Clementine Vulgate : Amos : Chapter 6

Amos 1
Amos 2
Amos 3
Amos 4
Amos 5
Amos 6
Amos 7
Amos 8
Amos 9

Amos 6

1 Væ qui opulenti estis in Sion,
et confiditis in monte Samariæ :
optimates capita populorum,
ingredientes pompatice domum Israël !
2 Transite in Chalane, et videte,
et ite inde in Emath magnam,
et descendite in Geth Palæstinorum,
et ad optima quæque regna horum :
si latior terminus eorum termino vestro est.
3 Qui separati estis in diem malum,
et appropinquatis solio iniquitatis ;
4 qui dormitis in lectis eburneis,
et lascivitis in stratis vestris ;
qui comeditis agnum de grege,
et vitulos de medio armenti ;
5 qui canitis ad vocem psalterii,
sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6 bibentes vinum in phialis,
et optimo unguento delibuti,
et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium.
8 Juravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus Deus exercituum :
Detestor ego superbiam Jacob,
et domos ejus odi,
et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,
et ipsi morientur.
10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,
ut efferat ossa de domo ;
et dicet ei, qui in penetralibus domus est :
Numquid adhuc est penes te ?
11 Et respondebit : Finis est.
Et dicet ei : Tace,
et non recorderis nominis Domini.
12 Quia ecce Dominus mandabit,
et percutiet domum majorem ruinis,
et domum minorem scissionibus.
13 Numquid currere queunt in petris equi,
aut arari potest in bubalis ?
quoniam convertistis in amaritudinem judicium,
et fructum justitiæ in absinthium.
14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis :
Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,
dicit Dominus Deus exercituum, gentem,
et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.]