Clementine Vulgate : Lamentations : Chapter 5

Lam 1
Lam 2
Lam 3
Lam 4
Lam 5

Lam 5

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. 2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. 7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. 8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. 9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. 12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. 13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. 14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. 15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. 16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus ! 17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, 18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. 19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ? 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. 22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.]