Clementine Vulgate : Lamentations : Chapter 5

Lam 1
Lam 2
Lam 3
Lam 4
Lam 5

Lam 5

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;
intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Hæreditas nostra versa est ad alienos,
domus nostræ ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi viduæ.
4 Aquam nostram pecunia bibimus ;
ligna nostra pretio comparavimus.
5 Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
6 Ægypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt :
et nos iniquitates eorum portavimus.
8 Servi dominati sunt nostri :
non fuit qui redimeret de manu eorum.
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
12 Principes manu suspensi sunt ;
facies senum non erubuerunt.
13 Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
14 Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri ;
versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri :
væ nobis, quia peccavimus !
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion quia disperiit ;
vulpes ambulaverunt in eo.
19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum ?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;
innova dies nostros, sicut a principio.
22 Sed projiciens repulisti nos :
iratus es contra nos vehementer.]