Caput XV.
1
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollit † eum Pater: et omnem, qui adferet
fructum, purgabit eum, ut fructum plurimum adferat.
3
Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
4
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a se, nisi manserit
in vite; sic, et qui in me non manserit.
5
Ego sum vitis, vos palmites estis qui manet in me, et ego in eo, hic adferet fructum
multum: quia sine me nihil potestis facere.
6
Si quis autem in me non manserit, praecisus est, sicut palmes, et missus est foras,
et aruit, et colligent eos, et in ignem mittunt †, et
7
ardent. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis,
petite †, et fiet vobis.
8
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum adferatis, et efficiamini
me discipuli.
9
Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi. Manete in dilectione mea.
10
Si praecep ta mea servaberitis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris praecepta
servavi, et maneo in ejus dilectione.
11
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi
13
vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat † pro amicis suis.
14
Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
15
Jam non dico † vos servos, quia servus nescit quid facit Dominus ejus. Vos autem dixi
amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16
Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum adferatis,
et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis a Patre in nomine meo, det vobis.
17
Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
18
Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem † odio habuit.
19
Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret: vero enim quia de mundo
non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20
Mementote sermonem quem ego dixi vobis; Non est servus majore Domino suo. Si me persecuti
sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaberunt, et vestrum
21
servabunt. Sed haec faciunt omnia circa vos † propter nomen meum; qui nesciunt eum,
qui me misit.
22
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem
non habent de peccato suo.
23
Qui me odit, et Patrem meum odit.
24
Si opera non fecissem in eos, quae nemo alius fecit, peccatum non heberent: nunc autem
et viderunt, et odio habuerunt et me, et Patrem
25
meum. Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt
me gratis.
26
Cum ergo venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui
a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de
27
me: et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.