Codex Veronensis. Caput Primum.
1
In principio erat Verbum, et Verbum erat aput Deum, et Deus erat Ver. . .
2
Hoc erat in principio
3
aput Deum. Omnia per eum facta sunt: et sine eum factum est nihil. Quod autem factum
4
est, in eo vita est †, et vita est † lux hominum.
5
Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt.
6
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
7
Johannis. Hic venit in testimonium, ut testimonium periberet de lumine, ut omnes crederent
per
8
eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9
Erat enim lux vera, quae inluminabat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10
In hoc mundo erat, et mundus per cum factus est, et mundus eum non cognovit.
11
In sua propria venit, et sui eum non receperunt
12
Quodquod autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus
in nomine ejus:
13
Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri, sed ex Deo
natus est.
14
Et Verbum caro facta est, et habitavit in nobis: et vidimus honorem ejus, gloriam
quasi unigeniti a patre, plenum gratia, et veritate.
15
Johannis testificatur, et clamat †: Hic est, de quo dixi: Qui post me venit, ante
me factus est: quia prior me erat.
16
Quoniam † de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro
17
gratiam. Quia lex per Moysen data est, gratia autem, et veritas per Jesum Christum
facta est.
18
Deum nemo vidit umquam: nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
19
Et hoc est testimonium Johannis, cum misissent ad eum Judaei ab Hierosolymis Sacerdotes
et Levitas ut interrogarent eum: Tu quis es?
20
Et confessus est, et non negavit: confessus est, quia ego non sum Christus.
21
Et interrogaverunt eum iterum, dicentes: Helias es tu? Ait: Non sum. Quid ergo? Propheta
es tu? Et respondit: Non.
22
Et dixerunt: Dic ergo nobis ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de
te ipso?
23
Quibus ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini.
24
Et qui missi fuerant ex Farisaeis. Ut interrogarent. eum, dixerunt
25
ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, nec Helias, neque Propheta?
26
Respondit eis Johannes, dicens: Ego quidem baptizo vos in aquam poenitentiae: medius
autem vestrum stat, quem vos ignoratis.
27
Ipse est, qui post me venit: cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calciamenti
ejus.
28
Haec facta sunt in Bethania trans Jordanen, ubi erat Johannes baptizans.
29
Postera autem die vidit Johannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce
qui tollit peccatum mundi.
30
Hic est, de quo ego dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quoniam ante
me
31
erat. Et ego ignorabam eum, sed ut manifestaretur Istraheli, propter hoc ego veni
in aqua baptizans.
32
Et testificatus est Johannes, dicens: Quoniam vidi Spiritum sicut columbam descendentem
de caelo, et manentem super eum.
33
Et ego ignorabam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem
videris Spiritum Domini descendentem, et manentem in eum, ipse est, qui baptizat in
Spiritu sancto.
34
Et ego vidi: et testimonium perhibui quoniam ipse est Dei Filius electus.
35
Postera autem die iterum stabat Johannes, et duo discipuli ejus.
36
Et intuens Jesum ambulantem, dixit: Ecce agnus Dei.
37
Audierunt autem duo discipuli ejus loquentem, et secuti sunt Jesum.
38
Conversus autem Jesus, vidit eos sequentes se, et dixit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt
ei: Rabbi, (quod interpraetatur Magister) ubi manis?
39
Ait illis: Venite, et videte, Venerunt autem, et viderunt ubi maneret, et aput eum
manserunt illa die: erat enim hora circiter decima.
40
Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant ab Johanne, et secuti
sunt eum.
41
Invenit autem mane fratrem Simonem, et dixit illi: Invenimus Messiam, quod est interpraetatum
Christus.
42
Adduxit ergo eum ad Jesum. Intuens autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Johannis:
tu vocaris Cephas quod interpraetatur Petrus.
43
Postera autem die voluit proficisci in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit illi
Jesus: Sequere
44
me. Erat autem Filippus a Bedsaida, ex civitate Andreae, et
45
Petri. Invenit autem Filippus Natahel, et dicit illi: Quem scribsit Moyses in lege,
et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46
Dixit illi Natanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Ait illi Filippus: Veni,
et vide.
47
Videns autem Jesus Natanael venientem ad se, et dixit de eo: Ecce vere Istrahelita,
in quo dolus non est.
48
Ait illi Natanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Antequam te Filippus
vocaret, cum esses sub arbore ficulnea, novi te.
49
Respondit ei Natael: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Istrahel.
50
Respondit Jesus, et dixit ei: Quoniam dixi tibi: Eo quod viderim te sub arbore ficulnea,
credis: majora horum
51
videbis. Et dixi ei. Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei
ascendentes, et descendentes ad Filium hominis.