Caput XIII.
1
Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit ejus hora ut transiret ex
hoc mundo ad Patrem, diligens discipulos suos, qui erant in hoc mundo, usque in finem
dilexit eos.
2
Et cena facta, cum diabulus jam se misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis
Scariotes;
3
sciens autem Jesus † quia omnia dedit ei Pater in manus. et quia a Deo exivit, et
ad Deum vadit;
4
surgit a cena, et ponit vestimenta: et cum accepisset linteum, praecinxit
5
se. Deinde misit aquas in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum. et extergere
de linteo, quo erat praecinctus.
6
Venit ad Simonem. Et dixit illi: Domine, tu mihi lavas pedes?
7
Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis, cognosces
8
postea. + Dicit ei Petrus: Non lavas mihi in aeternum. Respondit † Jesus: Si non labero
te, non habes † partem mecum.
9
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes †, sed etiam manus, et caput.
10
Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes labet, sed est mundus totus.
Et vos mundi estis, sed non omnes.
11
Sciebat enim qui traderet eum, quis esset: propterea dixit: Quia non estis mundi omnes.
12
Et postquam lavit pedes eorum, accepit vestimenta †: et cum iterum recubuisset, dicit
eis: Scitis quid fecerim vobis?
13
Vos vocatis me Magister, et Dominus †: et bene dicitis: sum enim.
14
Si ergo lavi vestros pedes ego Dominus, et Magister, et vos debetis alter alterius
lavare pedes.
15
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, etiam et vos faciatis.
16
Amen, amen dico vobis, non est servus major Domino suo, neque Apostolus major † eum,
qui misit
17
eum. Si haec scitis, beati estis † si feceritis ea.
18
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura: Qui
edit mecum panem, levavit super me calcaneum
19
suum. Amodo dico vobis, prius quam fiat; ut credatis, cum factum fuerit, quoniam ego
sum.
20
Amen, amen dico vobis. qui accipit eum, quem misero, me accipit: qui autem me accipit,
accipit eum, qui me misit.
21
Haec cum dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen,
amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22
Aspiciebant ergo ad alis alium discipuli, esitantes de quo diceret.
23
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Dic quis est?
25
Itaque, cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis
26
est? Respondit Jesus: Ille est, cui intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset
panem, dedit Judae Simoni Scariotae.
27
Et ut accepit panem, introivit in eum Satanas. Dicit ergo † ei Jesus: Quod facis,
fac celerius.
28
Hoc autem nemo sciit discumbentium, quid dixerit ei.
29
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quoniam dicit ei Jesus: Eme ea,
quae opus sunt in vobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret.
30
Cum ergo accepisset panem, exivit continuo. Erat autem nox.
31
Cum ergo exisset, dicit Jesus: + Nunc clarificatus est Filius hominis; et Deus clarificatus
est
32
in eo. Et Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum.
33
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeritis me; et sicut dixi Judaeis: Quo eo ego,
vos non potestis venire: et vobis dico modo.
34
Praeceptum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut ego † dilexi vos; ut et vos
diligatis invicem.
35
In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad alis
alium.
36
Dixit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado, non potes
me modo sequi: sequeris autem me † postea.
37
Dicit ei Petrus: Domine †, quare non possum te sequi modo? animam meam ponam pro te.
+ Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me ponis?