. Quis dicitur qui eum ordinavit? Dicat quis eum ordinavit. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ordinator ejus inquiritur. Unde quis eum ordinaverit evidentius designetur. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quem?

244. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quid ad causam pertineat veritatis uniuscujusque 1406A episcopi ordinator, non satis agnoscimus. Testimoniis divinis pater Deus est edoctus. Et alia manu. Recognovi. Petilianus episcopus dixit. Qui vocatur qui eum ordinavit edicat. Et alia manu. Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ordinavit quem? Multi adstamus, multi assertionem causae secundum tenorem mandati suscepimus. Cujus ordinatorem quaerit, aut quem quaerit, exponat pars diversa, ut videamus utrum dignum sit ad haec respondere. Et alia manu. Recognovi.

245. Adeodatus episcopus dixit. Augustinus haec dixit. Dicat quis eum ordinavit. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Non 1406B modo Augustini causam suscepimus defendendam, qualemcumque ipse habet. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi), Adeodatus episcopus dixit. Hoc est indicium causae desperatae, ut cum nos flagitemus alia, alia respondeantur; ut quoniam objectis respondere non possunt, quaerant alia quibus nebulas innectant. Dicat igitur Augustinus quis eum ordinaverit. Et alia manu. Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Superflua quaeri video. Et cum diceret. (Et alia manu. Recognovi),

246. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ad interrogata respondere dignare.

247. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Superflua quaeri video a fratribus nostris e diverso 1406C sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem, dum tamen Ecclesiae causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo conlocetur. Ego, cujus ordinatorem requiris homo sum Christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, Catholicus. Unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce, in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas, humanas calumnias consectaris; et quae soleatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit primas Ecclesiae Numidiae catholicae, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi. Prosequere, profer quae praeparas. Ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum. Profer jam calumnias tuas. 1406D Et alia manu. Recognovi.

248. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Accepisti prosecutionem. Unde quid competat respondere dignare, licet haec quae de personis aguntur, cognitionem differre non debeant.

249. Emeritus episcopus dixit. Si nulla est actio personarum, cur Caeciliani in judicio faciunt mentionem? Aut enim juste timent, quod eum desiderant excusare; aut si superflua actio adversus Caecilianum intenta liberat mores, vitam purgat, hoc ipsum debent legalibus testimoniis approbare. Dicimus etenim multis legalibus documentis, sacerdotum vitia, ac probrosos mores, et nefariam conversationem, maculam aut rugam Ecclesiae semper inferre. Unde 1407A enim est quod Apostolus ait: Non habentem maculam neque rugam. Et iterum: Oportet episcopum irreprehensibilem esse? Multis etiam documentis lex divina diffunditur, quibus immaculata vita pastoris debeat coelestibus testimoniis approbari. Sed ne per longitudinem prosecutionis audientiae fastidium faciam, aut forte praeteream quae competunt causae, quoniam habemus in manibus divinorum sacramentorum collectam undique uniformitatem, idipsum potestas tua adversum eorum mandatum, quod legaliter se scripsisse dixerunt, jubeat recitari, ut post 313 adsertionem nostrae prosecutionis lectionemque libelli, sive litterarum quas in judicio petimus recensendas; universa quae nostris partibus competunt, specialiter peragamus. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione 1407B recognovi.

250. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Constare quidem primitus volueram, ut quis loco petitoris adstaret, ex recitatione gestorum evidentissime monstraretur. Sed si vultis ab hac me parte discedere, evidenter ostendite ut ea quae offertis, debeant recitari.

251. Montanus episcopus dixit. Interim jube recitari, et respondebimus. Et alia manu. Montanus episcopus salva appellatione prosecutionem meam recognovi. Marcellimus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur. Romulus exceptor recitavit. Flavio Marcellino viro clarissimo spectabili tribuno et notario Januarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit. 1407C Quia apud acta nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus. Et cum recitaret,

252. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quantum ex istius epistolae quae profertur principiis demonstratur, denuo aliud video processisse mandatum, cum post confirmationem personarum, ea omnia quae partibus competunt vestro nomine debuerint judiciis intimari, quoniam ab illis post mandatum semel factum, constat transisse negotium.

253. Emeritus episcopus dixit. In mandato suo legalia quaeque se posuisse dixerunt. Haec eadem legalia nos scripturis legalibus convincimus. Nihil absque mandato est. Imo ut audientiam praestantia 1407D tua praebeat, hoc rogamus. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Non haec proferri prohibui; sed rectius erat ut vestro nomine qui adsistitis, proferrentur. Emeritus episcopus dixit. Cum actio nobis competat, scriptura mandati nihil interest, utrum ex nostra persona an ex eorum qui mandaverunt ((proferatur)) dummodo hoc ipsum jubeas recitari. Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

254. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Recitentur. Ego enim, ne quod juris esset omitterem, id videor interfatus. Romulus exceptor recitavit. Magnum justi cognitoris indicium est, 1408A quod uni parti concesserit. Et cum recitaret,

255. Emeritus episcopus dixit. Non legit, non distinguit sensus. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

256. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ipsi legant. Concedamus eis quod ipsi nobis concedere noluerunt. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ecclesiastici notarii ea relegant, ut apertius designetur, quae a venerabilibus viris constat oblata. Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Scriptum sit ipsos petisse, ut a suis notariis gesta quae proferunt recitentur. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Nihil interest a quo relegantur. Petilianus episcopus dixit. Non de fide dubitatur officii, sed 1408B de pronuntiatione. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

257. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Superflua est ista causatio. Unde, ut diligentius omnia cognoscantur, ab ecclesiasticis notariis quod oblatum est recitetur. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Legatur concedentibus nobis, quod ipsi nobis concedere noluerunt. Habetdeus episcopus dixit. Ego lego. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Lege.

258. Habetdeus episcopus dixit. Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Januarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit. Quia apud acta nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem 1408C mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet praecavere, maxime cum populos edictis invites de audientiae tuae libramine judicare. Adversarii igitur traditores persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati, diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praejudicio equidem nostro libenter audisti. Quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causae 1408D sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro, et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris. Adversarii enim nostri decursis testimoniis quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos, qui Ecclesiae defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi, dicant esse praedictam. Cujus rei causam nos magis ostendimus Ecclesiam Domini in scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Esaiam: Exsurge Sion, indue fortitudinem tuam Hierusalem, 1409A civitas sancta, non adjiciet transire per te incircumcisus et immundus (Isa. LII) . Et iterum: Dic filiae Sion: Ecce tibi Salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Isa. LXII) . Et iterum: Confortamini manus dissolutae, et genua debilia confortamini. Qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster judicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus: quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti (Isa. XXXV) . Et adjecit: Illic via munda et sancta vocabitur: et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. 1409B Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi. De qua in Canticis Canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te (Cant. IV).) Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae in verbo, et adjungens sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed sanctam et immaculatam (Ephes. V) . Et iterum: Desponsavi enim vos uni viro virginem sanctam assignare Christo (II Cor. XI) . His ergo tot et tantis documentis de Ecclesiae puritate, quae per spiritum promittebatur, spretis atque contemptis, malos 1409C in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat bonum semen, filius est hominis. Ager autem est hic mundus, bonum autem semen ii sunt filii regni, zizania autem filii sunt maligni, inimicus autem qui seminat ea 314 diabolus est; messis autem consummatio saeculi, messores autem angeli sunt (Matth. XIII) . Et caetera. Ager, inquit, est mundus. Non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simul et mali usque ((ad)) messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere. Quoniam si apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione 1409D dimittendos esse didicissent, numquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, caeterosque consimiles, Ecclesiae liminibus ejecissent. Imo, si ita esset, vacaret totum praeconium scripturarum divinarum, quo jubentur polluti e medio sanctorum sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysem: Legitimum, inquit, aeternum in progenies vestras, dividere inter sanctos et profanos, inter mundos et immundos (Levit. X) . Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat, dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam, profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXII) . Ad hanc parabolam 1410A illud quoque adversarii subjungunt, paleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Hieremias repercutit, dicens: Quid paleis ad frumentum? Et Paulus apostolus: Quae particula est fidei cum infideli, aut quae communio luci ad tenebras (I Cor. VI) ? Et Salomon: Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo (Eccli. XIII) . Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, justos et injustos usque in finem saeculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum, quoniam reticulum in mari positum quid habeat a piscatoribus, id est, a sacerdotibus, ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur. Ita et latentes et in Ecclesia constituti, et a sacerdotibus 1410B ignorati, in divino judicio proditi, tamquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti reo qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur, dicens: Intrans, inquit, rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti? Ille autem obmutuit, et dixit rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. XII) . Secundum hanc igitur rationem, frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari, cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et sejunctionem maximam provocare alio loco Dominus 1410C indignatus ostendat. Pro eo, inquit, quod facta est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes aeramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum, propterea dicit. Haec dicit Dominus. Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo recipio vos in medio Hierusalem. Sicut recipitur aeramentum, argentum et ferrum, et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur, ita recipiam vos in ira mea, et concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis irae meae, et conflabimini in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos (Ezech. XXII) . Contra haec et talia quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarii qua conscientia patrocinantes 1410D erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis, etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla prophetarum, qui licet increparent eos pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt, cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant, permittebantur. Tamen etiam sic inveniuntur eidem prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Hieroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere, qui circumventus, violato praecepto, a leone confectus est. Helias etiam 1411A et Helisaeus altaribus schismatis Samariae numquam communicaverint, neque consenserint, qui magis in solitudine morabantur. Osee quoque propheta ostenditur non interfuisse mysteriis eorum quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tamquam panis luctus. Omnis qui tetigerit ex eis, inquinabitur (Osee IX) . Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit; dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel. Non potest terra supportare sermones ejus, et ob hoc insuper expellitur (Amos, VII) . Jam vero in ipsa Hierusalem quomodo poterant prophetae sacrificiis peccantium hominum communicare, quae ipsi divino spiritu pleni damnabant Esaia dicente: Quo mihi multitudinem 1411B sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum. Holocaustomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare aulam meam non adjicietis: si attuleritis similaginem, vanum. Incensum abominatio est mihi. Neomenias vestras, et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et ferias, et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Jam non parcam peccatis vestris. Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I) . Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem 1411C porcinum; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus (Isa. LXVI) . Aggaeus etiam non modo sacrificia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste, et sic gens ista: et si quis illuc accesserit, inquinabitur (Aggae. II) . Et Malachiel: Vos o sacerdotes qui profanatis nomen meum, et dixistis: In quo profanavimus nomen tuum? et ponentes in altari meo panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus illos? in eo ut diceretis: Mensa Domini benedicta est, et quae superponebantur annullastis (Malach. I) . Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocibus condemnabant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo inter eos erant commorationis fuit, non communionis. In defensionem deinde sceleris sui auctoritatem sibi 1411D exemplo Judae traditoris assumunt, quo eum dicunt a Domino et praecognitum assumptum et cognitum toleratum, cum utique sine praejudicio praescientiae suae Dominus Christus Judam in apostolorum numerum assumpserit, cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et hodie perferre videtur occultos. Scriptum est enim: Quae occulta sunt mihi, quae manifesta vobis et filiis vestris (Deut. XXIX) . In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis (Psal. XLIII) . In Regnorum: Homo videt in facie, Deus autem videt in corde (I Reg. XVI) . Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quoniam ego sum scrutator renum et cordis (Apoc. XVII) . Denique Domino cum discipulis recumbente et dicente: 1412A Unus ex vobis me tradet (Matth. XXVI) , atque respondente eodem Juda: Numquid ego sum, Domine? et ab eodem Domino audiret, Tu dixisti (Marc. XIV) , detectum se protinus videns, confusus abscessit, sed cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit. 315 Vadant ergo cum suo Juda patrono inimici dominicae veritatis, qui suo more defendere reos manifestissimos elaborant. Item ad defensionem pollutae permixtionis suae verba Apostoli objiciunt, quibus ait: Sive per occasionem, sive per veritatem miserebor, quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater ipsorum, dedecoravit eos quae peperit eos (Philip. I) . Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti: 1412B non manebis in aeternum tempus, semen nequam. Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant (Isa. 14) . Et in Regnorum libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini, quod locutus est de domo Heli in Selom (III Reg. II) . Jam vero quod dicunt baptismum Christi ita defendi sicut ipsa Catholica defenditur ubique, et apud omnes esse, decretis Patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevitatis excluditur. Illud autem quam incaute, immemores sui, inimici veritatis oppugnant, apud fures et raptores quoslibet extraneos datum baptisma suscipi debere, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli quod scriptum est: Qui veritatem Dei in injustitia detinent (Rom. I) , hoc 1412C in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de gentilibus agens, et incredulos increpans, ita locutus est dicens: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent; quoniam quod cognoscibile est Dei, manifestum est illis. Deus enim illis manifestavit. Etenim quae invisibilia sunt ejus a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum. Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt, et immutaverunt claritatem incorrupti Dei in similitudine 1412D imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam (Rom. I) . Unde secundum hunc sensum etiam gentilium inquinata mysteria se suscipere profitentur. Secuti autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemis, quo dicant eos qui haereticorum baptisma reprobant, posse Christum reprobare, quod eum daemonia confessa sunt. Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis parati sunt daemoniorum quia Christum confessi sunt, communioni misceri. Quod autem subtili brevitate ista dixerunt, eum, qui foris baptizatus fuerit suscipi debere, non ut quod deest adsit sed 1413A ut quod inest prosit, in utroque se ipsos circumvenisse monstrantur. Omnia enim haec, ut supra dictum est, sanctorum martyrum sententiis evacuantur. Unde enim fieri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus baptismum consequatur? Quod vero sibi a nobis objici dicunt, Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V) , et quasi respondentes occurrunt moribus potius debere homines quam corpore separari, ad hoc non modo moribus, sed etiam corpore a malis debere disjungi multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI) . 1413B Item Esaias: Discedite, exite inde, et immundum nolite tangere: Discedite de medio eorum qui fertis vasa Domini (Isa. LII) . Item Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus meus. Propter quod discedite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI) . Illud vero quale est, ut cum nos eis objiciamus persecutiones et immanes crudelitates quibus ipsi et majores eorum nos patresque nostros per annos centum vel amplius sine cessatione afflixerint atque vexaverint, illi isto non erubescant suffragio, quod dicant ab aliquibus nostrorum Maximianistis 1413C fuisse persecutiones illatas, cum utique longe aliud sit usurpata Ecclesiastica et compauperum civiliter repetere voluisse, nec ullum ad communionem nostram nolentem invitumque coegisse, et aliud sit aperto furore per universum populum Christianum omnia mala crudeliter exercere. Quis enim nesciat istos traditores persecutoresque nostros ab ipso exordio condemnatae traditionis commentitiis precibus cunctis in nostram necem hujus saeculi principibus supplicasse, atque ad suam communionem contra Dei praecepta minis et proscriptionibus coarctasse? Nam ut omittamus quantus sanguis Christianus effusus sit per Leontium, Ursatium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque exsecutores quos in sanctorum necem a principibus 1413D saeculi meruerunt, quando plurimi venerarabiles sacerdotes occisi, alii in exsilium relegati, Christianitas late vexata, sacrata stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes, nostro nunc tempore quanta commiserint nullus ignorat. Episcopis ingesserunt exsilia, Christianis fugientibus praecipitia, oppresserunt populos, praedati sunt clericos, invaserunt basilicas, intulerunt consentire nolentibus plagas; postremo in uno tantum oppido Bagaiensi eorum causa multorum Christianorum sanguis effusus est, et nec sic satiati in hodiernum cessare contenti sunt. Unde quia ad hoc tantae immanitatis eorum acerbissimos titulos de scripturis divinis, 1414A quibus ista flagitia prohibentur, superfluum sit documenta subnectere, cum talia nec mundanis legibus permittantur, satis sit eorum nos errori respondisse, et quae superfluo responderunt, divinis testimoniis eluisse. Et alia manu. Dominus te incolumem conservet, quod optamus. Recitavi.

259. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Id quod lectum est gestis praesentibus adhaerebit. Et adjecit. Et quoniam in hoc praebitam patientiam constat, ea quae dudum sunt oblata recitentur; et ad haec omnia pars e diverso sistens respondere cogatur.

260. Emeritus episcopus dixit. Prius testimoniis testimonia revincant. Tunc ad ea quae sublimitas tua judicaverit veniendum est. Et alia manu. Emeritus 1414B episcopus salva appellatione recognovi.

261. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesiae non diutius superfluis immorari. Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moratorios sermones suos protulissent, ut jam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus. Animadvertit ergo nobilitas tua in hac epistola duo quaedam genera vel objectionum vel rerum inserta quibus respondere debeamus, unum de divinis scripturis et sanctae legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quae objicienda nescio qui invidiosius potius quam verius putaverunt. Ad haec duo paucis si Dominus adjuverit, respondebimus, 316 ne prolixum sermonem tantae prolixitati reddamus. 1414C Quaestio est de Ecclesia utrum permixtos malos usque in finem habitura praedicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc saeculo, isto etiam tempore usque in finem ultimum saeculi. Utraque testimonia divina sunt; et utique repugnantia esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Aream esse Ecclesiam non ego dixi. Non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum aream suam, frumenta recondet in horreo. Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi),

262. Emeritus episcopus dixit. Non legit aream. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Joannes 1414D dixit: Mundabit aream suam, frumenta recondet in horreo (Matth. III, 12; et Luc. III, 17) . Et cum diceret (Et alia manu. Recognovi), Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Hoc quod postulat relegatur.

263. Petilianus (Aut potius Emeritus) episcopus dixit. De occultis reis hoc dixit Evangelista, non de evidentibus, quod tu vis tecum esse permixtos. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

264. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Prosecutio nostra pro ipsorum epistola habeatur. Legi coepit, nullus a nobis relatus est strepitus, nulla interturbatio, nulla interruptio. Permittat ut finiam quod coepi eloqui, et sic respondeat. Quare 1415A non nobis rependitur quod praerogavimus. Animadvertit nobilitas tua patientiam nostram cum tam longa recitaretur epistola. Et cum dicereti (Et alia manu. Recognovi), Emeritus episcopus dixit. Nos gravat cum se dicit esse patientem; et non debet de se ferre sententiam de quo alius judicat. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

265. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. O si esses et tu patiens donec finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere coeperam, divina sunt testimonia de zizaniis et tritico ea quae intelligere conati. Verumtamen de retibus aliquando confessi sunt quod malos et bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non praejudicare bonis quoniam ignorarentur. Ego autem 1415B possem qualibuscumque facultatulae meae assertionibus ostendere illum esse veriorem intellectum, quod Ecclesia habeat et bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiae nomine, quandoquidem Dominus ipse dicit: Non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III) , cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam. Et alia manu. Recognovi.

266. Emeritus episcopus dixit. Mundus te non cognovit. Ergo Deum Ecclesia non agnovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Deo (I Joan. V) . Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Joan. XV) . Et iterum: Ipsi de 1415C mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Joan. IV) . Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (Ibid. 2) . Et alia manu. Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.

267. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Omnia ista possemus et nos dicere et velut contraria primo proposita solvere. Itaque sine causa interrumpunt isto strepitu, quia epistolae ipsorum potuissemus talia facere, ne recitaretur. Patienter audiant. Admoneantur a sublimitate tua facere quod sponte facere debuerunt. Patienter audiant. Non est res levis quae tractatur a nobis. Suscepimus hodie respondere, si Deus adjuverit, prolixae epistolae eorum. Nec rogamus ut edatur nobis et consideremus et postea respondeamus, sicut ipsi de mandato nostro fecerunt. 1415D Praebeant nobis aliquam patientiam per incolumitatem tuam. Et alia manu. Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Justa postulantur. Patientiam ejusdem prosecutioni certum est debere commodari.

268. Emeritus episcopus dixit. Ipse sibi obstrepit, dum longa prosequitur. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi.

269. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si respondere volunt, removeatur epistola, et singuli respondeamus. Sin autem, permittant responsionem.

270. Adeodatus episcopus dixit. Possumus praebere patientiam. Et cum diceret (Et alia manu. Adeodatus 1416A episcopus recognovi), Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Quando legebatur epistola, sic habebamus tanquam ipsi prosequerentur. Prosecutioni ipsorum praebuimus silentium. Nolo enim dicere patientiam, quia id calumniantur. Praebeant nobis et ipsi silentium. Et alia manu. Recognovi. Adeodatus episcopus dixit. Possumus praebere patientiam; quam quidem praebemus, si ea quae pars diversa asserit, habeant firmissimam rationem. Nam cum aliter lex interpretetur quam est, quis ferat, quis patiatur silentio adferri praejudicium? Et alia manu. Adeodatus episcopus recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Serva tibi quod reprehendas si aliquid contradicitur. Et alia manu. Recognovi.

1416B 271. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit. Promissa patientia praebeatur. Montanus episcopus dixit. Quando omnia in animo retinentur, si non ad singula respondeamus. Et alia manu. Montanus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Tenorem universae epistolae patienter constat auditum. Consequens est ut responsiones ad singula patienter audire dignemini.

272. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Ideo et illa conscripta sunt, et haec excipiuntur. Si quid memoriam fallit, et ego possum petere ut mihi de epistola recitetur; et ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur, praebere silentium. Agamus aliquid. Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus, 1416C invenimus in scripturis mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Nam mundi nomen in malo, sicut ipsi dixerunt: Et mundus eum non cognovit (Joan. I) . Et: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (I Joan. II) , et caetera. Mundi autem nomen in bono. Ut credat mundus quoniam tu me misisti (Joan. XVII) . Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono. Non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ibid. 3) . Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo. Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista scripturarum rixa? Si intellectore careat, adhibe lumen intelligentiae. Vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per universas gentes: vide mundum in bono omnes fideles et spem gerentes aeternae vitae 1416D per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi (II Cor. V) . Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus de quo dictum est quia non est charitas Christi in eo qui dilexerit mundum, judicent qui loquuntur. Audiat ergo patienter nobilitas tua. Video scripturam sanctam ((per)) commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus jam confessi sunt, praesignasse Ecclesiam. Et cum diceret cumque streperetur, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Scriptum sit, quia perstrepunt.

317 273. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ipsos perstrepere acta contineant. Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit. Ubi est promissa patientia, quaeve vicissitudo rependitur? Nonne indicant 1417A quemadmodum dissidant? Et alia manu. Recognovi.

274. Petilianus episcopus dixit. Quid sit mundus, quid sit Ecclesia, apertissime definitum est ab ipso auctore mundi atque factore, per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil est factum. Ipse enim Dominus dixit: Mundus hic ager. (Matth. XIII.) Potuisset dicere: Mundus Ecclesia est. Quis igitur hominum audet definire quid mundus sit, cum ipse Dominus hujus factor atque opifex jam dignatus fuerit definire? Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

275. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Quid mundus sit, qui salvandus dicitur, evidenter ostendite.

1417B 276. Petilianus epicopus dixit. Homo dictus est mundus, ubi dixit, mundum reconcilians sibi, non enim sibi Deus belluas, sed homines voluit reconciliari. Et alia manu. Petilianus episcopus recognovi.

277. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Ex his omnibus qui mundi nomine nuncupantur, dicis Ecclesiam posse constare, postea declaratam, an certe renuis?

278. Emeritus episcopus dixit. Tollis nos a manifesta praescriptione. Ait Dominus Christus in Evangelio: Ager mundus est. Et cum diceret. Et alia manu. Emeritus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Patimini ergo, ut ad omnia quae epistolae textus continet, respondeant, et tunc plenissime de omnibus judicabo.

1417C 279. Hilarus exceptor dixit. Quoniam a diluculo partes egerunt, et codices binos implevimus, si jubet praestantia tua, alii nobis exceptores subrogentur; ut ad conferendum exeamus, datis nobis custodibus. Vitalis Notarius Ecclesiae Catholicae dixit. Hoc et ego suggero quod et exceptor nobilitati tuae adstans suggessit.

280. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit. Sicut etiam superiore judicio factum est, hi qui se tabulas implesse commemorant, cum custodibus exeant, in eorum loco aliis subrogatis. Cumque id fieret.

281. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit. Mundus ergo, non enim aliter et nobis videri potuit, in hominibus intelligitur: non utique ita stulti simus 1417D ut belluas etiam et quaecumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus. Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus est: homines sunt. Ut credat mundus quia tu me misisti: homines sunt. Mundum reconcilians sibi; homines sunt, et caetera quae in malo dicta sunt, homines illi, homines illi. Per totum enim mundum utrique, mali mixti bonis. Sic et Ecclesia, quam confessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere peccatores, constat jam quod habeat bonos et malos. De latendo et de non latendo quaestio est utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne desererent bonos, an propter malos totum deserere voluerint 1418A quibus mali quid in Ecclesia apparuerit. Ipsa quaestio est. Hoc probamus. Dicimus enim nos non negligendam quidem Ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali, coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quaerant; ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio salutis fraternae: sicut quodam loco etiam ipse Apostolus evidentissime declarat dicens: Si quis non obaudivit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum eo.

N. B. Caetera quae sequebantur, quia exciderunt in collectione Gestorum, requirenda sunt, si libet, apud S. Augustinum in libro tertio Breviculi collationis Donatistarum. 1418B Vide tom. IX, cap. 9 hujus tertii libri, col. 652, num. 16, qui incipit his verbis: Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis, etc.