Caput X.
1
Amen, amen dico vobis: qui non introit per januam in cohortem ovium, sed ascendit
aliunde, ille fur est, et latro.
2
Qui autem introit per januam, hic pastor est ovium.
3
Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et suas oviculas vocat nominatim,
et producit
4
illas. Cum autem oves suas omnes † emiserit, ante ipsas vadit, et oviculae illum secuntur,
quia sciunt ejus vocem.
5
Alienum autem non secuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt ejus vocem.
6
Hoc proverbium dixit illis Jesus. Illi autem non cognoverunt quod loquebatur eis.
7
Dixit ergo eis iterum: Amen, amen dico vobis, quia ego sum janua ovium
8
. Quodquod † venerunt, fures sunt, et latrones: sed † non audierunt eos oves.
9
Ego sum janua. Per me si quis introierit, salvabitur, et introibit, et exiet, et pascua
inveniet.
10
Fur non venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et
habundantius habeant.
11
Ego sum pastor bonus. Pastor enim bonus animam suam tradet pro ovibus
12
suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt propriae oves, videt
lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, quia mercennarius est: et lupus rapit,
et dispargit oves:
13
mercennarius autem fugit, quia mercennarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14
Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
15
Sicut agnoscit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovile: et illas oportet me adducere, et
vocem meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor.
17
Propterea me Pater diligit: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam
18
illam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me ipso, potestatem habeo ponendi
eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc praeceptum accepi a Patre †.
19
Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
20
Et dicebant multi ex illis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21
Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum
oculos aperire?
22
Facta sunt Encenia Hierosolymis . .
23
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24
Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicunt ei: Usquequo animam nostram tollis? si tu
es Christus, dic nobis palam.
25
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine
Patris mei, haec testimonium perhibent
26
de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis, sicut dixi
27
vobis. Qui sunt ex ovibus meis vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et secuntur
me:
28
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non quisquam rapiet
eas de manu mea.
29
Pater quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris
30
mei. Ego, et Pater unum sumus.
31
Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
32
Et respondit eis Jesus: Multa opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum
opus me lapidatis?
33
Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasfemia: et quia
tu homo cum sis facis te Deum.
34
Respondit Jesus: Nonne scriptum est in lege †: quia Ego dixi, Dii estis?
35
Si illos dixit Deos, ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi scriptura:
36
quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis: Quia blasfemat: quoniam
dixi, Filius Dei
37
sum. Si non facio opera Patris, nolite credere mihi.
38
Quod si facio, et mihi non vultis credere, vel operibus credite, et cognoscetis †
quia in me est Pater, et ego in eo.
39
Quaerebant ergo eum adpraehendere: et exiit de manibus eorum.
40
Et abiit iterum trans Jordanem in eum locum, ubi erat Johannes baptizans primum:
41
et manebat illic. Et multi veniebant ad eum, et dicebant: Quia Johannes quidem signum
fecit nullum.
42
Omnia autem quaecumque Johannes dixit de hoc, vera erant. Et multi crediderunt. in
eum.