Non Medaeis poculis, benevole Lector, sed studio, labore inpensisque maximis senescentem Albertum ad florescentem aetatem reduximus. Siluerat vetusta nimium tam resonans Ecclesiae tuba, caligaverat prae antiquitate tantus splendor : vixque Albertus in Alberto conspicuus erat. Terrebat quotquot ante nos extitere tantum laboris pondus ; dum privato et publico bono consulendi necessitas urgeret. Erexit tandem animum secura benevolentiae tuae confidentia, tibique Albertum redivivum offerimus, de cujus scriptis nihil est quod hic veterum et recentiorum Auctorum laudes texamus : cum res ipsa fidem, si aliunde non foret, abunde tibi faceret. Hoc unum addemus beatum virum non scriptis solum, sed et pietate sanclimoniaque ita magnum, ut dubium reliquerit.plus litteris an pietate processerit: utrum plus scriptori praestantisssimo laudis, an viro sanctissimo venerationis debeatur. Sanctum Ecclesia judicat, doctissimum scripta praedicant : ita ut neminem plura ex universis et in singulis attigisse audacter possimus dicere. Unde non obscure quilibet colligat memoriam Alberto pene immensam, lectionem infinitam, ingenium ad percipiendum, judicium ad seligendum paria fuisse. Quibus si addas indefessum laborem, aetatem longissimam secunda valetudine ad octoginta circiter annos perductam, rationem quodammodo ineas, qua tandem mortalis unus, tam multa tamque accurate scripserit, quorum singula multos homines eosque eruditissimos aetatesque plurimas requirerent.
Universam Philosophiam non quidem obiter et captiose, ut solet, sed acutissime pertractavit : ita ut nec brevitatem, nec quid redundans liceat animadvertere : de quo justius quam de Pevicle veteri comoedo possemus dicere, in labiis ejus sedisse veluti quamdam philosophandi deam. Sed quod adhuc mirum tibi videbitur, ita Aristotelicae philosophiae non defensor modo, sed et usque ad minutissima verba acutissimasque sententias aemulator fuit, ut cujus philosophiam sectaretur, dicendi quoque exprimeret modum : facileque discernere nescias, interpresne Aristotelis an ipse sit Aristoteles : possesque, quod de Philone viro eruditissimo apud Graecos usurpatum est, dum inquiebant, aut Plato Philonem sequitur, aut Platonem Philo, Alberto ad principem Peripateticae disciplinae relato, jure merito aptare. Unde interpretando Aristotelem tantam ipsius verbis fidem adhibuit, ut corruptissimam translationem commentatus non mutaverit, imo incorruptissimam ipsam corruptionem multis in locis servaverit. Nec minus insuper Platonis, Epicuri, Pythagorae, aliorumque Philosophorum dogmata calluit quam Aristotelica. Primus enim Latinorum quidquid in Latinis, Graecis, Arabibus, Hebraeis, aegyptiis Philosophis accuratissimum et praestantissimum fuit, perscrutatus est. In quibus omnibus mens libera semper fuit, nullis implicata ambagibus (sponte enim fluunt acutae sententiae) omnia perlustravit naturae mysteria, et ea quidem ex primis et proximis rerum causis : scire enim est res per causas cognoscere ex mente Aristotelis, quam ita assecutus est, ut posteri omnes qui in eum scripserunt, aut parum admodum, aut nihil adjecerint.
In libris quos in Bibliam scripsit, illud praecipuum obtinet inter omnes elogium, neminem Scripturae sacrae mentem altius aut eruditius ex sanctis Patribus collegisse. Unum tamen est dolendum, maximam ferme partem eorum quae in universam Bibliam scripsit, excidisse.
Veniunt deinde varii Sermones, in quibus tanta relucet eloquentia et tantus religionis zelus, ut non mirum si aliquando Ratisbonae haereticus praeco verba facturus, cum ascendisset suggestum pervetustum et saxeum unde ad populum conciones habebat Albertus (qui hac etiam aetate visilur) exemplo mutus evaserit : quo prodigio senatus permotus alium statuit ad vicinam columnam, quem cum ascendisset impurus rabula, pristina voce valuit.
Volumen unum varios continet in B. Dionysium Areopagitam Commentarios, in quibus hactenus inexplicata evolvit, humanoque altiora captu, ore styloque mortali infra spem citraque rem
et effectum cuilibet perspicua reddit, ita ut facile onstet D. Paulum interpretis vice functum esse, ut alias pravissimi Auctores testantur.
Deinde Theologica mysteria pandit, in quibus adeo processit, ut omnibus quod mutuarentur aut imitarentur reliquerit, quid excogitarent prope nihil. Uno verbo si rerum ordinem multis iisque doctissimis qui Albertum sunt insecuti ademeris, nihil in illis praeter Albertum reperies.
Tomus alter miranda prorsus divinae omnipotentiae et sapientiae secreta prodit, dum rerum ordinem et originem inquirit, agendo de materia prima, de tempore, de caelo, de Angelis et homine. Quae in Deiparae laudes litteris exaravit, non ingenio tantum illum suo, sed studio eliam quo in illam ferebatur, assecutum esse plane declarant, quae sic accurata sunt, ut de praesenti illius auxilio nemo qui legerit, dubitabit.
In Miscellaneis stupendam ingenii fertilitatem exhibet, qualem vix unquam mortalium quispiam est assecutus. Percurre, benevole Lector, et adhuc majora videbis quam possimus verbis exprimere. Nec te terreat tantorum voluminum congeries, hac spe recreatum, mortalem posse percurrere quae mortalis scripsit. Cum aliunde non solum Alberti Magni meritis et tibi, hoc gratitudinis debeas pignus, ut saltem oculis sin mente tantum opus delibes, sed etiam laboribus, vigiliis, studio, perquisitioni et sollicitae sagacitati RR. PP. celeberrimi Ordinis Praedicatorum.
Inter eos, mirandum sane quantum operae contulit R. A. P. Jammy : omnia enim volumina pervestigavit, a mendis expurgavit, innumeris locis restituit, citationibus quae desiderabantur illustravit, copiosissimis indicibus auxit, et ad majorem distinctionem titulos qui tractatibus aut partibus eorum deerant, supplevit : universa denique in quam optimum licuit ordinem negotiose digessit, ita ut sicut olim de Sophia decrepita muliere et paupere quae obviantes curribus detrahebat lapides dum Apollinis templum construeretur, inscriptum fuit, Sophia me fecit, possimus nunc justius dicere, R. A. P. Jammy me fecit, dum indefesso labore pristino aut forsan nunquam viso statui tanta volumina restituit. Vale.
Mirare eum qui vivens non habuit parem, extinctum et Beatum venerare, doctissimum studiose imitare.
Hanc novam editionem multis expurgatam mendis quas in tam longo ac difficili opere irrepsisse erat fere impossibile tibi iterum commendamus. Editionis Lugdunensis textum integrum reposuimus, in eodem fere ordine, opera scilicet philosophica primum, deinde in diversos Scripturae sacrae libros commentarios, opera theologica super librum Sententiarum, summam hanc vere mirandam, soli D. Thomae discipuli cedentem, longo forsan sed proximam intervallo, demum quae in Deiparae laudes ac Sacratissimi Eucharistiae Sacramenti Albertus exarauit.Haec omnia religiose castigata et pro auctoritatibus ad fidem Vulgatae v ersionis accuratiorumque Patrologiae textuum revocata, notis R. P. Jammy aliorumque illustrata et in sex et triginta tomos multis cum tabulis digesta ac divisa S. D. N. Leoni XIII, Pontifici maximo ac studiorum theologicarum instauratori dedicavimus, omnibus quae, pro viribus, tum Patrum, tum praecipuorum Theologorum opera, longam per vitam, in honorem Ecclesiae Christi et litterarum sacrarum propagationis, iterum edidimus opera opere hoc ultimo finem imponentes. Vale.