Caput XVIII.

1 Haec cum dixisset Jesus, exivit cum discipulis suis trans torrentem fluminis Cedri †, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli 2 ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, ipsum locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Judas ergo, cum accepisset a cohorte, et a Principibus Sacerdotum, et Farisaeis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis. 4 Jesus autem † sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit. et dixit eis: Quem quaeritis? 5 Responderunt ei: Jesum Nazoreum. Dicit eis: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum cum 6 ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit Jesus: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazoreum. 8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo quaeritis me, sinite hos abire: 9 ut impleretur sermo, quem dixit: Quia, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10 Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum Principis Sacerdotum, et abscidit auriculam ejus; dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium † in vagina sua. Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt, 13 et adduxerunt eum ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat Princeps Sacerdotum anni illius. 14 Erat autem Caifas, qui consilium dedit Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus Principi Sacerdotum, et simul introivit † cum Jesu in atrium Principis Sacerdotum. 16 Petrus autem stabat ad osteum foris. Exivit ergo discipulus ille alius, qui erat notus Principi Sacerdotum, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. 17 Dixit ergo Petro illa ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus? Dicit ille: Non sum. 18 Stabant autem servi et ministri ad carbones, quia frigus erat: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19 Princeps ergo Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. 20 Respondit Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in Synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt, quae dixerim ego. 22 Haec autem cum dixisset, unus de adstantibus ministris dedit palmam Jesu, dicens: Sic respondes Principi Sacerdotum? 23 Respondit el Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? 24 Misit ergo eum Annas vinctum ad Caiphan pontificem. 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. 26 Dicit unus ex servis Pontificis, cognatus; ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Non ego te vidi in horto cum 27 illo? Iterum ergo negavit, et statim gallus cantavit. 28 Adducunt Jesum a Caiphan in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed † manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem adfertis adversus hominem hunc? 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi traderemus eum. 31 Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate de eo. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam; 32 ut sermo Jesu impleatur, quem dixit, significans qua morte moreretur. 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit illi: Tu es Rex Judaeorum? 34 Respondit Jesus: A te metipso tu † hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua, et Princeps Sacerdotum tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36 Respondit Jesus; Regnum meum non est de mundo hoc: si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et, cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam in Pascha vobis: ergo dimittam vobis Regem Judaeorum? 40 Clamaverunt ergo omnes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro.