Clementine Vulgate : Song of Solomon : Chapter 6

Song 1
Song 2
Song 3
Song 4
Song 5
Song 6
Song 7
Song 8

Song 6

1 Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 3 Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? 10 Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. 12 Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]