CUM NOTIS ET SCHOLIIS R. P. F. LUCAE Waddingi.
CENSURA.
Scripsisse Scotum de cognitione Dei librum unum, referunt Trithiemius, Henricus Willottus, Antonius Possevinus et Joannes Pitsaeus, atque ab iis verbis sumpsisse initium, Quia summa nobis cognitio. Ego in fine codicis MS. Valicani num. 890. reperi mancum et mutilum tractatum hunc, deerant enim folia aliqua tam in principio quam in fine Opusculi. Quod possumus exhibemus, neque enim aliunde accipere potuimus complementum. Redolent hae pauculae quaestiones Scoti doctrinam et notissimis concordant principiis. Breviuseulas notas et Scholia nos adjunximus, et Doctorum, quos citat, loca inseruimus.