Praemittitur tractatio de gratia secundum eius ortum, usum et fructum.
Summarium.- Introductio, numero 1. 2. - Divisio argumenti, 3. - Pars I. De gratiae ortu. Descendit desursum, 4. - Et quidem per Verhum incarnatum, crucifixum et inspiratum, 5-7 - Requiritur dispositio ad eam et horror peccati, 8. - Pars II. De usu gratiae. Debet esse fidelis ad Deum 9. 10. - Virilis in se, 11. - Liberalis in proximum, 12. - Pare III De fructu gratiae. Iste est triplex, 13. - Primus est remissio peccatorum, 14. - Secundus, plenitudo iustitiae, 13. - Tertius, assecutio beatitudinis aeternae, 16. - Hinc est triplex gratia cum septem septenariis, 17.18.
1. Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis .
Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Verbum secundo propositum dirigitur ad Dominum nostrum Iesum Christum, secundum quod apparet in Psalmo ex textu praecedenti et subsequenti. Praemittitur enim in Psalmo
ubi scribuntur haec verba
Speciosus forma prae filiis hominum: et subsequitur: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi etc. Loquitur ergo de Christo, qui est benedictus, in quo benedicuntur omnes gentes terrae. In semine tuo benedicentur omnes gentes, dictum est Abrahae ; et quia Christus est Verbum, per quod omnia benedicuntur: et qui benedicitur de Deo Patre benedicitur de Christo: ideo omnia per Christum benedicuntur.
2. Dicitur in Ecclesiaste : Verba oris sapientis gratia. Verum est quod scribitur in Ioanne: Lex per Moysen data est, gratia vero et veritas per Christum facta est. Ad salutem duo sunt necessaria, scilicet notitia veritatis et exercitatio virtutis. Notitia veritatis habetur per Legem, sed exercitatio virtutis habetur per gratiam. " Virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis operatur ". Lex se habet ad gratiam, sicut virtus apprehensiva ad motivam, et sicut instrumentum ad virtutem operativam. Esto, quod avis haberet aspectum ad videndum caelum et non haberet virtutem in alis, non posset volare nec ibi pertingere. Sic, quantumcumque glorietur Iudaeus in Lege, ex quo est sine gratia, nihil est. Artifex, quando habet instrumentum, per quod operatur, nisi habeat virtutem operativam in manibus, nihil boni potest facere. Iudaee perfide, Legem habes in manu, sed nisi habeas virtutem operativam, frustra putas, te Legem habere. Ideo per Legem nemo salvatur, nisi adsit gratia. Et sic patet, quod multo excellentior est gratia Dei quam ipsa Lex.
Alias dixi vobis de lege decalogi , et modo dicam vobis de gratia: et magis necessaria est nobis gratia quam Lex; ad quam gratiam fructuose recipiendam hortatur nos mater Ecclesia et Apostolus Paulus. Et in principio rogabimus Dominum, ut verba nostra gratiae deserviant, et intentio mentis nostrae, si gratiam habeat, corroboretur in verbis, ut possimus aliquid dicere, quod sit ad Dei laudem et salutem animarum nostrarum.
3. Hortamur vos etc. Apostolus Paulus in isto brevi verbo excitat nos ad divinam gratiam suscipiendam , ad susceptam custodiendam et ad gratiam susceptam et custoditam multiplicandam. Hortatur nos, ne in vacuum gratiam Dei accipiamus, sed fructuose eam recipiamus: ergo vult dicere, quod simus prompti ad gratiam Dei suscipiendam, custodiendam et multiplicandam. Ut autem ista exhortatio in nobis impleri possit, tria occurrunt nobis hic consideranda: primo, quis sit gratiae ortus: secundo, quis sit gratiae usus: et tertio, quis sit gratiae fructus. Nolo dicere nisi planiori modo, quo potero, ut quilibet capere possit.
4. Primo dico: si consideremus gratiae ortum, quaero, quid sit originale principium gratiae. Certum est, quod gratia est datum optimum et donum perfectum, desursum descendens a Patre luminum. Facio argumentum ex Canonica Iacobi . Pono maiorem universalem affirmativam sic: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens aPatre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio: sed gratia, ut ostendam in sequentibus, est datum optimum et donum perfectum - totum, quod dicam, volo ordinare ad probandum istam assumtam - sed si gratia est datum optimum et donum perfectum: ergo est desursum descendens a Patre luminum.
5. Sed qua via descendit gratia in homines? . Quaerit Iob dicens : Per quam viam spargitur iux, et dividitur aestus super terram? Respondeo et dico, quod gratia descendit super mentes rationales per Verbum incarnatum, per Verbum crucifixum et per Verbum inspiratum. - Probatio. Dicitur in Canonica Iacobi : Voluntarie genuit nos Verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Per Verbum incarnatum descendit ad nos copia gratiarum: unde in Ioanne: De plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Certum est, quod originale principium, quod est Deus, quando creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam in statu innocentiae, ita propinquum creavit illum sibi, ut per Verbum increatum informabilis esset homo ad gratiam. Postquam vero homo lapsus est per peccatum, providit divina sapientia modum condescensionis per Verbum incarnatum, per quod homo adaptaretur ad gratiam. Et quia istud factum est in utero Virginis gloriosae, ideo dictum est ei: Ave, gratia plena, Dominus tecum : et Apostolus Paulus suadet volentibus gratiam obtinere, ut accedant ad thronum gratiae, id est ad Virginem gloriosam. Adeamus, inquit, cum fiducia ad thronum gratiae eius.
Sic ergo prima facie occurrit nobis Pater misericordiarum et mater misericordiarum et Filios, qui est lux misericordiarum. Sic patet prima originatio gratiae in nobis, quae fit per Verbum incarnatum. O infelicissimi ! qui ignorant istud initium gratiam habere non possunt.
6. Secundo, descendit gratia in nos per Verbum crucifixum. Non solum eramus inepti ad gratiam suscipiendam propter ignorantiam divinorum praeceptorum , immo etiam propter infirmitatem nostram et impotentiam et concupiscentiam terrenorum: ideo voluit Dominus ponere fulcimenta. Ut sanaret languores nostros, descendit in nos per Verbum crucifixum. Unde Apostolus ad Ephesios : Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos: cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia salvati estis. Nos sumus vivificati Christo per Christum, quia Christus de morte triumphavit: unde non potuit ipsum mors absorbere, immo fons vitae absorbuit mortem, secundum quod dictum est : Ero mors tua, o mors. Aliter sanari et salvari non potuimus. Unde Apostolus ad Galatas: Non abiicio gratiam Dei: si enim per Legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est: mortuus autem est Christus ut mortuos resuscitaret ad susceptionem vitae et gratiae: ergo influitur nobis gratia per Verbum incarnatum et per Verbum crucifixum.
Et beata Virgo suscepit istud Verbum plenum gratia ; et egressus est fluvius gratiarum de eius latere, qui habet efficaciam nos sanandi.
7. Tertio oritur gratia in nobis per Verbum inspiratum. Quantumcumque Deus misit Filium suum in carnem , nisi credas ipsum crucifixum, non habebis gratiam. Unde Apostolus ad Titum: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit abunde in nos per Iesum Christum, Salvatorem nostrum. Carissimi ! Spiritus sanctus est, qui est dator gratiarum et amor procedens a Patre et Filio. Quidquid igitur agat Pater et patiatur Filius, sine Spiritu sancto nihil est. Ipse enim iungit nos Patri et Filio. Unde Apostolus : Gratia Domini nostri Iesu Christi, quantum ad secundum, et caritas Dei, quantum ad primum, et communicatio Spiritus sancti, quantum ad tertium, sit cum omnibus vobis. Amen.
8. Igitur, si vis habere amorem Filii et originalis Principii et Doni Spiritus sancti, dispone te ad gratiam. Unde igitur oritur gratia? Dico, quod oritur a Patre luminum per Verbum incarnatum, per Verbum crucifixum et per Verbum inspiratum. Nobilis influentia, quae a Deo incarnato habet originem. Multum bene deberet custodiri ista gratia: sed perdis eam per peccatum. Quomodo ausus esses introducere in domum tuam meretricem, quae totum asportaret, quidquid haberes? Diligis res temporales: multo plus deberes diligere gratiam. Cum quis dignus est vita aeterna, per peccatum facit se dignum morte aeterna. Talis multum debet puniri. Unde Apostolus ad Hebraeos : Irritam quis faciens Legem Moysi sine ulla misericordia duobus aut tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit etsanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? Si homo peccat, Filium Dei conculcat.
Descendit igitur gratia Dei ad nos per Verbum incarnatum , per Verbum crucifixum et per Verbum inspiratum. Istam nobilissimam influentiam impugnat homo per peccatum. Pro omnibus rebus de mundo non deberet homo committere peccatum. Non sine causa voluit Deus tentari. Dicitur in Ecclesiastico : Quasi a facie colubri fuge peccatum. Coluber effundens venenum occidit, ita peccatum occidit vitam gratiae. - Patet modo, quis sit gratiae ortus.
9. Videamus, quis sit gratiae usus. Intelligere debetis, quod usus gratiae est ad hoc, quod nos ducat in profectum: ad hoc autem requiritur, quod usus gratiae sit fidelis respectu Dei, virilis in se et liberalis in proximum.
Primo, dico, debet usus gratiae esse fidelis respectu Dei. Unde Apostolus : Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam, continuo non acquievi carni et sanguini. Fidelis est qui donum, quod accipit pro alio, non diminuit. Sed quando quaeris aliquid principalius Deo, non es fidelis. Meo dicit Apostolus: Non acquievi carni et sanguini, id est, non quaesivi carnalem gloriam, sed solum divinam. Sapientes in perspectiva dicunt, quod si radius perpendiculariter cadat super corpus tersum et politum: necesse est, quod per eandem viam repercutiatur. Influxus gratiae est sicut radius perpendicularis: dico de gratia gratum faciente, quia gratia gratis data est sicut radius incidentiae; necesse est igitur, quod qui gratiam Dei vere suscipit, quod gloriam Deo reddat. Unde si ad gloriam tuam praedicas, nihil melius est tibi. Super illud Ecclesiastae : Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur: dicit Bernardus, quod " origo fontium mare est, virtutum et scientiarum origo est Christus". Dicit igitur: Ad locum, unde exeunt flumina, scilicet gratiarum, revertuntur, ut iterum fluant. Sicut enim fons non habet durationem, nisi habeat continuam coniunctionem cum sua origine, nec etiam lux: sic gratia Spiritus sancti non potest vigere in anima nisi per reversionem eius in ipsius originale principium.
10. Istam reversionem et coniunctionem servat humilitas, et dissolvit superbia. Unde in Canonica Iacobi : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et quae est ratio ? Quis est humilis?
Certe, qui omnia bona, quae habet, attribuit suo originali principio: sed superbus attribuit omnia sibi ipsi. Humilis continuatur cum sua origine, sed superbus discontinuatur et quasi dicit: hoc non accepi a te. Et ideo lucifer factas est obscurus, quia recessit a suo originali principio; sed Christus reduxit se in suum originale principium per humilitatem, et ideo clarus fuit. - Propter hoc dicitur in Ecclesiastico : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Es archiepiscopus vel episcopus: vis invenire gratiam ? Humilia te. Aliter sumus latrones, nisi nos humiliamus. Si rex ditasset aliquem, et ille non vellet recognoscere, se recepisse bona ab ipso: esset multum infidelis et deberet lapidari. Videmus aliquos exaltatos per Deum, qui tamen erigunt se contra Deum, dicentes: Manus nostra excelsa, et Deus non fecit omnia haec . Tales et terram viventium perdunt et gratiam Spiritus sancti.
11. Secunda differentia usus gratiae est, quod debet esse virilis in se. Unde Apostolus ad Hebraeos : Optimum est gratia stabilire cor, non dicit ventrem. Aliis temporibus laborastis ad stabiliendum corpora vestra. Qui vult habere brachia fortia, oportet, quod exerceat se ad opera fortia. Similiter, qui vult habere gratiam stabilientem, oportet, quod exerceat se in operibus virtutum. Apostolus , quando dixit: Gratia Dei sum id quod sum: subdit: Abundantius omnibus laboravi. Ergo laudas te, Apostole? Non; unde subdit: Non ego, sed gratia Dei mecum. Nobile exemplum est, quod aliqui cognoscant virtutem suam et non superbiant de ea. Quam virtuosa agunt aliqui cum gratia Spiritus sancti !
Samson capillatus fortissimus fuit: ibat fortitudo eius super naturam. Et quare erat fortitudo eius in septem capillis ? Dico, quod septem capillis significatur septiformis gratia Spiritus sancti, per quem roboratur fortitudo eius. Sed quando accubuit in sinum Dalilae et capillos non habebat, factus est in viribus sicut ceteri homines. Detis mihi unum sine gratia, qui posset sustinere quod beatus Laurentius sustinuit. Nihil enim potest homo facere sine gratia: et nihil est ita durum, quod homo non possit sustinere cum gratia. Unde Apostolus : Omnia possum in eo qui me confortat.
12. Tertio debet usus gratiae esse liberalis in proximum. Unde in Matthaeo : Gratis accepistis, gratis date. O sol, quare non vendis lucem tuam? Et tu, Sequana, quare non vendis guttas aquae ?
Certe, quia gratis accepit, ideo gratis communicat. Solus miser homo est, qui vendit gratiam sibi collatam. Unde intravit primo ista venditio? Certe a Simone mago, cui dixit Apostolus Petrus : Pecunia tua tecum sit in perditionem. Vertex Apostolorum, beatus Petrus dicit: Unusquisque ut accepit gratiam, in alterutrum ministrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Dionysius determinat nobis usum gratiae in angelica hierarchia et caelesti et dicit, quod si superiores Angeli continerent se et non vellent influere in inferiores Angelos, tunc ipsi clauderent sibi viam influentiae Dei. Si bonum, quod habes a Deo, denegas alii et vides pauperem in vita aut in merito: non es dignus vita aeterna, et vita tua est pessima et porcina . - Difficile est, quod homo sit fidelis, virilis et liberalis: ideo multi errant circa usum gratiae.
13. Sed quis est fructus omnium istorum? Qui plantat vineam plantat eam propter fructum. Triplex autem est fructus gratiae, qui nunquam potest reperiri, nisi in eo qui est in gratia. Primus est remissio culpae, secundus est plenitudo iustitiae, et tertius est perpetuata vitae beatae.
14. Primus, dico, fructus gratiae est remissio culpae. Unde Apostolus ad Romanos : Iustificati per fidem, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Sicut vult Philosophus, non mutatur quis de vitiositate ad virtutes nisi per assuefactionem ad contrarium habitum ; ita non remittetur culpa in aeternum nisi per gratiam. Potestne avarus in liberalitatem devenire nisi per exercitium liberalitatis? Philosophus considerat vitium, in quantum dicit deordinationem quandam; quando habeo notitiam de Deo, iudico de peccato, quod est offensa Dei; nam per privationem legis Deum inhonoras ; unde necesse est, quod subiaceas vindictae Dei. Qui inordinatus est in culpa, necesse est, quod subiaceat poenae. - Peccatum subiacet vindictae divinae; oportet igitur quod poena sit aeterna, quia offensa est infinita. Tanta enim est offensa, quantus est ille qui offenditur; sed Deus est immensus, et maiestas est infinita: ergo et offensa est infinita: ergo et poena est infinita, non intensive, sed processive: quia impossibile est, virtutem creatam activam infinitam esse . Necesse est igitur, quod virtus aeterna operetur: sed Deus infinitus est: ergo si ipse mutet animam, oportet, quod hoc fiat per aliquam influentiam gratiae. Item, gehenna non dimittitur nisi per gratiam. Videte igitur, quomodo gratia liberat a servitute peccati et diaboli .
15. Secundus fructus gratiae est plenitudo iustitiae, quae consistit in hoc, quod homo sit iustos in se et quoad Deum et quoad proximum, scilicet quod homo vitet malum et operetur bonum. Et quomodo ? Dicit Apostolus ad Titum : Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
Apparuit gratia Dei nostri Iesu Christi etc. Haec est gratia, quae omnia mala expellit et omnia bona tribuit: ergo in gratia est pleniludo iustitiae. Unde in Ecclesiastico dicit Sapientia increata: Ego mater pulcrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei: in me omnis gratia viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis: transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. Vultis esse pleni gratia et virtute ? Transite ad me, scilicet ad Christum. Et qualiter ? Non possumus hoc facere, nisi supra nos elevamur: sed aliqua impediunt nos, ne elevemur supra nos: ideo oportet, quod insurgamus contra illa quae nos impediant. In ista plenitudine gratiae non collocatur, nisi qui insurgat contra se et elevetur supra se et diligat Deum super omnia et inimicum sicut se ipsum ; quia nomine proximi omnis homo intelligitur. Plena igitur iustitia est diligere Deum super omnia, et hoc est diligere omnem hominem, ergo et domesticum et inimicum. Sed quid faciei, quod homo levetur contra se et supra se? Certe gratia ; dico, gratia viae et veritatis. Difficile est alicui, quod diligat inimicum, nisi per gratiam. Lapis non potest calefacere per se: sed si ponatur iuxta fornacem ardentem, potest postea calefacere. Si diligitis qui vos diligunt, quae gratia? Diligere amicum tantum non est virtus gratiae.
16. Tertius fructus gratiae est assecutio beatitudinis aeternae. Unde Apostolus ad Romanos : Stipendia peccati mors: gratia autem Dei vita aeterna. Habes plantationem vitae et mortis. Gratia Dei est vita aeterna. Quid autem est peccatum ? Certe nihil aliud nisi arbor mortis. Hic est arbor mortis, et hic est arbor vitae; pone te in horto, ubi est lignum vitae . Stultus esset qui plantaret arborem mortis: si plantasti arborem, in qua deberes suspendi, stultus esses. Mali igitur illam arborem peccati plantant.
Est igitur triplex fructus gratiae: primus est remissio culpae, secundus est plenitudo iustitiae, et tertius est assecutio beatitudinis aeternae.
17. Et secundum hoc est triplex gratia, scilicet gratia curans, gratia corroborans et gratia consummans .
Gratia curans datur in septem Sacramentis contra septemplicem morbum: in iustis custoditur per septem exercitia iustitiae, de quibus agitur in septem Psalmis poenitentialibus. Et non sine ratione dicuntur illi septem Psalmi poenitentiales, et non alii, nec mutari possunt nec multiplicari . Item, perficitur gratia curans in septem operibus misericordiae. - Gratia vero corroborans consistit in duobus. Aut enim se habet per modum rectificantis, et sic consistit in septem virtutibus: aut se habet per modum expedientia, et sic consistit in septem donis Spiritus sancti. - Gratia vero consummans consistit in duobus septenariis, scilicet gratia consummans in via in septem beatitudinibus, quae tanguntur in Evangelio, cum dicitur : Beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum etc.; sed gratia consummans patriae in septem dotibus, scilicet in tribus dotibus ipsius animae, quae sunt visio, fruitio et tentio. Prima respondet fidei: secunda, spei; et tertia respondet caritati. Consistit etiam in quatuor dotibus corporis, quae in corpus redundant ex beatitudine animae et sunt claritas, subtilitas, agilitas et impassibilitas; quae respondent quatuor virtutibus cardinalibus.
18. Et sic sunt septem septenarii. Dicere de septem Sacramentis, de septem exercitiis iustitiae et de septem operibus misericordiae esset nimis longum: dicere etiam de septem beatitudinibus et de septem dotibus ad praesens esset nimis arduum. Et ideo in medio proponimus nos tenere et dicere de septem donis Spiritus sancti, quae sunt donum sapientiae et intellectus, donum consilii et fortitudinis, donum scientiae et pietatis et donum timoris Domini. Et procedemus non eo modo, quo procedit Isaias , sed incipiemus ab ultimo dono, scilicet a dono timoris Domini: et rogabimus Dominum, quod det nobis dona Spiritus sancti, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat etc.