DE MIXTIONE ELEMENTORUM

DE MIXTIONE ELEMENTORUM

Dubium apud multos esse solet quomodo elementa sint in mixto.

Videtur autem quibusdam quod, qualitatibus activis et passivis elementorum ad medium aliqualiter reductis per alterationem, formae substantiales elementorum manent: si enim formae substantiales non maneant, corruptio quaedam elementorum esse videbitur et non mixtio.

Rursus si forma substantialis corporis mixti sit actus materiae non praesuppositis formis simplicium corporum, simplicia corpora elementorum rationem amittent. Est enim elementum ex quo componitur aliquid primo, et est in eo, et est indivisibile secundum speciem; sublatis enim formis substantialibus, non sic ex simplicibus corporibus corpus mixtum componetur, quod in eo remaneant. Est autem impossibile sic se habere; impossibile est enim materiam secundum idem diversas formas elementorum suscipere. Si igitur in corpore mixto formae substantiales elementorum salventur, oportebit diversis partibus materiae eas inesse. Materiae autem diversas partes accipere est impossibile, nisi praeintellecta quantitate in materia; sublata enim quantitate, substantia indivisibilis permanet, ut patet in primo physic.. Ex materia autem sub quantitate existente, et forma substantiali adveniente, corpus physicum constituitur. Diversae igitur partes materiae formis elementorum subsistentes plurium corporum rationem suscipiunt.

Multa autem corpora impossibile est esse simul. Non igitur in qualibet parte corporis mixti erunt quatuor elementa; et sic non erit vera mixtio, sed secundum sensum, sicut accidit in aggregatione corporum insensibilium propter parvitatem.

Amplius, omnis forma substantialis propriam dispositionem in materia requirit, sine qua esse non potest: unde alteratio est via ad generationem et corruptionem.

Impossibile est autem in idem convenire propriam dispositionem, quae requiritur ad formam ignis, et propriam dispositionem quae requiritur ad formam aquae, quia secundum huiusmodi dispositiones ignis et aqua sunt contraria.

Contraria autem impossibile est esse in eodem. Impossibile est igitur quod in eadem parte mixti sint formae substantiales ignis et aquae.

Si igitur mixtum fiat remanentibus formis substantialibus simplicium corporum, sequitur quod non sit vera mixtio, sed solum ad sensum, quasi iuxta se positis partibus insensibilibus propter parvitatem.

Quidam autem utrasque rationes vitare volentes, in maius inconveniens inciderunt.

Ut enim mixtionem ab elementorum corruptione distinguerent, dixerunt formas substantiales elementorum aliqualiter remanere in mixto. Sed rursus ne cogerentur dicere esse mixtionem ad sensum, et non secundum veritatem, posuerunt quod formae elementorum non manent in mixto secundum suum complementum, sed in quoddam medium reducuntur; dicunt enim quod formae elementorum suscipiunt magis et minus et habent contrarietatem ad invicem. Sed quia hoc manifeste repugnat communi opinioni et dictis Aristotelis dicentis in praedic., quod substantiae nihil est contrarium, et quod non recipit magis et minus; ulterius procedunt, dicentes quod formae elementorum sunt imperfectissimae, utpote materiae primae propinquiores: unde sunt mediae inter formas substantiales et accidentales; et sic, inquantum accedunt ad naturam formarum accidentalium, magis et minus suscipere possunt.

Haec autem positio multipliciter improbabilis est.

Primo quidem quia esse aliquid medium inter substantiam et accidens est omnino impossibile: esset enim aliquid medium inter affirmationem et negationem. Proprium enim accidentis est in subiecto esse, substantiae vero in subiecto non esse. Formae autem substantiales sunt quidem in materia, non autem in subiecto: nam subiectum est hoc aliquid; forma autem substantialis est quae facit hoc aliquid, non autem praesupponit ipsum.

Item ridiculum est dicere medium esse inter ea quae non sunt unius generis; ut probatur in decimo metaph., medium enim et extrema ex eodem genere esse oportet; nihil igitur medium esse potest inter substantiam et accidens.

Deinde impossibile est formas substantiales elementorum suscipere magis et minus. Omnis enim forma suscipiens magis et minus est divisibilis per accidens, inquantum scilicet subiectum eam potest participare vel magis vel minus. Secundum autem id quod est divisibile per se vel per accidens, contingit esse motum continuum, ut patet in sexto physic.. Est enim loci mutatio et augmentum et decrementum, secundum quantitatem et locum quae sunt per se divisibilia; alteratio autem secundum qualitates quae suscipiunt magis et minus, ut calidum et album. Si igitur formae elementorum suscipiunt magis et minus, tam generatio quam corruptio elementorum erit motus continuus. Quod est impossibile.

Nam motus continuus non est nisi in tribus generibus, scilicet in quantitate et qualitate, et ubi, ut probatur in quinto physic..

Amplius, omnis differentia secundum formam substantialem variat speciem.

Quod autem recipit magis et minus, differt quod est magis ab eo quod est minus et quodammodo est ei contrarium, ut magis album et minus album. Si igitur forma ignis suscipiat magis et minus, magis facta vel minus facta speciem variabit, et non erit eadem forma, sed alia. Et hinc est quod philosophus dicit in octavo metaph., quod sicut in numeris variatur species per additionem et subtractionem, ita in substantiis.

Oportet igitur alium modum invenire, quo et veritas mixtionis salvetur, et tamen elementa non totaliter corrumpantur, sed aliqualiter in mixto remaneant.

Considerandum est igitur quod qualitates activae et passivae elementorum contrariae sunt ad invicem et magis et minus recipiunt. Ex contrariis autem qualitatibus quae recipiunt magis et minus constitui potest media qualitas, quae sapiat utriusque extremi naturam, sicut pallidum inter album et nigrum, et tepidum inter calidum et frigidum. Sic igitur, remissis excellentiis qualitatum elementarium, constituitur ex his quaedam qualitas media, quae est propria qualitas corporis mixti, differens tamen in diversis secundum diversam mixtionis proportionem: et haec quidem qualitas est propria dispositio ad formam corporis mixti, sicut qualitas simplex ad formam corporis simplicis. Sicut igitur extrema inveniuntur in medio, quod participat naturam utriusque, sic qualitates simplicium corporum inveniuntur in propria qualitate corporis mixti. Qualitas autem simplicis corporis est quidem aliud a forma substantiali ipsius, agit tamen in virtute formae substantialis, alioquin calor calefaceret tantum, non autem per eius actionem forma substantialis educeretur in actum; cum nihil agat ultra suam speciem.

Sic igitur virtutes formarum substantialium simplicium corporum in corporibus mixtis salvantur. Sunt igitur formae elementorum in corporibus mixtis non quidem actu, sed virtute: et hoc est quod Aristoteles dicit in primo de gener.: non manent igitur elementa scilicet in mixto actu, ut corpus et album, nec corrumpuntur nec alterum nec ambo: salvatur enim virtus eorum.