Caput XI.
1
Erat autem quidam infirmus nomine Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae
sororis
2
ejus. Maria autem erat, quae unxit Jesum unguento, et extersit pedes ejus capillis
suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.
3
Miserunt ergo ad Jesum †, dicentes: Domine, quem amas, ecce infirmatur.
4
Audivit Jesus, et dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei,
ut clarificetur Filius Dei per ipsum.
5
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6
Ut ergo audivit, quia infirmatur †, tunc quidem mansit Jesus † in eodem loco duos
dies †.
7
Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.
8
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Judaei, et iterum vadis illuc?
9
Respondit Jesus: Nonne XII horae sunt diei? Si quis ambulaverit interdius, non offendit,
quia lucem mundi hujus videt:
10
si quis ambulaberit nocte, offendet, quia lux non est in eo.
11
Haec ait, et post haec dicit † eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut suscitem
eum.
12
Dixerunt ei discipuli: Domine, si dormit, salvus erit.
13
Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quod de dormitione somnus
diceret eis.
14
Tunc ergo eis dixit Jesus manifeste: Lazar mortuus est:
15
set gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum.
16
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur
cum illo.
17
Venit ergo Jesus: et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem.
18
Erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi a stadiis XV.
19
Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre
suo.
20
Martha ergo ut audivit quia Jesus venerat, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
21
Dixit itaque Martha ad Jesum: Domine, si hic fuisses, frater meus non esset mortuus
22
sed nunc scio quia quaecumque petieris a Deo, dabit tibi Deus.
23
Dicit ei Jesus: Resurget frater tuus.
24
Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in nobissimo die.
25
Dixit autem ei Jesus: Ego sum resurrectio, et vita, qui credit in me, etiam si mortuus
fuerit, vivit:
26
et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?
27
Ait ei Martha: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei †, qui in
hunc mundum venisti.
28
Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister
adest, † et vocat te. †
29
Et illa ut audi vit, surrexit cito, et veniebat ad eum:
30
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc illo loco, ubi occurrerat ei
Martha.
31
Judaei autem qui erant cum ea in domo, qui adloquebantur † cum eam, cum vidissent
Maria quia cito surrexit, et exivit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum,
ut fleat ibi.
32
Maria autem, ut venit ubi erat Jesus, et vidit eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit
ei: Domine, si hic fuisses, non esset mortuus frater meus.
33
Jesus ergo, ut vidit eam flentem, et Judaeos flentes, qui venerant cum ea, infremuit
spiritu, et turbavit semetipsum,
34
et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni:
35
et vide. Et lacrimatus est Jesus.
36
Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum.
37
Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non potuit hic, qui aperuit oculos caeci †, facere
ne et hic moreretur?
38
Jesus ergo fremuit intra semetipsum, t venit ad monumentum: erat autem spelunca, et
lapis superpositus ei.
39
Dicit Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha: Domine, jam fetet, quadriduum enim
40
habet. Dicit illi Jesus: Non dixi tibi quia si credideris, videbis gloriam
41
Dei? Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem levavit † oculos suos † ad caelum, et dixit:
Pater gratias ago tibi quia audisti me.
42
Et ego sciebam quia semper me audis, sed propter turbam, quae circumstat, dixi: ut
credant quia tu me
43
misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit, dicens: Lazare prodi
44
foras. Et exiit † ille, qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies
ejus sudario conligata erat. Et dixit ad eos Jesus: Solvite eum, et sinite ire.
45
Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam †, videntes quae fecit †, crediderunt
in
46
eum. Quidam vero ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis id quod † fecit
Jesus.
47
Collegerunt ergo Principes Sacerdotum et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciemus,
quia hic homo talia signa
48
facit? Si relinquamus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent
nostrum locum, et gentem.
49
Unus autem ex ipsis nomine Caifas, cum esset Princeps Sacerdotum anni illius, dixit
eis: Vos nescitis quicquam,
50
neque cogitatis quia expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens
pereat.
51
Hoc autem a se ipso non dicebat: sed cum esset Princeps Sacerdotum anni illius, prophetavit,
quia incipit Jesus mori pro gente,
52
et non tantum pro gentem, sed ut Filios Dei, qui sunt dispersi, colligat in unum.
53
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54
Jesus ergo jam non in palam ambulabat aput Judaeos, sed abiit in regionem longinquam
juxta desertum, in civitatem, quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis
suis.
55
Proximum autem erat Pascha Judaeorum. Ascenderunt ergo † multi Hierosolyma de regione
ante Pascha, ut sanctificarent
56
+ se ipsos. + Quaerebant ergo Jesum: et conloquebantur ad alis alium, in templo stantes,
et dicentes: Putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem Principes Sacerdotum,
et Pharisaei praeceptum, ut si quis cognoverit ubi sit, ut indicet, et adprehendant.