Caput VIII.
12
Rursus autem congregatis illis loquebatur Jesus, dicens: Ego sum lux hujus mundi:
qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae.
13
Dixerunt autem ei Pharisaei: Tu de te testimonium perhibes: testimonium tuum non est
verum.
14
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum
verum est: quoniam scio unde veni, et quo eam. Vos enim nescitis unde venerim, et
15
quo eam. Et vos secundum carnem judicatis: ego non judico neminem
16
†: quod si ego judico, judicium meum verum est, quoniam solus non sum: sed ego sum,
et qui me misit, Pater.
17
In lege quoque scriptum est, quoniam duorum hominum testimonium verum est.
18
Ego sum, qu testificor de me: et qui me misit Pater, testimonium perhibet de me.
19
Dicebant igitur ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus, et dixit eis †: Neque me
nostis, neque Patrem meum: si me sciretis, et Patrem meum sciretis.
20
Haec verba locutus est † in gazophylacio, docens in templo, et nemo adpraehendit eum,
quia nondum venerat hora ejus.
21
Dixit autem iterum ad eos †: Ego vado, et quaeritis me, et in peccato vestro moriemini.
Quo ego eo, vos non potestis venire.
22
Dicebant igitur Judaei: Numquid interficiet se? quoniam dicit: Ubi ego vado, vos venire
non potestis.
23
Iterum dicebat eis: Vos ex inferioribus estis, ego de supernis sum. Vos de hoc mundo
estis, ego non sum de hoc mundo.
24
Dixi itaque vobis quia moriemini in peccato vestro: si enim non credideritis quoniam
ego sum, moriemini in peccato vestro.
25
Dicebant autem ei: Tu quis es? Dixit autem eis Jesus: Inprimis, quia loquor vobis;
cum
26
multa habeam de vobis dicere, et judicare: sed qui me misit, verax est; et ego quae
audivi ab eo, haec loquor in hoc
27
mundo. Et non intellexerunt quoniam de Deo † Patre diceret eis.
28
Dixit autem illis Jesus: Cum exaltaberitis Filium hominis, tunc scietis quoniam ego
sum, et nihil a me facio, sed sicut docuit me Pater, haec loquor:
29
et qui me misit, mecum est, et non reliquid me solum: quia ego, quae sunt ei placita,
semper facio.
30
Haec eo loquente, multi crediderunt in eum.
31
Dicebat autem Jesus ad eos, qui crediderant ei ex Judaeis: Si vos permanseritis in
verbo meo, vere discipuli mei
32
estis †: et scietis veritatem, et veritas ipsa liberavibit vos.
33
Responderunt illi Judaei dicentes: Semen Abraham † sumus, et nemini umquam servivimus:
quomodo tu dicis: Liberi eritis?
34
Respondit Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnes, qui facit peccatum, servus est
†.
35
Servus autem non manet in domo in aeternum: nam Filius manet in aeternum.
36
Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.
37
Scio quia semen † Abrahae estis: et quaeritis me occidere, quoniam verbum meum non
capet in
38
vobis. Ergo quod vidi aput Patrem meum, hoc loquor: et vos ergo † quae vidistis aput
Patrem vestrum, facite.
39
Responderunt, et dixerunt: Pater noster Abraham est. Dixit autem eis Jesus: Si Fili
Abrahae essetis, opera utique ejus faceretis †.
40
Nunc autem quaeritis me occidere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi
a Deo: hoc Abraham non fecit.
41
Sed † vos facitis opera Patris vestri. Dixerunt ei: Nos ex fornicatione non sumus
nati: unum Patrem habemus Deum.
42
Dicit † eis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex
Deo processi, et veni: nec enim a me veni, sed ille
43
me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis? Quoniam non potestis audire verbum
meum.
44
Vox ex Patre diabulo estis: et concupiscentiam Patris vestri vultis facere. Ille homicida
fuit ab initio, et in veritate non stetit: quia veritas in eo non est: quando loquitur
mendacium, de suis loquitur, quoniam mendax est, sicut et Pater ejus.
45
Ego † quia veritatem dico vobis, non creditis mihi.
46
Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?
47
Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quoniam ex Deo non estis.
48
Responderunt Judaei, et dixerunt ei: Nonne recte dicimus nos quia Samaritanus es tu,
et daemonium habes?
49
Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum: vos dehonorificatis
50
† me. Ego autem non quaero honorem meum: est qui quaerit, et judicat.
51
Amen, amen dico vobis: si quis verbum meum servaberit, mortem non videbit in aeternum.
52
Dixerunt ei Judaei: Nunc cognovimus quoniam daemonium habes. Abraham mortuus est,
et Prophetae: et tu dicis: Si quis verbum meum servaberit, non gustabit mortem.
53
Numquid tu major es Abrahae, qui mortuus est? et Prophetae, qui mortui sunt? Quem
te ergo facis?
54
Respondit Jesus: Si ego honorifico me, honor meus nihil est: Pater meus est, qui honorificat
me, quem vos dicitis quoniam Deus
55
vester, et non nostis eum: ego autem novi eum: Et si dixero quoniam non novi eum,
ero similis vobis, mendax. Sed scio illum, et verbum ejus custodio.
56
Abraham Pater vester laetabatur ut videret diem meum: et †vidit, et
57
gavisus est. Dixerunt ergo ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
58
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, ante Abraham ego sum †.
59
Tulerunt ergo lapides, ut mitterent in eum: Jesus vero abscondit se, et exiit de templo.