SERMONES DE DIVERSIS

 Sermo I. De modo vivendi .

 Sermo II. De nostra redemptione .

 Sermo III. De via veritatis .

Sermo I. De modo vivendi .

Quisquis es, qui per fidem, spem et caritatem vis ad salutem pertingere, necesse habes triplici te stadio mancipare, videlicet orationi devotae, conversationi honestae et confessioni satisfactoriae, secundum illud Michaeae sexto : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te: Utique facere iudicium, veraciter confitendo, et diligere misericordiam, sancte cum aliis conversando, et sollicitum ambulare cum Deo tuo, vigilanter orationibus insistendo.

I. Primum, ante omnia, quia nihil boni per nos possumus, orandus est Deus, iuxta quod ipse dixit in Matthaeo : Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius. Haec autem oratio offerenda est Deo dupliciter, scilicet vocaliter et mentaliter, secundam duplicem hominis partem, iuxta illud propheticum: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum: et iuxta illud apostolicum: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

Haec autem oratio vocalis offerenda est Deo distincte, attente et devote: distincte, ne verba confundantur: attente,

ne mens in alia vagetur: devote, ut mens in Dei laudibus delectetur. Et hoc septies in die iuxta statutum Ecclesiae et testimonium David dicentis: Septies in die laudem dixi tibi: e t hoc ad promerendam septiformem gratiam Spiritus sancti. - Offerenda est Deo nihilominus oratio mentalis, de qua dicit Apostolus ad Timotheum : Volo, viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione ad Deum; quis in omni necessitatis nostrae articulo debet mens nostra refugere ad Deum tanquam ad unicum et praecipuum adiutorem: quod.quidem fit puris et affectuosis cordis gemitibus ad Deam, secandum quod dicit Gregorius: " Veraciter orare est amaros compunctionis gemitus et non composita verba resonare ". Licet autem haec oratio frequentissime Deo sit offerenda, praecipue tamen debet diebus solemnibus et festivis ad hoc statutis et aliis diebus horis determinatis offerri, et praecipue mane et sero, ut suscipiatur imber temporaneus et serotinus, et oratio matutina impetret gratiam dirigentem, oratio vero serotina gratiam corrigentem et emundantem.

Sed debet haec oratio duos habere comites, unum praecedentem et alium subsequentem. Praevre namque debet meditatio, iuxta quod dicit Sapiens in Ecclesiastico : Ante orationem praepara animam tuam: et hoc flt per meditationem, de qua Propheta in Psalmo: In meditatione mea exardescet ignis, id est fervor desiderii, sine quo nullum sacrificium devotae orationis nec potest nec debet offerri.

Sequi autem debet gratiarum actio, in cuius rei signum omnis Ecclesiae oratio terminatur in hoc verbo: " Deo gratias ". Ad quod hortatur Apostolus ad Colossenses, dicens: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, quia maximam partem orationis sibi vindicare debet gratiarum actio, quae non tantum debet esse verbosa, quantum affectuosa. Haec autem affectuositas tam in oratione quam in gratiarum actione consurgit ex intenta et fixa meditatione miseriarum nostrarum et misericordiarum Dei, tam generalium quam specialium, tam communium quam particularium. Nullus enim ardenter petit, nisi credat, se rei, quam petit, indigentiam habere et fiduciam de exauditione. Nec aliquis devote regratiatur Deo, nisi attendat magnitudinem divini doni et defectum meriti ex parte sui. Hoc autem sacrificium orationis mentalis est maxime Deo placitum et acceptum, secundum illud dominicum in Ioanne, : Pater tales quaerit, qui adorent eum in spiritu et veritate.

II. Et quoniam in scala Iacob non est locus standi, sed ascendendi et descendendi ; ideo non tantum vacandum est orationi devotae, verum etiam conversationi honestae et sanctae. Consistit autem conversationis sanctitas in duobus, scilicet in directione iustitiae et in districtione disciplinae.

Directio vero iustitiae consistit in hoc, quod voluntas rectificatur in reddendo nnicuique quod suum est, utpote superioribus subiectionem et reverentiam, paribus conformationem et benevolentiam, inferioribus condescensionem et providentiam ; quoniam unusquisque gratiam, secundum quod accepit, in alterutrum debet administrare sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei, iuxta documentum Apostoli Petri . Et hoc idem fit, cum indigentibus exhibetur subventio, ignorantibus ernditio, delinquentibus correptio, malignantibus supportatio, afflictis confortatio, cadentibus elevatio, ceteris miseris compassio et cunctis hominibus pax et dilectio, in qua est consummatio totius legis et iustitiae, secundum testimonium Apostoli dicentis: Qui diligit proximum legem implevit. Et ideo ad hoc debitum reddendum praecipue hortatur, dicens: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. In huius enim debiti solutione cuncta debita solvuntur, maxime cum proximos - diligimus non tantum verbo vel lingua, sed etiam opere et veritate, cum adest facultas. Nam cum non adest, ipsa voluntas reputatur pro opere, secundum Gregorium ,

qui dicit: " Nunquam est vacua manus a munere, si arca cordis fuerit repleta bona voluntate ". Et subiungit : " Voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere: sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum etiam amando tolerare: nulli quod pati non vis facere, nulli quod iuste impendi vis tibi negare, necessitati proximi non solum iuxta vires succurrere, sed ultra vires velle prodesse ". Et haec est recta descriptio voluntatis bonae, in qua consistit rectitudo iustiliae, quae esse non potest sine dulcore misericordiae.

Ad hanc autem voluntatem bonam acquirendam, augendam et conservandam necessaria est districtio disciplinae, cuius est ad normam et regulam spiritum mentis nostrae secundum exteriorem et interiorem hominem componere. Exterior namque disciplina attenditur in regimine sensuum et sibi adiacentium, interior vero in regimine affectionum et cogitationum. - Primum igitur cupienti se sub norma disciplinae restringere refrenandus est sensus tactus per districtissimam cingulum castitatis: sensus gustus, per mensuram sobrietatis: sensus nihilominus odoratus, per fugam eorum quae carnem accendunt praebendo fomentum gulae seu luxuriae; sensus etiam auditus, per fugam cantilenarum et sonorum oblectantium et verborum omnium inutilium et praecipue detrahentium et adulantium; sensus etiam visus arcendus est ab aspectu concupiscibilium, quia, ut dicit Gregorius , " non decet intueri quod non licet concupiscere ". Haec est prima norma disciplinae in arctatione quinque sensuum quasi quinque fenestrarum, per quas mors intrat, sicut dicit Ieremias Propheta, nisi obsistat vigilans disciplina.

Iuxta hanc sensuum custodiam necessarium est disciplinam tenere etiam circa ea quae sensibus exterioribus sunt adiuncta, primo, ut arceatur affatus sive locutio ab omni verbo indisciplinato, sive detractionis, sive adulationis, sive murmurationis, sive scurrilitatis, sive turpiloquii, sive maledicti, sive convicii, sive iuramenti, sive mendacii , et cuiuslibet verbi otiosi, de quo oportet reddi rationem in die iudicii: et hoc non tantum quantum ad colloquium, sed etiam quantum ad signum et nutum. Coercendus est etiam corporis vestitus, ut nec sit superfluus nec delicatus nec pretiosus nec multum ornatus; coercendus est etiam risus et maxime cachinnus: coercendus est maxime incessus, ne sit vagus et dissolutus; resecandus est etiam omnis corporis gestus et familiaritas, qualitercumque potest sibi vel alteri praebere offendiculum, secundum doctrinam Apostoli dicentis: Ab omni specie mala

abstinete vos. - Post haec observanda est etiam censura disciplinae in regimine affectionum, maxime nt vitetur allectus concupiscentiae, ne spiritus concupiscat carnis delectabilia, vel amplectatur bona transitoria, vel laudes humanas, ut triformem mundi concupiscentiam. Vitari debet etiam affectus iracundiae, ne spiritus turbetur contra aliquem, et si oporteat moveri, sic feratur in vitium, ut non moveatur animus in personam. Debet etiam vitari affectus accidiae sive trislitiae, quae solet provenire ex timore mundano et taedio boni; et hanc vitare perfecte non potest inter mala praesentis vitae, nisi qui gaudet in Spiritu sancto.

Postremo sub hac norma disciplinae coercendi sunt etiam cogitatus, ut restringatur mens a cogitationibus vanis, a cogitationibus faetidis, a cogitationibus malignis: vanas voco cogitationes humanarum actionum ; foetidas, cogitationes carnalium delectationum; malignas vero, cogitationes suspicionum et quarumcumque nocivarum machinaiionum.

Hanc autem quadriformem disciplinam servare non possumus, nisi corpus alteratur ieiuniis, vigiliis et laboribus: manus exerceatur in laboribus vel operibus humilibus et fructuosis: lingua, in Dei laudibus: auris, in auditu divinorum verborum: oculi, in lectionibus sacris et bonis: cor etiam, in meditationibus sacris et bonis: quod quia difficillimum est, cor in uno tenere, dedit ei Deus ex omni parte, quod bonum valeat cogitare: sursum caelestia, scilicet supernam patriam, inferius aeterna supplicia, ante Sanctorum exempla, retro peccata sua perpetrata, a dextris divina beneficia, a sinistris divina indicia, undique divina praecepta , quae ex omni parte nos ordinant, et ad quae debet mens nostra respicere, quocumque se vertat, iuxta quod dicit Propheta de viro iusto, quod die ac nocte meditari debet in. lege divina; et Sapiens dicit: Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper.

1II. Verum, quia nemo est, qui sic servet disciplinam et iustitiam, ut nihil negligat, nihil omittat: ideo necessarium est recurrere ad confessionem satisfactoriam, in qua debet confitens integre, veraciter et pure sine omni velamine excusationis vel occultationis seu palliationis defectus suos retexere, et primo, narrando omissiones, quas fecit in his quae sunt ad Deum, et maxime in oratione, quantum ad duplicem eius partem, mentalem scilicet et vocalem: deinde defectus in observatione iustitiae quantum ad proximum: post haec omissiones, quas egit ex mala custodia sensuum et sensibus adiacentium affectuum et cogitationum iuxta quadriformem descriptionem disciplinae prius explanatam - Debet antem haec confessio duos habere comites, scilicet contritionem et satisfactionem: et doleat confitens de offensis suis omnibus, non solum magnis, verum etiam modicis, quia dicit Sapiens : Qui spernit modica paulatim decidet. Dolendo etiam caveat iterare.culpam, sed magis studeat praescindere causam et occasionem peccandi, quantumcumque sibi videatur per amorem esse coniuncta. Iuxta enim Salvatoris sententiam oculus scandalizans eruendus est, quod non intelligitur de membro corporis nostri, sed de occasione peccati, etiamsi videatur esse cara peccatori causa peccandi, sicut oculus est membrum carum toti corpori.

Pendet autem veritas confessionis purae ex puritate orationis et e converso, quia, quanto magis quis appropinquat ad lumen, tanto magis aspicit quidquid deforme est: et quanto magis deformitates a visu abstergit, tanto lumen dulcius sapit. Unde confessio pura ad orationem reducit, sicut post vesperam sequitur mane: oratio vero ad lumen contemplationis tanquam ad meridiem, ubi optat omnis anima sancta cum Christo, sponso eius, requiescere hic in praesenti per gratiam, donec videatur Deus per gloriam, ad quam ipse nos perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.