Ad Matutinum Dominicae Resurrectionis.

 Ad Primam.

 Ad Tertiam, Sextam et Nonam.

 Ad Vesperas.

Ad Matutinum Dominicae Resurrectionis.

Antiphona. Sancta Maria virgo.

Psalmus.

Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit.

Sacrificavit filium suum dextera ejus: et brachium sanctum ejus.

Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

In illa die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum ejus.

Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea.

Benedictus, qui venit in nomine Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis.

Laetentur coeli, et exultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus: gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.

Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus.

Gloria Patri etc.

Antiphona. Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo etc.

Gloria Patri etc.