Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE GRATIAE?
Incipientes igitur ab hoc genere, gratiam Dei invocantes, dicimus : Hoc est sacramentum sacramentorum Eucharistia, omnis gratiae contentiva, edulium vegetans ad vitam aeternam, viaticum confortans nos ad perficiendam hujus exsilii viam, et pignus aeternae salutis, et communicatio omnis sanctitatis.
Dico igitur, quod hoc sacramentum III sex generibus ponitur propter innumerabiles gratias quarum est contentivum. Neque unum genus est, quod tot gratiarum potest esse contentivum. Est enim in genere gratiae, doni, cibi, communionis, sacrificii, et sacramenti.
In genere quidem gratiae est propter sex causas, quarum una est : quia non est nisi a gratia, et non nisi gratia esse potest. Secunda autem, quia non datur nisi a gratissimo. Tertia, quia non nisi gratissimis administratur. Quarta autem, quia gratiam operatur. Quinta autem, quia est gratia super gratiam. Et sexta, quod omnis gratiae est contentivum.