Song 6
1
Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
3
Sponsus. Pulchra es, amica mea ;
suavis, et decora sicut Jerusalem ;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
4
Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
5
Dentes tui sicut grex ovium
quæ ascenderunt de lavacro :
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
6
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
7
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
8
Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9
Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10
Sponsa. Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
11
Nescivi : anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
12
Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis !
revertere, revertere ut intueamur te.]