B. ALBERTI MAGNI, ORDINIS PRAEDICATORUM, ELOGIUM.

B. ALBERTI MAGNI, ORDINIS PRAEDICATORUM, ELOGIUM.

ALBERTUS Deiparae Philosophus,THOMAS Verbi Theologus fuit,

Bene hic de Filio, bene ille scripsit de Matre :Uterque Magnus, sed ille Magister, hic discipulus ;

Uter plura sciverit ambiguum est,Uterque aliquid scivit post omnia.

In ALBERTO aliquid eminet unde supra alios Magnus est,Rudis aetate prima et ultima :

Parum debuit naturae, ut omnia deberet gratiae ;Momento eruditus, momento indoctus,

Didicit omnia simul, omnia simul dedidicit,Abstulit scientiam quae dederat,

Ut sciret qui reddit, alienum esse quod redditur.Bene usus Scientiis, quas acceperat commodatas, Implevit Orbem octingentis libris, Satis unus omnibus Bibliothecis , Nec mirum si omnibus sufficit qui THOMAE discipulo satis fuit.

Nec tantum erudivit orbem, sed correxit, Emendavit in Gulielmo a sancto Amore errores futuros, Praeparavit antidotum venenis venturis : Fallaces Aurelii et Pseudo Augustini Expugnati sunt ab ALBERTO diu antequam nati.Nulla opinio etiam falsa fefellit ALBERTUM, Modum posuit Artibus curiosis ne ultra pergerent, Ostendit ubi desineret natura, unde inciperet gratia : Petiit a Virgine ne falli posset, addidit illa ne falleret, Nemo erravit sub ALRERTO Magistro, et THOMA Discipulo.

Media aetas ALBERTI illustris, omnis humilis fuit, Magister Sacri Palatii maluit Germaniam docere quam Romam, Ratisbonenses Infulas sponte exuit, quas invitus acceperat ; Vix inter suos provinciam regere voluit, qui Ordini regendo par erat. Fundator Ordinis futurus, nisi Dominicus praecessisset.Qui omnia didicit a Maria, nihil melius didicit quam Mariam, Scivit illam antequam aliquid disceret, Illam scivit postquam omnia dedidicit, Prima haec vox erupit infanti, et ultima seni.

Denique dum ex Cathedra dictat, non tam verba quam oracula, Obmutuit extemplo oraculum Orbis, Et cujus memoria Sapientiae promptuarium erat, Id tantum tunc meminit se nihil amplius meminisse.Nec mutum tamen ALBERTI silentium fuit, ALBERTUS senex et rudis adhuc Orbis Magister erat, Probabat immemor divinum esse quidquid memor dictaverat.

Obiit anno aetatis 87, clarus miraculis, Ipse eruditus et rudis miraculum fuit, Nec minori prodigio amisit Scientias quas accepit, Beatus qui amittere Scientiam voluit, ut innocentiam retineret.