Caput IV.
1
Cum ergo cognovisset Jesus audisse Pharisaeos, quod Jesus plures discipulos facit,
quam Johannes, et
2
baptizat, (quamquam Jesus ipse † non baptizaret, sed discipuli ejus),
3
reliquid igitur Judaeam terram †, et profectus est iterum in Galilaeam.
4
Oportebat autem eum transire per Samariam.
5
Venit igitur in civitatem Samariae, quae + dicitur Esychar +, juxta praedium, quod
dedit Jacob Joseph
6
filio suo. Erat autem fons Jacob. Jesus igitur fatigatus ab itinere, sedebat super
fontem. Hora autem erat circiter sexta.
7
Et venit quaedam mulier a Samaria haurire aquam.
8
Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos
emerent.
9
Dicit ergo ei mulier † Samaritana: Tu, cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis,
cum sim mulier Samaritissa?
10
Respondit Jesus, et dicit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da
mihi bibere: tu magis petisses eum, et dedisset tibi aquam vivam.
11
Dicit illi mulier: Domine neque hauritorium habes, et puteum altum est: unde † habes
aquam vivam?
12
Numquid tu major es patri nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo vibit,
et filii ejus, et pecora ejus?
13
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis, qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem
biberit de aqua, quam ego dedero ei, non sitiet in sempiternum:
14
sed aquam, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
15
+ Dicit ei mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam istis haurire
hinc.
16
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni hoc.
17
Respondit mulier, et dixit ei: Non habeo virum. Ait ei Jesus: Bene dixisti, quia non
habes † virum:
18
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, vir tuus non est: hoc vero dixisti.
19
Dicit illi mulier: Domine, video quia Propheta est †.
20
Patres nostri in hoc monte adoraverunt, et vos dicitis, quia in † Hierosolymis est
locus, ubi adorari oportet.
21
Dicit illi Jesus: Crede mihi mulier, quoniam venit hora, cum neque in isto monte,
neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22
Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaea est.
23
Sed venit hora, et nunc est, cum veri adoratores adorabunt Patrem, in spiritu et veritate.
Etenim Pater tales quaerit, qui adorent eum
24
in spiritu. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet
adorare.
25
Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit
ille, adnuntiavit nobis omnia.
26
Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
27
Et statim venerunt discipuli ejus: et mirabantur eo quod cum muliere loqueretur. Nemo
tamen ei † dixit: Quid quaeris, vel quid cum ea loqueris?
28
Reliquid igitur mulier hydriam suam, et abiit in civitatem, et dixit hominibus
29
†: Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est
Christus?
30
Et † exierunt de civitate, et veniebant ad eum.
31
Postmodum autem rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32
Ad ille dixit eis: Ego escam habeo manducare, quam vos nescitis.
33
Dicunt autem discipuli ejus ad alterutrum: Numquid aliquis ei attulit manducare?
34
Dicit illis Jesus: Mea esca est ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, et ut perficiam
opus ejus.
35
Nonne vos dicitis, quoniam quattuor adhuc mensis, et messit venit: Ecce dico vobis:
Adlevate oculos vestros, et aspicite regiones, quia albae sunt † a messem.
36
Jam † qui metit, mercedem accipit, et congraegat fructum in vitam aeternam: ut, et
qui seminat simul gaudeat, et qui metit.
37
In hoc enim est verbum verum: quoniam alius est qui seminat, et alius qui metit.
38
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: et vos in laborem eorum intrastis.
39
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris
testimonium perhibentis: quoniam dixit ei omnia, quae fecit.
40
Ut ergo venerunt ad eum Samaritani, rogabant † eum ut aput eos maneret.
41
Et mansit ibi biduum. Et multo plures crediderunt propter verbum
42
ejus. Et dicebant mulieri: Jam non propter tuum testimonium † credimus ei: ipsi enim
audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43
Post biduum autem profectus est † inde in Galileam.
44
Ipse enim Jesus testatus est quoniam Propheta in patria sua dignitatem non habet.
45
Cum venisset autem in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, videntes omnia quae fecit
in Hierosolymis in diem festum: et ipsi enim advenerant in diem festum.
46
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit de aqua vinum. Erat autem † quidam
Regulus, cujus filius infirmabatur in † Cafarnaum.
47
Hic cum audisset quod Jesus venit ex Judaea in Galilaeam, venit ad illum, et rogabat
eum ut discenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat mori.
48
Dixit autem Jesus ad eum: nisi signa, et prodigia videritis, non creditis.
49
Dicit ad eum: Regulus: Domine, descende antequam moriatur puer †.
50
Ait illi Jesus: Vade filius tuus vivit. Et † credidit homo ille verbo, quod dixit
illi Jesus: et ibat.
51
Jamque ipso discedente, servi occurrerunt illi, et nuntiaverunt ei †, quoniam filius
tuus vivit †.
52
Interrogavit ergo horam ab illis, in qua melius habuit. Et dixerunt: Heri hora septima
reliquid illum febris.
53
Cognovit ergo pater, quoniam illa hora, qua † dixerat ei Jesus: Filius tuus vivit:
et credidit ipse, et domus ejus universa.
54
Hoc iterum secundum fecit Jesus signum, veniens de Judaea in Galilaeam.