Caput III.
1
Erat autem homo ex Pharisaeis, nomine Nicodemus, Princeps Judaeorum.
2
Hic venit ad eum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus, quia a Deo venisti Magister, nemo
enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3
Respondit Jesus, et dixit illi: Amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non
potest regnum Dei videre,
4
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in
utero matris suae denuo introire, et renasci?
5
Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit et aqua, et Spiritu,
non potest renasci in regnum Dei.
6
Quod natum est de carne, caro est, quoniam de carne natum est: et quod natum est de
spiritu †,
7
spiritus est. Ne mireris quod dixerim tibi: Oportet vos renasci denuo,
8
Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo eat:
sic est et omnis, qui natus est ex aqua, et Spiritu.
9
Respondit Nicodemus, dicit ei: Et quomodo possunt haec fieri?
10
Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister Istrahel †, et haec ignoras?
11
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium
nostrum non recipitis.
12
Si terrestria dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia credetis?
13
Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo discendit, Filius hominis, qui est in
14
caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in solitudinem; sic exaltari oportet Filium
15
hominis: ut omnes, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
16
Sic enim dilexit Deus mundum, ita ut Filium suum unicum daret: ut omnis, qui credit
in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17
Nec enim misit Deus Filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat
mundus per eum.
18
Qui credit in eum, non judicabitur †: qui vero non credit, jam judicatus est: quoniam
non credidit in nomine unigeniti Fili Dei.
19
Hoc est autem judicium: quoniam lux venit in hoc mundo, et dilexerunt homines potius
tenebras, quam lumen: erant enim malae operae eorum.
20
Omnis enim, qui male agit, odit lumen, et non venit ad lumen, ne arguantur operae
ejus:
21
qui autem facit veritatem, venit ad lumen, ut manifestentur operae ejus, quoniam in
Deo sunt operatae.
22
Post haec profectus est Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram: et ibi morabatur
cum eis.
23
Erat autem Johannes baptizans in Aeno, juxta Salin: quoniam aquae multae erant ibi,
et veniebant, et baptizabantur.
24
Nondum enim erat Johannis coactus in carcerem.
25
Facta est autem quaestio ex discipulis Johannis cum Judaeis de Purificatione.
26
Et venerunt ad Johannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanen, cui
tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27
Respondit Johannis, dicens: Non potest homo accipere quicquam, nisi illi datum fuerit
desuper.
28
Ipsi vos testimonium mihi perhibetis, quoniam dixi: Non sum ego Christus: sed quia
praemissus sum ante eum.
29
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio
gaudit propter vocem ejus. Hoc ergo gaudium meum completum
30
est. Illum oportet crescere, me autem minorari.
31
Qui de susum venit, super omnes est. Qui vero ex terra est, de terra est, et de terra
loquitur.
32
Qui autem de caelo venit †, quod vidit, et audivit, testatur †, et testimonium illius
nemo accipit.
33
Qui autem accipit testimonium ejus, signavit quoniam Deus verax est.
34
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat spiritum.
35
Pater diligit Filium: et omnia dedit in manus ejus.
36
Qui credit in Filio, habet vitam aeternam: qui autem non credit Filio, non videbit
vitam aeternam, sed ira Dei in eo permanebit.