Song 1
1
Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,
2
fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4
Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5
Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.
6
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7
Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8
Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
9
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.
10
Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
11
Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
12
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.
13
Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
14
Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.
15
Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.
16
Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.]