SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONI XIII PONT. MAX. OPT.
B. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM, VITA
Quod dudum erat in votis, Beatissime Pater, en tibi eximium Beati Alberti Magni Ordinis Praedicatorum et Ratisbonensis Episcopi opus demum praelo subjicitur, opus plane mirandum hujusce Alberti cujus, ut ait editor Lugdunensis praedecessori Tuo felicis memoriae Innocentio X omnia Doctoris opera offerens, doctrina prodigio fuit, virtus miraculo, fama tantae admirationi, ut, etiam dum viveret, Magni sibi nomen apud magnos invenerit: quem in humanis scientiis nihil, in divinis pauca fugisse creditum est: qui verbo et opere potens, Ecclesiam Dei illuminavit -, qui de caelo doctus, Paulum habuit proeceptorem, Thomam discipulum, Ecclesiam suae virtutis ei eruditionis theatrum; qui, ne omnia hic aggeram, tanto in pretio a Tuis decessoribus habitus est, ut Legatus Apostolicus in Sarmaliam missus,praedicator Crucis per Germaniam et Bohemiam datus, ab Alexandro IV sacri Palatii Magister creatus, Ratisbonensi Episcopatui, licet tam invitus quam meritus, ab Urbano IV praefectus, a Gregorio X ad concilium Lugdunense inter praecipuos patres vocatus fuerit ;vitaque functus, summae sapientiae, elogio, solidaeque sanctitatis cum D. Thoma a Pio II divinosque honores in Ecclesia Batisbonensi, Coloniensi,Lavingensi, et in Ordine Praedicatorum in Germania, ab Innocentio XIII, Gregorio XV, et Urbano VIII promeruerit.
Talis ac tanti Scriptoris novam hanc editionem, pro viribus et in quantum humana sinit infirmitas innumeris quasi mendis castigatam, Tibi, utpote philosophicorum et theologicarum instauratori studiorum offero. Ipse enim Albertusdoctrinam suam non tam suam aestimans, nisi quam Christi Vicarius in terris firmaverit, suumque esse negans nisi quod suum Ecclesiae caput agnoverit: ipse, inquam, A Ibertus Tuus esse prius optat quam nasci, et veluti genuinus Ecclesiae lueisque filius nisi in lumine Tuo, Beatissime Pater, lumen recusat aspicere: tum enim hac ratione iterum probatus, nemini statim non probabitur, nulliusque pertimescens spongiam, sua se salis dignitate tuebitur.
Deus interim Tuam Beatitudinem servet incolumen, felil cesque diu annos ad Reipublicae Christianae felicitatem ac dignitatem largiatur, dum laborem suum satis difficilem ac arduum benigne suscipias exorat
Tuae Beatitudinis Humillimus atque Obsequeatissimus filius,
LEO P. P. XIII
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.
Quod Opera B. Alberti Magni instituisti de integro edere, susceptus tibi quidem labor est non exiguus, sed fructuosus, opinamur, futurus. Quamquam enim post Alberti etatem incrementa cuivis scientiarum generi complura attulit dies, ejus tamen vis et copia doctrinae, quae Thomam aluit Aquinatem, et aequalibus eorum temporum miraculo fuit, non potest vetustate ulla consenescere. Utique videntur hodie nimis multi ponere ingenii laudem in fastidio antiquitatis : sed omnino illa est philosophandi ratio optima, exquirere meditando nova, unaque simul sapientiam veterum non relinquere.
Igitur laboriosa maximi viri volumina, quae fient jam industria tua notiora, spargere multo latius magnitudinem luminis sui posse confidimus, eorum nominatim commodo, qui in divinarum rerum humanarumve scientia diligentius elaborent. Cum vero tua ista editio auspicio satis bono in lucem tibi proditura videatur, si Nostro inscribatur nomine, Nobisque dedicetur, id quidem fieri non modo non recusamus, sed etiam gratum habemus: maxime quia Noster in Doctorem Angelicum amor vetus, ab amore magistri ejus non est disjunctus.
Tibi interim, dilecte fili, caelestium munerum auspicem Apostolicam benedictionem peramanler in Domino impellimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die X Decembris An. MDCGGLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.