Caput VI.
1
Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae in partes † Tiberiadis:
2
sequebatur autem † eum turba multa, quia videbant signa, quae faciebat de infirmibus.
3
Ascendit ergo Jesus in montem, et ibi sedebat cum discipulis suis.
4
Erat autem in proximo Pascha dies festus Judaeorum.
5
Elevatis ergo oculis Jesus, eo quod vidisset quia turba magna veniret ad se, ait Philippus:
Unde emimus panes, ut manducent
6
isti? Hoc autem dicebat temptans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7
Respondit ei Philippus, dicens: Ducentis denariis panes non sufficient eis, ut unusquisque
modicum † accipiat.
8
Dicit ei unus ex discipulis suis, Andreas frater Simonis
9
Petri: Est hic puer †, qui habet quinque panes hordiacios, et duos pisces: sed haec
quid sunt in tantos?
10
Dixit autem † Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem plurimum foenum in illo
loco. Discubuerunt ergo viri, numero circiter quinque milia.
11
Accepit autem † panes Jesus: et gratias egit, et dedit † discipulis suis, discipuli
autem † discumbentibus: similiter distribuerunt et de piscibus quantum volebant.
12
Ad ubi saturati sunt, dixit discipulis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne
quid ex illis pereat †.
13
Collegerunt autem †, et impleverunt XII. cophinos fragmentorum de quinque panibus
hordeaciis, quae superaverunt eis, qui manducaverant,
14
Illi ergo homines cum vidissent signum, quod fecit †, dicebant: Hic est vere propheta,
qui in hunc mundum venturus est.
15
Jesus ergo sciens quia incipient turbae venire, et rapere eum, ut facerent † eum regem,
secessit † iterum in montem solus.
16
Cum autem vespere factum esset, discenderunt discipuli ejus ad mare.
17
Et ascendentes naviculam, veniebant trans mare in Cafarnaum: et cum jam tenebrae factae
essent: nondum venerat ad eos Jesus.
18
Mare autem, validissimo vento flaute, insurgebant.
19
Et cum remigassent stadia quasi XXV vel XXX, vident Jesum ambulantem super mare. et
juxta navem fieri, et timuerunt valde.
20
Ille autem dixit eis: Ego sum, nolite timere.
21
Volebant † ergo recipere eum in naviculam: et statim navis accessit ad terram, in
qua ibant.
22
Altera autem die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navigium aliut non erat
nisi unum illut †, et quia non simul ascendit cum discipulis suis Jesus in navem,
sed soli discipuli ejus fuerunt:
23
et cum supervenissent † aliae naves a Tiberiade, quae in proximo erant loco, illic
ubi manducaverant panem, quem benedixerat Dominus.
24
Cum ergo vidissent turbae quod Jesus non est ibi, neque discipuli ejus, acceperunt
sibi ipsi naviculas †, et venerunt in Cafarnaum quaerentes.
25
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando hic venisti?
26
Respondit autem eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia
vidistis signa , et prodigia †, sed quia manducastis de panibus, et satiati estis.
27
Operamini escam, non quae perit, sed escam, quae permanet in vitam aeternam, quam
Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28
Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus ut operemus operam
29
Dei? Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ipse
misit.
30
Dixerunt ergo ei: Quod autem tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi? quid
operaris?
31
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit
eis manducare.
32
Dixit autem eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo,
sed Pater meus dat vobis panem de caelo illum verum panem.
33
Panis enim Dei est, qui descendit de caelo, et vitam dans † huic mundo.
34
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis hunc panem.
35
Dixit eis Jesus: Ego sum panes vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit
in me, non sitiet umquam.
36
Sed dixi vobis, quoniam et vidistis, sed non creditis.
37
Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non apello †:
38
nec enim discendi de caelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris †, qui
me misit.
39
Haec est autem voluntas ejus, qui misit me †: ut omne, quod dedit mihi, non perdam
ex eo quicquam †, sed resuscitem illum in novissima die.
40
Haec est enim † voluntas Patris mei †: ut omnes, qui videt Filium, et credit in eum
habeat vitam aeternam , et † resuscitabo eum in novissima die.
41
Murmurabant igitur Judaei de eo, eo quod dixisset: Ego sum panis †, qui de caelo descendi,
et
42
dicebant: Nonne hic est filius Joseph, cujus noscimus Patrem? Quomodo ergo hic dicit:
Quoniam de caelo descendi?
43
Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare
44
Inter vos: nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui me misit, adtraxerit eum: et
ego resuscitabo eum in novissima die.
45
Scriptum est enim in Propheta: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnes , qui audit † a
Patre, et didicerit, venit ad me.
46
Non quod Patrem viderit quisquam: nisi qui est a Deo, hic videt Deum †.
47
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam.
48
Ego sum panis vitae.
49
Patres vestri manducaverunt panem † in deserto mannam, et mortui
50
sunt. Hic est panis, qui de caelo descendit: ut si quis ex eo manducaberit, non moriatur,
sed vivat.
51
Ego sum panis vivus, qui de caelo discendi.
52
Si quis manducaverit ex eo pane, vivet in aeternum: panis, quem ego dedero, caro mea
est pro hujus mundi vita.
53
Litigabant igitur inter se Judaei, dicentes: Quomodo potest hic nobis dare carnem
suam manducare †?
54
Dixit autem eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi ederitis carnem Fili hominis, et
biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis.
55
Qui ediderit carnem meam, et biberit sanguinem meum, habebit vitam aeternam: et ego
resuscitabo illum in novissima die.
56
Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus.
57
Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum.
58
Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit carnem meam,
et ipse vivit † per
59
me. Hic est panis, qui de caelo discendit. Non sicut manducaverunt Patres vestri manna,
et mortui sunt. Qui vero manducaverit hunc panem, vivit in aeternum.
60
Haec ergo dicebat in synagoga docens, in Cafarnaum.
61
Multi ergo ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire?
62
Sciens igitur † Jesus penes se quia murmurarent de hoc discipuli, dixit eis: Hoc vos
scandalizat?
63
Quid si videritis Filium hominis ascendentem ubi fuit prius?
64
Spiritus est, qui vivificat; nam caro nihil prodeest: verba, quae ego locutus sum
vobis, spiritus est † et vita.
65
Sed ex vobis sunt quidam, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent
increduli, et quis esset traditurus eum.
66
Et dicebat: Propter hoc dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi ei datum fuerit
a Patre †.
67
Ex hoc ergo † multi ex discipulis ejus abierunt retro: etiam cum eo jam non ambulabant.
68
Dixit autem † Jesus ad XII: Numquid et vos vultis ire?
69
Respondens autem Simon Petrus, dixit: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae
70
habes. Et nos credidimus, et cognovimus quoniam tu es Filius Dei.
71
Respondit Jesus: Nonne ego vos XII. elegi: unus tamen ex vobis diabulus est?
72
Dicebat autem de Juda Simone Scarioth: hic enim traditurus eum erat, cum esset unus
de XII.