Caput XIX.
1
Tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum, et flagellis
2
cecidit; et milites ornatam coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et vestem purpuream
† circumdederunt
3
eum, et veniebant ad eum, et dicebant: Habe Rex Judaeorum: et dabant ei palmas.
4
Exivit itaque Pilatus † foris, et dicit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis
quia non invenio causam in eo.
5
Exivit ergo Jesus foras † habens spineam coronam, et purpureum vestimentum, et dixit
eis: Ecce homo.
6
Cum ergo vidissent eum Princeps Sacerdotum, et ministri, clamabant: Crucifige, crucifige
eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio causam
in eo.
7
Responderunt Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, qui Filium se
Dei fecit.
8
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit,
9
et introivit in † praetorium iterum, et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus vero responsum
non dedit ei.
10
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quoniam potestatem habeo crucifigere
te, et potestatem habeo dimittere te?
11
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi esset tibi data desuper.
Propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet.
12
Exinde † quaerebat dimittere eum. Judaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittes,
non es amicus Caesaris. Omnes, qui Regem facit se, contradicit Caesari.
13
Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali
in locum †, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gennetha.
14
Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis: Ecce Rex vester.
15
Clamaverunt † ergo illi: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum
crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Caesarem.
16
Tunc ergo tradidit eis illum, ut cruci eum figerent. Susceperunt ergo † Jesum;
17
et bajulans sibi crucem, exiit in eum locum, qui dicitur Calvariae locus, Habraeice
18
Golgotha, ubi eum crucifixerunt, et cum eo alios duos, hinc, et hinc, medium autem
Jesum.
19
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus
Nazarenus Rex Judaeorum.
20
Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus
est Jesus: et erat scriptum Hebraeice, Graece, et Latine.
21
Dicebant ergo Pilato Principes Judaeorum: Noli scribere Rex Judaeorum; sed, quia dixit:
Rex sum Judaeorum.
22
Respondit Pilatus: Quod scripsi scripsi.
23
Milites ergo, cum crucifixissent Jesum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quattuor
partes, unicuique militi partem. Erat autem tunica rudis, desuper contexta per totum.
24
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cujus sit; ut Scriptura
impleatur: Diviserunt vestimenta mea et in vestem meam miserunt sortem. Et milites
quidem haec fecerunt.
25
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleope, et
Maria Magdalene.
26
Cum vidisset autem Jesus matrem, et discipulum adstantem †, quem diligebat, dicit
matri: Mulier, ecce Filius
27
tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit illam discipulus
in sua.
28
Postea Jesus, sciens quia omnia consummata sunt, ut compleatur Scriptura, dixit:
29
Sitio. Vas positum erat aceto plenum. Spongiam ergo plenam aceto perticae circumponentes,
obtulerunt ori ejus.
30
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consumatum est. Et inclinato capite, tradidit
spiritum.
31
Judaei ergo, quia cena pura erat, ut non remanerent in crucem corpora sabbato, (erat
enim magnus dies illius sabbati) rogaverunt Pilatum, ut frangerentur crura eorum,
et tollerentur.
32
Venerunt ergo milites; et illius † quidem primi, fregerunt crura, et alterius, qui
simul crucifixus erat † cum eo.
33
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt crura ejus,
34
sed unus militum lancea latus ejus pupugit †, et exivit continuo sanguis,
35
et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus. Et ille
scit, quia vera dicit, ut et vos credatis.
36
Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: Ossum non confringetis ex eo.
37
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem compunxerunt.
38
Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimatia, qui et ipse discipulus erat Jesu,
occulte autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu; et permisit Pilatus.
39
Venerunt et tulerunt eum. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum,
ferens mixturam murrae, et aloes, quasi libras centum.
40
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos est
Judaeis sepelire.
41
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo
nondum quisquam positus erat.
42
Ibi ergo, propter parasceven, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.