Jer 20

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus : [Ecce ego dabo te in pavorem,
te et omnes amicos tuos :
et corruent gladio inimicorum suorum,
et oculi tui videbunt :
et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,
et traducet eos in Babylonem,
et percutiet eos gladio.
5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,
et omnem laborem ejus, omneque pretium,
et cunctos thesauros regum Juda
dabo in manu inimicorum eorum :
et diripient eos, et tollent,
et ducent in Babylonem.
6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,
ibitis in captivitatem :
et in Babylonem venies,
et ibi morieris, ibique sepelieris
tu, et omnes amici tui,
quibus prophetasti mendacium.]

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum :
fortior me fuisti, et invaluisti :
factus sum in derisum tota die ;
omnes subsannant me.
8 Quia jam olim loquor,
vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :
et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,
et in derisum tota die.
9 Et dixi : Non recordabor ejus,
neque loquar ultra in nomine illius :
et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,
claususque in ossibus meis,
et defeci, ferre non sustinens.
10 Audivi enim contumelias multorum,
et terrorem in circuitu :
Persequimini, et persequamur eum,
ab omnibus viris qui erant pacifici mei,
et custodientes latus meum :
si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,
et consequamur ultionem ex eo.
11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :
idcirco qui persequuntur me cadent,
et infirmi erunt :
confundentur vehementer,
quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,
quod numquam delebitur.
12 Et tu, Domine exercituum, probator justi,
qui vides renes et cor,
videam, quæso, ultionem tuam ex eis :
tibi enim revelavi causam meam.
13 Cantate Domino,
laudate Dominum,
quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
14 Maledicta dies in qua natus sum !
dies in qua peperit me mater mea
non sit benedicta !
15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,
dicens : Natus est tibi puer masculus,
et quasi gaudio lætificavit eum !
16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,
et non pœnituit eum :
audiat clamorem mane,
et ululatum in tempore meridiano,
17 qui non me interfecit a vulva,
ut fieret mihi mater mea sepulchrum,
et vulva ejus conceptus æternus !
18 Quare de vulva egressus sum,
ut viderem laborem et dolorem,
et consumerentur in confusione dies mei ?]