Caput XVIII.
1
Haec cum dixisset Jesus, exivit cum discipulis suis trans torrentem fluminis Cedri
†, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli
2
ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, ipsum locum: quia frequenter Jesus
convenerat illuc cum discipulis suis.
3
Judas ergo, cum accepisset a cohorte, et a Principibus Sacerdotum, et Farisaeis ministros,
venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis.
4
Jesus autem † sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit. et dixit eis:
Quem quaeritis?
5
Responderunt ei: Jesum Nazoreum. Dicit eis: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat
eum cum
6
ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7
Iterum ergo eos interrogavit Jesus: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazoreum.
8
Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo quaeritis me, sinite hos abire:
9
ut impleretur sermo, quem dixit: Quia, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
10
Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum Principis Sacerdotum,
et abscidit auriculam ejus; dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium † in vagina sua. Calicem, quem dedit mihi Pater,
non vis bibam illum?
12
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt,
13
et adduxerunt eum ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat Princeps Sacerdotum
anni illius.
14
Erat autem Caifas, qui consilium dedit Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro
populo.
15
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat
notus Principi Sacerdotum, et simul introivit † cum Jesu in atrium Principis Sacerdotum.
16
Petrus autem stabat ad osteum foris. Exivit ergo discipulus ille alius, qui erat notus
Principi Sacerdotum, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum.
17
Dixit ergo Petro illa ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis hujus?
Dicit ille: Non sum.
18
Stabant autem servi et ministri ad carbones, quia frigus erat: erat autem cum eis
et Petrus stans, et calefaciens se.
19
Princeps ergo Sacerdotum interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus.
20
Respondit Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in Synagoga, et in
templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21
Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt,
quae dixerim ego.
22
Haec autem cum dixisset, unus de adstantibus ministris dedit palmam Jesu, dicens:
Sic respondes Principi Sacerdotum?
23
Respondit el Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene,
quid me caedis?
24
Misit ergo eum Annas vinctum ad Caiphan pontificem.
25
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu
ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
26
Dicit unus ex servis Pontificis, cognatus; ejus, cujus abscidit Petrus auriculam:
Non ego te vidi in horto cum
27
illo? Iterum ergo negavit, et statim gallus cantavit.
28
Adducunt Jesum a Caiphan in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt in
praetorium, ut non contaminarentur, sed † manducarent Pascha.
29
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem adfertis adversus hominem
hunc?
30
Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi traderemus eum.
31
Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate de eo. Dixerunt
ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam;
32
ut sermo Jesu impleatur, quem dixit, significans qua morte moreretur.
33
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit illi: Tu es
Rex Judaeorum?
34
Respondit Jesus: A te metipso tu † hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?
35
Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua, et Princeps Sacerdotum tradiderunt
te mihi: quid fecisti?
36
Respondit Jesus; Regnum meum non est de mundo hoc: si de hoc mundo esset regnum meum,
ministri mei decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est
hinc.
37
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego.
Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in hunc mundum, ut testimonium perhibeam veritati:
omnis qui est ex veritate, audit meam vocem.
38
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et, cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos,
et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
39
Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam in Pascha vobis: ergo dimittam vobis
Regem Judaeorum?
40
Clamaverunt ergo omnes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro.