Caput XVII.

1 Haec locutus est Jesus: et allevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet 2 te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram, uno opere consummato, quod dedisti mihi ut facerem: 5 et nunc clarifica me tu Pater, aput temetipsum, claritatem, quam habui, priusquam mundus esset, 6 aput te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de hoc mundo. Tui erant, et mihi illos dedisti, et sermonem tuum servaberunt. 7 Et nunc cognovi † quia omnia, quaecumque dedisti mihi, abs te sunt: 8 quia verba, quae dedisti, dedi eis; et ipsi acceperunt ea, et cognoverunt, quia vere a te exierunt †: et crediderunt, quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro eis, quos dedisti mihi, quia 10 tui sunt: et mea omnia, tua sunt, et tua, mea †: et clarificatus 11 sum in eis. Et jam non sum in hoc mundo, et hi in hoc mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine 12 tuo. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex eis perit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio, et haec loquor in hoc mundo, ut habeant gaudium meum inpletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo. 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De hoc mundo non sunt, sicut ego † non sum de hoc mundo. 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut me † misisti in hunc † mundum, et ego misi eos in hunc mun- 19 dum: et pro eis sanctifico me ipsum; ut sint ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro his rogo tantum, sed pro his, qui credunt † per sermonem eorum in me; 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis sint †: ut mundus credat, quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23 Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum; et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi † eos, sicut et tu me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quoniam dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater juste, mundus te non cognovit: ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.