Caput VII.
1
Post haec † ambulabat Jesus in Galilaea †, non enim habebat potestatem in Judaea ambulare:
quia Judaei quaerebant interficere eum.
2
Erat autem in proximo dies sollemnis Judaeorum, Scenopegiae.
3
Dixerunt igitur † ad eum fratres ipsius: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli
tui
4
videant opera †, quae facis. Nemo enim aliquid faciens in occulto, quaerit pro palam
esse: si haec facis, manifesta te ipsum huic mundo.
5
Neque enim fratres ejus credebant tunc † in eum.
6
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est
paratum.
7
Non potest mundus odire vos: me autem odit; quia ego testificor de eo quoniam opera
ejus pessima sunt.
8
Vos ascendite in diem festum, ego non ascendam in diem festum †: quoniam tempus meum
nondum completum est.
9
Haec cum dixisset, remansit ipse in Galilaeam †.
10
Cum autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit in diem festum non palam,
sed occulte
11
†. Judaei autem quaerebant eum in diem festum, dicentes: Ubi
12
est ille? Et murmur de eo erat magnum in turba. Quidam enim dicebant: Quoniam bonus
est. Alii dicebant: Non, sed seducit
13
populum. Nemo tamen in palam loquebatur de eo propter metum Judaeorum.
14
Cum autem jam dies festus medius esset, ascendit Jesus in templo, et docebat.
15
Mirabantur autem Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit?
16
Respondit autem Jesus †, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit.
17
Si quis voluerit voluntatem illius facere: cognoscet de doctrina, utrum ne ex Deo
sit, an ex me ipso
18
loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam suam quaerit, nam qui quaerit gloriam ejus,
qui eum misit, verax est, et iniquitas in eo non est.
19
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
20
Quid me quaeritis occidere?
21
Respondit Jesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
22
Propter hoc Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quod ex Moysen sit, sed ex Patribus
vestris) et sabbato circumciditis hominem.
23
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi irascimini
quoniam totum hominem salvum feci sabbato?
24
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitanis: Nonne hic est, quem quaerunt occidere?
26
Et ecce in palam loquitur, et nihil illi dicunt. Numquid vere cognoverunt Principes
quia ipse est Christus?
27
Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28
Clamabat igitur Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim nostis:
nec enim a me veni, sed est verax, qui me misit, quem vos ignoratis.
29
Ego autem † novi illum: quoniam ab eo sum, et ipse me misit.
30
Quaerebant igitur eum adprehendere: et nemo injecit manus in illum, quia nondum venerat
hora ejus.
31
Ex turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid
plura signa faciet quam quae iste fecit †?
32
Audierunt Sacerdotes, et Farisaei populum mussitantem de eo †: et miserunt ministros
ut adpraehenderent eum.
33
Dixit autem Jesus: † Adhuc pusillum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
34
Quaeritis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos venire non
35
potestis. Dicebant igitur Judaei alterutrum: Ubi hic iturus est, quia non inveniemus
eum? Numquid in dispersionem Graecorum † incipiet ire, et docere
36
Graecos †? Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeritis me, et non invenietis: et ubi
sum ego, vos venire non potestis?
37
In novissimo autem die magno, ac sollemne stabat Jesus, et clamabat, dicens: Si quis
sitit, veniat †, et
38
bibat. Qui credit in me, sicut dixit † Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae
vivae.
39
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant: nondum enim erat datus Spiritus,
quia Jesus nondum erat honorificatus.
40
De populo igitur audientes haec verba, dicebant: Hic est vere Propheta.
41
Alii vero dicebant: Numquid ergo ex Galilaea Christus
42
venit? Non ne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et Betlehem municipio, ubi erat
David, Christus venit?
43
Dissensio ergo facta est in turba propter eum.
44
Quidam autem ex eis volebant adprehendere eum: sed nemo in . . .