Clementine Vulgate : Romans : Chapter 10

Rom 1
Rom 2
Rom 3
Rom 4
Rom 5
Rom 6
Rom 7
Rom 8
Rom 9
Rom 10
Rom 11
Rom 12
Rom 13
Rom 14
Rom 15
Rom 16

Rom 10

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : 7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. 11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? 15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. 21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.