Caput XX.
1
Una autem sabbati venit Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum;
et vidit lapidem sublatum a monumentum.
2
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus,
et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt illum.
3
Exivit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
4
Currebant autem ipsi duo simul, ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et
venit prior ad monumentum.
5
Et cum se inclinasset, et prospexisset, vidit posita lintheamina, non tamen introivit.
6
Venit ergo Simon Petrus sequens, et intravit in monumentum, et vidit lintheamina
7
posita, et sudarium, quod erat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed
separatim involutum in uno loco.
8
Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit,
et credidit:
9
nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
10
Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
11
Maria autem sedebat ad monumentum plorans, et cum fleret, inclinavit se, et prospexit
in monumentum;
12
et videt duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum
fuit corpus Jesu.
13
Dicunt ei illi, mulier quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio
ubi eum posuerunt.
14
Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et videt Jesum stantem, et non sciebat
quia Dominus est.
15
Dicit ei Jesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans quia hortulanus
est †, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego
eum tollam.
16
Dicit ei Jesus: Maria. Et † conversa illa, dicit ei Haebreice: Rabboni. (quod interpraetatur,
Magister.)
17
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem †: vade autem ad fratres
meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et † Deum meum, et Deum
vestrum.
18
Venit Maria Magdalene adnuntians discipulis, quia vidit Jesum, et haec dixit.
19
Cum esset ergo sero die illa, una sabbatorum, et osteis clusis, ubi erant discipuli
inclusi propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit † eis:
Pax vobis.
20
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus, et latus suum †: et gavisi sunt discipuli
viso Jesu.
21
Dicit ergo eis Jesus † iterum: Pax vobis. Sicut me misit Pater, et ego mitto vos.
22
Hoc † cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
23
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt.
24
Thomas autem unus ex XII. qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus.
25
Dixerunt ergo ei ceteri discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro
in manibus ejus figuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam
manum meam in latus ejus, non credam.
26
Post dies octo iterum erant discipuli intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis
clusis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
27
Deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et mitte manum in
latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
28
Respondit Thomas, et dicit ei: Dominus meus, et Deus meus.
29
Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
30
Multa quidem, et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non
sunt scripta in libro
31
hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Jesus Christus est Filius Dei †; et
ut credentes, vitam aeternam † habeatis in nomine ejus.