Cap. X.

1 in fines Judaeae trans Jordanem; et convenit turba ad eum, sicut consueverat, et iterum docebat eos. 2 Et accedentes quidam, interrogabant, etc. Omittit, Pharisaei. 4 Permisit nobis libellum repudii dare scriptum, et dimittere. Ab initio autem, masculum, et feminam fecit Deus: et dixit. 7 Propter hoc relinquet. 9 Quod Deus conjunxit, homo non disjungat. 12 Et si mulier exeat a viro, et alii nupserit, moechatur super illum. Et qui dimissam ducit, moechatur. 16 Et convocans eos, imponebat manus super illos, etc. 17 procurrens quidam, adgeniculans ante eum. 22 Ille autem contristatus est in hoc verbo, et recessit, et abiit tristis: erat enim habens multas possessiones, et pecunias. 23 in regnum Dei introibunt! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei. 24 Discipuli vero ejus pavebant. 25 Vers. omittitur; aut potius post vers 23 transponitur. Vide vers. 23 27 Apud homines impossibile est; apud Deum autem possibile. 28 Ecce nos missum fecimus omnia, etc. 30 nunc in hoc tempore: qui autem reliquerit domum, et sorores, et fratres, et matrem, et filios cum persecutionibus, in venturo vitam aeternam accipiet. 32 praecedebat illos Jesus, et pavebant sequentes. 35 ut quodcumque petierimus te, praestes nobis. 40 non est meum dare; aliis paratum est. 41 Coeperunt indigne ferre de Jacobo, etc. 45 Nam et Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. 46 filius Thimeae Bar-thimeas caecus sedebat circa viam. 47 quod Jesus Nazareus est.