Caput XIV.
1
Amen, amen dico tibi, non cantavit gallus, donec tu me ter neges. Non turbetur cor
vestrum. Credite in Deum, et in me credite.
2
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quotminus dixissem vobis quia vado parare
vobis locum.
3
Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accersio vos ad me, ut
ubi ego sum, et vos sitis.
4
Et quo vado † scitis, et viam scitis.
5
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: quomodo viam scimus †?
6
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7
Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis: et amodo nostis eum, et vidistis eum.
8
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis. Patrem, et sufficit nobis.
9
Dicit ei Jesus: Tanto temporis vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui
vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
10
Non credis † quia ego in Patre, et Pater in me est? Verva, quae ego loquor vobis,
a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse loquitur, et opera, quae ego
facio, ipse
11
facit Credite mihi † quia ego in Patre, et Pater in me:
12
alioquin propter opera ipsa credite mihi. Amen, amen dico vobis, quia, qui credit
in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad
Patrem vado.
13
Et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, ego faciam, ut honorificetur Pater in
Filio.
15
Si diligitis me, praecepta mea
16
servate. Et ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum in aeternum,
sit,
17
Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit
eum. Vos videtis eum, et cognoscitis, quia aput vos manet †, et vobiscum est †.
18
Non relinquam vos orfanos: venio † ad
19
vos. Adhuc modicum, et hic mundus me non videt. Vos autem videbitis me: quia ego vivo,
et vos vivetis.
20
In illo die cognoscetis †, quia ego † in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21
Qui audit praecepta mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit
me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.
22
Dicit Judas, non ille Scariotes, sed alius: Domine, quid factum est, quia nobis incipis
manifestare te ipsum, et non huic mundo?
23
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servavit, et Pater
meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem aput eum faciemus.
24
Qui non diligit me, sermones meos non servat. Sermonem, quem audistis, meus non est;
sed ejus, qui misit me, Patris.
25
Haec locutus sum vobis aput vos manens.
26
Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit
omnia, quaecumque dixero.
27
Pacem do vobis, pacem meam relinquo vobis: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis.
Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
28
Audistis quia dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis, quia
vado ad Patrem: quoniam Pater major me est.
29
Nunc dixi vobis priusquam fiat; ut, cum factum fuerit,
30
credatis. Jam non multa loquor vobis. Venit enim hujus mundi princeps, et in me non
habet
31
quicquam. Sed, ut cognoscat hic mundus quia diligo Patrem, sicut praeceptum mihi dedit
Pater, sic facio. Surgite, camus hinc.