MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Missus est Angelus Gabriel ( ), etc.
PROOEMIUM .
Clara est, ei quae numquam marcescit, sapientia, sicut scriptum est, Sapient, VI, 13-17 : ei facile videtur ab his qui diligant eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. Cogitare ergo de illa sensus est consummatus , et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, ei in omni providentia occurrit illis, item, scriptum est, Eccli. XXIV, 29 et seq. : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt : qui elucidant me vitam aeternam habebunt.
Hujusmodi ergo largifluae sponsionis subnixus fiducia, mitto manus in opus. Alias certe super meum ingeniolum et scientiolam meam me nimium elevarem. Scio autem quod non est abbreviata manus Domini, sed adhuc omnia possibilia sunt credenti. Est autem opus quod acceptamus, Dominicae Incarnationis exordium describens ac nostrae redemptionis mysterium, quod in laudem et gloriam et honorem gloriosissimae et solius vere honoratae super omnem creaturam Virginis matris Dei, ipsius auxilii specialissima confidentia susce- pimus, et in ejusdem misericordia tamquam in firmissima spei nostrae anchora, exspectantes finem consummationis et praemium laboris, quae est motrix voluntatis, et causa operationis, et inspectrix intentionis. Obsecro ergo in primis misericordiam Dei et omnipotentem Patrem misericordiarum, qui lucem inhabitat inaccessibilem , ''ut effugatis lumine suae claritatis erroris fallacia, falsitatis zizania, vanitatis gloria, det mihi verum intelligere et verum dicere de matre ipsius misericordiae et veritatis. Obsecro et eos qui praesens opusculum forsan dignabuntur inspicere, ut si quid in ipso ex sui forsitan, ut contingit, novitate aures ipsorum tamquam dubium pulsaverit, non facile adscribant temeritati, sed parcant potius simplici devotioni. Non enim intendimus gloriosam Virginem nostris mendaciis adornare, vel etiam stylo altiloquo capacioribus intelligentiis aliquid novi aut magni cudere, et non gloriosam Virginem laudare, et nosmetipsos ostentare, sed rudibus et simplicibus mei similibus devotionis mimus per verba simplicia ministrare. Mecum enim bene agitur, si quamvis nihil dignum reputatione de benedictissima Domina, tamquam indignus vita et minimus scientia, de mei pectoris ore protulero, occasionem tamen de ipsa scribendi et loquendi sapientibus subministrem.
Ut autem lector in hujusmodi operis materia minus laboris habeat, et continentiam ipsius plenius summatim praecognoscat, quaedam quasi principia praemittam, quae lucem sequentibus ministrabunt: et titulos postponam per quos materia comprehendatur divisa, et lectori illud quod de materia inspicere pro tempore voluerit, expeditius demonstretur. Quidquid libioccurrit in ratione faciendum, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium conditorem. Augustinus in libro II de Libero arbitrio: " Cum Deus summum ut minimum bonum communicavit, communicavit omne communicabile alicui . " Dionysius: ((Proprietates inferiorum habent superiores cum excellentia . " Idem, " Lex quidem haec est divinitatis sacratissima, per prima secunda ad suam divinissimam reducere lucem, etc. " Item, " Ad omne inconveniens in Deo sequitur impossibile : et ad omne conveniens, cui major ratio non repugnat, sequitur necessarium, " Augustinus : " Auctoritas fidem flagitat, et rationi praeparat hominem : ratio ad intellectum cognitionemque perducit. Quamquam nec auctoritatem ratio penitus deserat, cum consideratur cui. credendum sit : et certe summa est ipsius jam cognitae atque perspicuae veritatis auctoritas . " Item, "Quaerendum est rationi quid consentiat veritati, fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua nec est nec valet auctoritas. " Bernardus : " Ibi unusquisque in sensu suo securus abundat, ubi aut certa rationi, aut non contemnendae auctoritati, quod sentitur non obviat . " Augustinus in libro XII Confessionum : " Dum quisquis conatur in Scripturis sacris id sentire, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est si hoc sentiat quod tu lux omnium veridicarum mentium ostendis verum esse, etiamsi hoc non sensit ille quem legit, cum et ille verum, nec tamen hoc senserit ? " Idem, ibidem : " Cum alius dixerit quod sensit, quod ego religiosius me arbitror dicere, cur non utrumque potius, si utramque verum est? et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videat, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe Intrepidus de corde meo pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem alias, quarum falsitas me non posset offendere. " Augustinus, ibidem : " Sensit Moyses In his verbis, in principio , etc, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest. " Augustinus in libro super Genesim, dicit quod nec in spiritualibus nec in corporalibus aliquid est vacuum. Beatissima Virgo a nullo illustrium vincitur in aliquo. Unde in libro de Natura et gratia : " Cum de peccatis agitur, nulla de ea fit quaestio . " Anselmus in libro de Peccato et conceptu virginali: ''" Beatissima Virgo ea puritate nitebat, qua major sub Deo nequit intelligi . " Bernardus in epistola ad Canonicos Lugdunenses: " Ego puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio In eam descenderit, quae Ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem, quod alteri nemini in natis mulierum creditur esse donatum. Decuit nimirum reginam virginum singulari privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, quae dum peccati mortisque pareret redemptorem, munus vitae et justitiae omnibus obtineret. Ei nullum bonum defuit, cujus pura creatura in statu viae capax fuit . "
Mariale, sive quaestiones super Evangelium Missus est Angelus Gabriel ( ), etc.