Caput XII.
1
Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, qui fuit mortuus
†, quem suscitavit.
2
Fecerunt ergo † ei cenam ibi: et Martha ministrabat, et Lazarus unus erat ex discumbentibus
3
cum eo. Maria itaque accepit libram unguenti pistici †, et unxit pedes Jesu, et extersit
capillis suis pedes ejus: et domus impleta est ex odore unguenti.
4
Et dicit unus ex discipulis ejus, Judas Simon † Scariotes, qui incipiebat eum tradere:
5
Quare hoc unguentum non veniit denariis CCC. et datum est pauperibus?
6
Dixit autem hoc, non quia de pauperibus pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos
habebat †, et quae mittebantur, exportabat.
7
Dixit ergo ei Jesus: Sine † illam ut in diem sepulturae meae servet
8
illut. Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem non semper.
9
Et turba multa ex Judaeis audivit † quia illic est: et venerunt, non propter Jesum
†, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10
Cogitaverunt autem Principes Sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
11
quia multi propter illum abibant Judaeorum †, et credebant in Jesum.
12
In crastinum autem turba, quae venit ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus
Hiero-
13
solyma, acceperunt flores palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Ossanna,
benedictus, qui venit in nomine Domini Rex Istrahel.
14
Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
15
Noli timere filia Sion: ecce Rex tuus venit sedens super pullum asini.
16
Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando clarificatus est Jesus, recordati
sunt quia haec erant scripta: et haec fecerunt ei.
17
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quia Lazarum vocavit de monumento,
et suscitavit eum a mortuis.
18
Propterea obviam ei venit turba: quoniam audierunt quia hoc fecit signum.
19
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia non prodestis † quicquam? ecce
omnis mundus post eum
20
abiit. + Erant Graeci quidam + ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Betsaida Galilaeae, et rogabant eum,
dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22
Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas autem, et Philippus iterum dicunt ad Jesum.
23
Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24
Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit,
25
ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adferet. Qui amat animam
suam in hoc mundo, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam
custodit eam.
26
Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, illic et minister meus erit.
Si quis autem mihi ministraberit, honorificabit eum Pater.
27
Nunc anima mea turbatur. Et quid dicam? Pater, salvifica me Pater ex hac hora: sed
propterea veni in horam istam.
28
Pater, clarifica tuum nomen. Venit ergo vox de caelo: Et clarificabi, et iterum clarificabo.
29
Turba ergo, quae stabat, et audiebat, dixerunt: Tonitruum factum est †. Alii dicebant:
Angelus ei locutus est.
30
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos.
31
Nunc juditium est mundi: nunc Princeps mundi hujus mittetur deorsum.
32
Et ego si exaltatus ero a terra, omnia traham
33
ad me. Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.
34
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia † Christus manet in aeternum: et quomodo
tu dicis: Quia oportet exaltari Filium hominis? Quis est Filius hominis?
35
Dicit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus † lux in vobis est. Ambulate dum lucem
habetis, ut non tenebrae vos comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo
36
eat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus:
et abiit, et abscondit se ab eis.
37
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in
38
eum: ut sermo Eseiae Prophetae impleatur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui
nostro? et bracchium Domini cui revelatum est?
39
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit
40
Eseias: Excoecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et
intellegant † corde, et convertantur, et sanabo eos.
41
Haec dixit Eseias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo.
42
Interim tamen et ex Principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non
confitebantur, ne de Synagoga eicerentur.
43
Dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
44
Jesus autem clamabat, et dicebat †: Qui credit in me, credit et in eum, qui misit
me.
46
Ego lux in hunc mundum veni: omnis, qui credit in me, in tenebris non
47
manet. Et qui audierit verba mea, et custodierit †, ego eum non judico: non enim veni
ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48
Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo, quem ego locutus
sum, ille judicabit eum novissimo die.
49
Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi praeceptum
dedit quid dicam, et quid
50
loquar. Et scio quia praeceptum ejus vita aeterna est. Quae ego loquor, sicut dixit
mihi Pater, sic loquor.