Jer 43
1 
               Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus
                  Deus eorum ad illos, omnia verba hæc,
                  
               2 
               dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris :
                  non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
                  
               3 
               Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat
                  in Babylonem.
                  
               4 
               Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra
                  Juda.
                  
               5 
               Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis
                  gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
                  
               6 
               viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia
                  filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ :
                  
               7 
               et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
               8 
               Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
               9 
               Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis,
                  cernentibus viris Judæis :
                  
               10 
               et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum
                  meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :
                  
               11 
               veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium,
                  in gladium :
                  
               12 
               et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur
                  pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :
                  
               13 
               et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.