2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Laudetur summa trinitas,
Adoretur aequalitas,
Nec unitas tollatur,
Colenda est identias,
Haec sit licet pluralitas,.
Haec in ipsa credatur.
2. Credamus testimonio,
Quod pater fertur filio
Per vocem tribuisse,
Patri natus complacuit,
Paraclitus perhibuit
In carne hunc venisse.
3. Firmati verbo Domini
Sunt coeli, qui sunt homini
Vita, lux et ornatus,
Est oris ejus spiritus
Virtutem omnem coelitus
Eorum operatus.
4. In personis nihil prius,
Nihil in his posterius,
Par est tribus potestas,
In his una divinitas,
Coaequalis aeternitas,
Coaeterna majestas.
5. Lux sempiterna radio
Gignit sine principio
Filium coaequalem,
Simul producunt tertium,
Fontis et lucis fluvium,
His consubstantialem.
Ad Magnificat.
A. O fons sapientiae,
De qua manat filius,
Gemina lux gloriae,
Unde fluit tertius,
Spirant hunc amorem
Lux primae notitiae,
Lucis summae radius,
A quibus deliciae
Procedunt ut fluvius,
Fundunt hunc calorem.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Trini Dei unitatem
Venite adoremus,
In personis trinitatem
Pariter collaudemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Adesto, sancta trinitas,
Deus unusque totus,
Tu qui lucem inhabitas,
In te manens immotus.
2. Ades cunctis potentia
Nec tamen es divisus,
Cuncta reples essentia,
Cunctis praesens invisus.
3. Disponis res suaviter,
O trinitas creatrix,
Contines mundum fortiter
In motu gubernatrix.
Responsorio.
1. Deus, qui nos potentia
Fecit, nos benedicat,
Qui nos regit prudentia,
Huic salus, quisque dicat,
Laus ipsi, qui clementia
Malum nostrum abdicat.
V. Praeveniat nos gratia,
Sequatur et sit socia
Ejus, qui nos sic dicat.
2. In patre est auctoritas,
Splendor manentis veritas,
Jubar et luminare
Spiritus sanctus caritas,
Amor verus et bonitas,
Dans esse et creare.
V. Est trinitatis unitas,
Unitati dat trinitas
Intra principiare.
3. Perfecta communio,
Quia nil jucundius,
Est in tribus bonum,
Amor et processio,
Fluxus voluntarius
Monstrant summum donum ;
V. Tres dant testimonium,
Tres unum principium,
Tenent unum thronum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Pater rebus originem,
Verbum dat esse verum
Et bonitas imaginem,
Unica causa rerum.
2. Eructat pater filium
Sicut mens verbum bonum,
Ambo unum principium
Aeternum spirant donum.
3. Pater cunctorum gloria,
Ex quo cuncta creantur
Per verbum, per quod omnia
Spiritu conservantur,
Responsoria.
1. Cum quis possidet socium,
Est jucunda possessio
Et grata jucunditas,
Sic pater gignit filium,
Ut amborum connexio
Plena sit felicitas.
V. Nam, ne sit solitarium
Verbum, requirit alium
Completa suavitas.
2. Abraham dum in ostio
Tres vidit in consortio
Prospexit trinitatem,
Hoc capit in mysterio
Indiviso dominio
In tribus unitatem,
V. In tribus, quorum unio
Indifferens, corde pio
Adorat majestatem.
3. Patris nequaquam vacua
Sed bonitas largissima
Se diffundit in filium,
Sic amborum irrigua
Crescit caritas maxima,
Qua spirant simul tertium
V. Sancta et individua
Trinitas perfectissima
Tres et unio trium.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Personis est pluralitas
In natura simplici,
Ut in puncto simplicitas
Respectu multiplici.
2. Nequit trinitas mutari,
Si ad nos referatur,
Sic et minus variari,
In pignus si ponatur.
3. Cum immensa sit trinitas,
Nusquam plene capitur,
Licet sit simplex unitas,
Qua justus perfruitur.
Responsoria.
1. Summi Dei
trina monarchia,
Una trium
simplex est usia,
Tribus inest
sub una latria
Honor unus,
aequalis gloria.
V. Seraphim ter sanctus clamant,
Semper laudant hunc, quem
amant.
2. Lux diffusa radio
Protinus se multiplicat,
Ignis caloris proprii,
Statim ut est, vim indicat,
V. Sic pater esse filii
Cum ejusdem dominio
Ab aeterno clarificat.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Corde fidelis sentiat
Et ore non dissentiat
Regnare trinitatem,
Hanc, cujus esse, vivere
Idem et intelligere,
Amemus unitatem.
2. A patre comprehensio.
A verbo datur visio
Trinae bonorum gloriae,
A dono est fruitio,
Quo fit justificatio,
Cum sit donator gratiae.
3. Imago patris speculam,
Nexus horum spiraculum,
In coelo quo locati,
Quo trinum panem capiunt,
Eo plus frui sitiunt
Conjuncti trinitati.
4. Jure te laudant omnia,
Trinitas, coeli gloria,
Cum horum sis creatrix,
In his lucet potentia,
Bonitas et scientia,
Quorum es conservatrix.
5. Domine Deus, tu trinam
Mundi qui regis machinam,
Jugis custos cunctorum,
Numerus, pondus, mensura
Signant te in creatura
Trinam causam cunctorum.
Ad Benedictus.
A. O virtus cuncta bajulans,
Natura semper pullulans,
Pater, in te dum flecteris,
In prole par exprimeris,
Ambo in amore;
Hunc spirat lumen geminum,
Natus cum patre luminum,
Ortum rei vertibili
Dat Deus immutabili
verbo in ardore.
Nos crucis emptos loculo
Trino signet signaculo,
Qui carnis ad connubium
Tractus nostrum exsilium
Duxit in dolore.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Beata sancta trinitas,
Memoriae tu unitas,
Notitiae tu veritas,
Voluntatis tu bonitas,
Fac corde, ore, opere
Studeamus te colere,
In nobis formam gerere,
Quod possimus te noscere.