Caput IX.
1
Et praeteriens vidit † caecum ex nativitatem:
2
et interrogaverunt eum discipuli sui, dicentes: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes
ejus, quoniam caecus natus est?
3
Respondit Jesus, et dixit eis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur
opera
4
Dei in eo. Me oportet operari opera ejus, qui misit me, cum dies est: veniet enim
nox, cum nemo poterit
5
operari. Cum sum in hoc mundo, lumen sum mundi.
6
Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum de sputamento, et superlinuit
lutum super oculos illius
7
caeci, et dixit ei: Vade in natatoriam Siloam † (quod interpraetatur Missus). Et perressit,
et abluit se, et venit videns.
8
Vicini autem illius, et qui viderant eum antea (quoniam mendicus erat, et caecus)
dicebant: Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?
9
Alii dicebant: Hic est. Alii dicebant: Non est, sed similis est illi. Ille autem dicebat:
Ego sum.
10
Dixerunt † ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi
11
tui? † Respondit ille, et dixit: Homo, † qui dicitur Jesus, lutum fecit, et superlinuit
me, et dixit mihi: Vade in Siloam †, et ablue te. Et abii, et ablui me, et videre
coepi.
12
Dixerunt autem ei: Ubi est ille? Ait illis †: Nescio.
13
Perduxerunt autem eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat.
14
Erat autem sabbatum qua die lutum fecit Jesus, et aperiit illi oculos.
15
Rursus igitur interrogabant eum Pharisaei, dicentes: Quomodo vides? Et ille dixit
eis: Lutum fecit, et imposuit super oculos meos, et ablui me in Siloam, et ecce video.
16
Dicebant autem quidam ex Pharisaeis: Homo hic non est a Deo, quod sic sabbatum non
obserbat. Alii † dicebant: Quomodo potest homo peccator talia † signa facere? Et dissensio
erat inter eos.
17
Dicebant † ergo caeco illi †: Tu quid dicis de eo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem
dixit: Quia Propheta est.
18
Non credebant † Judaei de illo, qui fuerat caecus, donec vocaverunt parentes
19
ejus: et interrogaverunt eos: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus
natus est? Quomodo ergo videt modo?
20
Responderunt illis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster,
et quia caecus
21
natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos
nescimus: aetatem habet, ipse pro se loquatur.
22
Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos: jam enim consiliati erant Judaei,
ut si quis eum confiteretur Christum †, extra synagogam
23
fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
24
Vocaverunt ergo hominem iterum, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da honorem Deo,
nos scimus quia hic homo peccator est.
25
Dixit ergo ille †: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo
video.
26
Dixerunt ergo ei: Quid fecit tibi? quomodo aperuit oculos tuos?
27
Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et
vos vultis discipuli ejus fieri?
28
Maledixerunt ei. et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos Moysi discipuli
29
sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
30
Respondit ille homo. et dixit †: In hoc mirabile est quia vos nescitis unde sit, et
aperuit oculos meos:
31
scio quia peccatores Deus non exaudit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus
facit, hunc exaudit Deus.
32
A saeculo numquam auditum est quia aperuit quis oculos caeci nati.
33
Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam.
34
Responderunt, et dixerunt ei: In peccato natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt
eum foras.
35
Audiit autem Jesus, quia ejecerunt eum foras: et invenit eum, et dixit † ei: Tu credis
in Filium Dei?
36
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in illum?
37
Dixit ei Jesus: Et vidisti, et qui loquitur tecum,
39
ipse est. In judicium ego veni in hunc mundum: ut qui non vident videant, et qui vident
caeci fiant.
40
Et audierunt ex Pharisaeis †, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci
sumus?
41
Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum, sed dicitis: Quia videmus.
Peccatum vestrum manet in vobis.