Clementine Vulgate : Song of Solomon : Chapter 6

Song 1
Song 2
Song 3
Song 4
Song 5
Song 6
Song 7
Song 8

Song 6

1 Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
3 Sponsus. Pulchra es, amica mea ;
suavis, et decora sicut Jerusalem ;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex ovium
quæ ascenderunt de lavacro :
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10 Sponsa. Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
11 Nescivi : anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
12 Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis !
revertere, revertere ut intueamur te.]