1. In principio primum principium, a quo cunctae illuminationes descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum , Patrem scilicet aeternum, invoco per Filium eius, dominum nostrum Iesum Christum, ut intercessione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et domini nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri, det illuminatos oculos mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam pacis i llius, quae exsuperat omnem sensum; quam pacem evangelizavit et dedit dominus noster Iesus Christus; cuius predicationis repetitor fuit pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione pacem in principio et in fine annuntians, in omni salutatione pacem optans , in omni contemplatione ad ecstaticam pacem suspirans, tanquam civis illius Ierusalem, de qua dicit vir ille pacis, qui cum his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate quae ad facem sunt Ierusalem . Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi in pace, cum scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion.
2. Cum igitur exemplo beatissimi patris Francisci hanc pacem anhelo spiritu quaererem, ego peccator, qui loco ipsius patris beatissimi post eius transitum septimus in generali fratrum ministerio per omnia indignus succedo: contigit, ut nutu divino circa Beati ipsius transitum, anno trigesimo tertio ad montem Alvernae tanquam ad locum quietum amore quaerendi pacem spiritus declinarem, ibique existens, dum mente tractarem aliquas mentales ascensiones in Deum, inter alia occurrit illud miraculum, quod in praedicto loco contigit ipsi beato Francisco, de visione scilicet Seraph alati ad instar Crucifixi . In cuius consideratione statim visum est mihi, quod visio illa praetenderet ipsius patris suspensionem in contemplando et viam, per quam pervenitur ad eam. 3. Nam per senas alas illas recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus anima quasi quibusdam gradibus vel itineribus disponitur, ut transeat ad pacem per ecstaticos excessus sapientiae christianae. Via autem non est nisi per ardentissimum amorem Crucifixi, qui adeo Paulum ad tertium caelum raptum transformarit in Christum, ut diceret: Christo confixus sum cruci, vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus: qui etiam adeo mentem Francisci absorbuit, quod mens in carne patuit, dum sacratissima passionis stigmata in corpore suo ante mortem per biennium deportavit. Effigies igitur sex alarum seraphicarum insinuat sex illuminationes scalares, quae a creaturis incipiunt et perducunt usque ad Deum, ad quem nemo intrat recte nisi per Crucifixum. Nam qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro . Si quis vero per hoc ostium introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Propter quod dicit Ioannes in Apocalypsi: Beati qui lavant vestimenta
sua in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas ingrediantur civitatem; quasi dicat, quod per contemplationem ingredi non potest Ierusalem supernam, nisi per sanguinem Agni intret tanquam per portam. Non enim dispositus est aliquo modo ad contemplationes divinas, quae ad mentales ducant excessus, nisi eam Daniele sit vir desideriorum . Desideria autem in nobis inflammantur dupliciter, scilicet per clamorem orationis, quae, rugire facit a gemitu cordis, et per fulgorem speculationis, qua mens ad radios lucis directissime et intensissime se convertit.
4. Igitur ad gemitum orationis per Christum crucifixam, per caius sanguinem purgamur a sordibus vitiorum , prunam quidem lectorem invito, ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, stadium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata.
Praeventis igitur divina gratia, humilibus et piis, compunctis et devotis, unctis oleo laetitias et amatoribus divinae sapientiae et eius desiderio inflammatis, vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandam et etiam degustandum, speculationes subiectas propono, insinuans, quod parum aut nihil est speculam exterius propositam, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum. Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculis relucentes, ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum.
Placuit autem distinguere tractatum in septem capitula, praemittendo titulos ad faciliorem intelligentiam dicendorum. Rogo igitur, quod magis pensetur intentio scribentis quam opus, magis dictorum sensus quam sermo incultus, magis veritas quam venustas, magis exercitatio affectas quam eruditio intellectus. Quod ut fiat, non est harum speculationum progressus perfunctorie transcurrendae, sed morosissime ruminandns.
EXPLICIT PROLOGUS.
INCIPIUNT CAPITULA.
Primum capitulum, de gradibus ascensionis in Deum et de speculatione ipsius per vestigia eius in universo.
Secundum capitulum, de speculatione Dei in vestigiis suis in hoc sensibili mundo.
Tertium capitulum, de speculatione Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam.
Quartum capitulum, de speculatione Dei in sua Imagine donis gratuitis reformata.
Quintum capitulum, de speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse.
Sextum capitulum, de speculatione bealissimae Trinitatis in eius nomine, quod est bonum.
Septimum capitulum, de excessu mentali et mystico, in quo requies datur intellectui, affectu in Deum per excessum totaliter transeunte.
EXPLICTUNT CAPITULA .
INCIPIT SPECULATIO PAUPERIS IN DESERTO.